F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
258 LITTERAE APOSTOLICAE
tuendis, itemque Philippe-poli et Hadrianopoli pro Bulgaris, con- didimus; Athenis Leonianum condendum decrevimus; etiam seminario sanctae Annae, quod Hierosolymae cleri Graeci Mel- chitae educendi causa, coeptum est, maiorem in modum fave- mus. In eo praeterea sumus ut Syrorum numerum in alumnis Collegii Urbaniani augeamus; utque Athanasianum Graecorum ad pristinum restituamus institutum, quod Gregorius XI I I , mu- niflcus auctor, sapienter voluit, unde viri extiterunt clarissimi. Plura vero in hoc similique genere experiri Nos atque efficere posse, eo nunc vehementiore voluntate exoptamus, postquam, aspirante Deo, consilium iamdiu meditatum perfecimus appel- landi singulari epistola principes et populos universos ad felicem fidei divinae unitatem. Nempe inter christianas gentes calami- tose divulsas, primo loco Orientales vocare, adhortari, obsecrare contendimus, quanta maxima potuimus apostolica et paterna caritate. Inchoatam spem quotidie magis foveri periucundum ac- cidit Nobis, certumque est, opus tam salutare enixius insistere; ut, quiquid ex Apostolicae Sedis providentia expectari possit, admodum expleamus, quum submovendis simultatis vel suspi- cionis causis, tum optimis quibusque reconciliationis praesidiis admovendis. - Praestantissimum id esse existimamus ad inco- lumitatem disciplinae Orientalium propriae, cui valde semper tribuimus animum curasque adiicere. Qua in re iam Nos cleri- corum ephebeis earum gentium proxime conditis hanc etiam dedimus praescriptionem, dabimus eamdem condendis, ut ma- xima religione ritus colant et observent suos, in eisque cogni- tionem usumque alumni capiant. Siquidem in ritum orientalium conservatione plus inest quam credi possit momenti. Augusta enim, qua varia ea rituum genera nobilitantur, antiquitas, et praeclaro est ornamento Ecclesiae omni, et fidei catholicae di- vinam unitatem affirmât. Inde enimvero, dum sua praecipuis Orientis Ecclesiis apostolica origo testatior constat, apparet simul et enitet earumdem cum Romana usque ab exordiis summa coniunctio. Neque aliud fortasse admirabilius est ad catholici- tatis notam in Ecclesia Dei illustrandam, quam singulare quod ei praebent obsequium dispares caeremoniarum formae nobi- lesque vetustatis linguae, ex ipsa Apostolorum et Patrum conr suetudine nobiliores; fere ad imitationem obsequii lectissimi quod Christo divino Ecclesiae auctori, exhibitum est nascenti, quum Magi e x variis Orientis plagis devecti venerunt... adorare