REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Refert et refellit opinionem Gandavensis asserentis intellectum et intelligere in Deo distingui ab essentia tantum per operationem intellectus creati negolianlis, eamque quatuor rationibus ad hominem confutat, Deinde duabus vel tribus efficacibus argumentis a posteriori probat utrumque esse in Deo ex natura rei.
Dico ergo quantum ad istum articulum, quod intellectus et intelligere sunt ibi ex natura rei, videlicet perfecte et actualiter, ac si nihil aliud ibi esset, et non per actum intellectus negotiativi, ut universalitas est in Socrate per actum intellectus comparantis hominem ad Socratem, vel universale ad singulare. Nec video quod intellectus et intelligere essent nobiliori modo in Deo, et perfectius, si tantum essent ibi per actum intellectus, et non ex natura rei, quam sit relatio Dei ex tempore, quia intellectus negotians nihil causat nisi entia rationis ; et si tantum unum ens rationis posset dici nobilius alio in tali esse, nunquam tamen tale esset perfectio simpliciter, nec ens perfectum, sed tantum diminutum 6. Metaphys.
Est igitur intellectus et intelligere in Deo ex natura rei perfectissime et actualissime. Quod ostendo dupliciter, et primo a posteriori, probatur sic: Intelligere si est in Deo ex natura rei, habetur propositum; si autem non est ibi ex natura rei, tunc arguo : Intellectus praecedit intelligere, sicut naturaliter potentia praecedit aliquo modo actum et principium, vel causa principiatum, vel effectum ; ergo intellectus non est ibi per quodcumque intelligere, quia potentia non est per actum, qui necessario praesupponit potentiam, quia tunc esset circulus in essentialiter ordinatis, et idem praesupponeret se ; ergo cum intelligere negotiativum praesupponat intellectum, non est ibi intellectus per illud intelligere. Consequentia est plana, quia nihil praesupponit se ; quare, etc.
Item, hoc idem probatur de intelligere negotiativo ; intelligere negotiativum non producit seipsum, quia nil producit seipsum ; ergo etc.
Secundo hoc ostenditur ratione propter quid, sic : Omnis perfectio simpliciter habet esse ex natura rei in Deo; sed intellectus et intelligere sub formali ratione eorum sunt perfectiones simpliciter ; ergo, etc. Major probatur, quia si aliqua perfectio simpliciter non sit in Deo ex natura rei, sit illa ; ergo non est in quolibet melius ipsum, quam non ipsum, quia non in Deo melius, est esse ex natura rei, quam non esse in eo ; ergo si est in Deo et non ex natura rei, imperfecte erit ; ergo non est perfectio simpliciter. Probatio primae consequentiae, quia omnis perfectio simpliciter in omni alio a Deo est imperfecte, quia participative ; ergo si non est in Deo ex natura rei, in nullo habet esse perfectum.
Sed ultra pro secunda consequentia, quia quod in nullo est perfecte, sed imperfecte, non est perfectio simpliciter ; sed si aliqua perfectio deesset Deo ex natura rei, in nullo esset perfecte. Non in creatura, quia ibi est participative ; nec in Deo per actum intellectus negotianlis, quia tunc esset ens rationis diminutum ; ergo non esset perfectio simpliciter. Minor patet, quia si intellectus et intelligere non sint formaliter in se perfectiones, sed tantum unica perfectio simpliciter, scilicet essentialis, hoc est contra Sanctos, qui ex diversis perfectionibus repertis in creaturis ostendunt illas eminenter esse in Deo. Unde dicit Augustinus 15. de Trinitate cap. 4. quod cum viventia non viventibus: immortalia mortalibus ;intelligentia non intelligentibus ;videntia non videntibus: invisibilia visibilibus praeferenda judicamus, oportet Deum esse viventem, immortalem, etc. Respondebis, verum est ista esse in Deo vivente in essentia, sed non distincte.
Contra, perfectiones simpliciter non quid, sed quale circa esse divinum ostendunt, secundum Damascenum lib. 1. Orthod. fid. 4. cap.
perficiunt enim essentiam, non ut qualitates in esse primo quidditativo, sed in esse secundo et intenso, et ideo circumstant essentiam secundum Damascenum. Essentia autem non est perfectio in esse secundo secundum Damascenum, sed primo, quia quidditalivo ; ut autem intelligitur sub illis rationibus fabricatis circa ipsam ut quibusdam relationibus rationis, non perficitur in esse secundo, nec in esse primo, quia hujusmodi relatio rationis non est aliqua perfectio, nec prima, nec secunda, quia ex quo relatio realis non est perfectio simpliciter, multo magis nec relatio rationis ; ergo si non sint in Deo ex natura rei, ut perfectiones absolutae, sed tantum ut relationes rationis, non potest divina perfectio eis inesse primo, nec secundo, ut perfectionibus simpliciter, sed tantum relationes rationis ; in vanum ergo laborarent circa perfectiones Deo attribuendas quodam ordine, quia non attribuunt sibi nisi relationes rationis non reales.
Teneo ergo quod intelligere et intellectus sunt in Deo formaliter, et actualiter, et distincte ex natura rei, et non tantum virtualiter, vel potentialiter, vel modo confuso, ut quasi educantur de potentia ad actum distinctum ope intellectus negotiantis, quia utrumque est formaliter infinitum ; infinitum autem formaliter in nullo continetur, ut in potentia, et tamen non sequitur ex hoc quod non distinguantur ex natura rei. Patet superius de essentia et relatione. De distinctione autem essentialium posterius est dicendum.
ARTICULUS TERTIUS.
An Deus formaliter intellectu intelligat?
Quantum ad tertium articulum non videtur posse dici quod Deus intellectu intelligat, quia nos non dicimur intelligere nisi prout intellectus recipit intellectionem suam ; a quocumque enim sit intelligere, vel actus intelleclionis, non eo intelligit aliquis, nisi prout in eo recipitur. In Deo autem non recipitur intelligere, quia superius distinctione 5. negabatur abeo omnis potentialitas, et passio et receptio ; ergo non potest Deus dici actu intelligere.
Confirmatur, si enim non sit in intellectu divino receptio, ergo non magis dicitur intelligere per intelligere quam per velle, nec per intellectum quam per voluntatem.