REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit intellectum Dei esse principium quo intelligendi, sicut in creatis, quia quamcumque denominationem dat actus realiter distinctus ab informabili, eamdem dat, et multo perfectius actus infinitus non informans, sed idem realiter, cum eo quod denominat per identitatem, et quia ibi est verior denominatio, ubi major est unitas.
Respondeo, et dico quod intellectu Deus formaliter intelligit, licet intellectus idem sit realiter cum essentia, et aliis perfectionibus ; et tamen sine omni receptione vel passione dicitur intellectus intelligere, quia quamcumque denominationem potest actus informans dare informanti vel informato, quando distinguitur ab eo realiter, ut pars a parte, eamdem potest dare actus. infinitus non informans, sed realiter idem cum eo quod denominat per identitatem, ut sicut corpus realiter denominatur animatum ab anima ut informabile, vel.informat tum a forma, ita si anima esset realiter idem cum corpore, et omnino transiret in unam realem identitatem, perfectius tunc posset idem corpus denominari, licet non per informationem, quam modo potest, quando est pars distincta realiter a corpore quanto, perfectius enim et verius esset tunc idem corpori, quam modo sit. Si ergo modo dicimur formaliter intellectu intelligere per intellectionem, ubi distinguuntur intellectus et intelligere realiter, multo magis potest Deus vel intellectus divinus formaliter denominari intelligens per intelligere, ubi unum transit in aliud per realem identitatem.
Major patet, quia unitas est ratio quare unum denominaret aliud ; ubi ergo verior unitas, verior etiam denominatio, quia forma perfectior unita suo perfectibili perfectius ipsum denominat ; ergo ubi propter summam perfectionem unum perfecte transit in identitatem alterius, ibi vere unum potest denominare aliud, cum quo est summe idem ; ergo ita in proposito, ita quod sicut sapienlia,si esset distincta realiter a sapiente, posset ipsum talem facere, ut diceretur formaliter sapiens, ita si esset eadem realiter cum sapiente. Intellectus ergo quia maximam identitatem habet cum essentia et deitate, et quasi propinquiorem unitatem et immediatiorem ordinem ad eam, et cum ea, quam intelligere, quod est immediate ab intellectu, intellectus vero est proxima ratio transiens in essentiam, vel Deitatem per identitatem ; ideo perfectius et quasi formalius denominatur Deus intelligens per intellectum, quam per intelligere.
Sed quomodo tunc dicetur magis intellectu intelligere quam voluntate, cum voluntas ita transeat in essentiam per identitatem, sicut intellectus, et per te intellectus non magis recipit quam voluntas ?
Respondeo, quemcumque ordinem haberent aliqua, si essent distincta realiter, eumdem ordinem habent, ubi non sunt distincta realiter, vere ; nunc autem ubi intellectus et voluntas distinguuntur, realiter proxima ratio intelligere, et actus intelleclionis est intellectus et non voluntas ; ergo quia proximius se habet intellectus ad intelligere quam voluntas, ideo Deus formaliter intelligit per intellectum et non per voluntatem, licet non magis recipiatur intelligere in intellectu quam in voluntate.
ARTICULUS QUARTUS.
Utrum intellectus, sive esse intellectivum, sit de ratione quidditativa Dei ?
Quantum ad quartum articulum, dicit unus in uno loco, quod intellectualitas, vel esse intellectivum, est quaedam specialis conditio entis, dicens proprium modum subsistendi essentiae ; sicut enim vivere dicit substantiam subsistentem in natura vitali, ita esse intellectivum dicit subsistere in natura intellectuali, et secundum hoc intellectualitas includitur in propria ratione essentiae divinae, quae non est tantum ens, sed ens vitale et intellectuale. Alibi dicit idem Doctor quod intellectivum non transfertur ad divina, ut dat esse primum, sed ut dat esse secundum, et magis credo esse hoc de intentione sua.