F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
LITTERAE APOSTOLICAE 263
largius proficiet: eo demum peroptato exitu, ut sacerdotii ca- tholici emergente doctrina integrique exempli laude praelucente, propensius eiusdem matris complexum fratres dissidentes re- quirant. Tum vero si ordines cleri animos, studia, actionem caritate vere fraterna sociaverint, certe, favente et ducente Deo, dies maturabitur auspicatissima, qua, occurrentibus omnibus in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, plene ex eo perfecteque totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram unius- cuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (1). Ea nimirum gloriari unice potest Christi vera esse Ecclesia, in qua aptissime cohaereat unum corpus et unus spiritus (2) .
Haec universa et singula, quaecumque sunt a Nobis de- creta, minime dubium quin Venerabiles Fratres Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi quovis orientali ritu catholici, pro ea qua praestant tum in Cathedram Apostolicam et in Nos pietate, tum suarum sollicitudine Ecclesiarum, omni sint reverentia et obtemperatione suscepturi, idque sedulo effectum ut eorumdem observantia, ab iis quorum interest, plena consequatur. - Copia vero fructuum, quos inde augurari licet et iure optimo expe- ctare, valde ex opera eorum proveniet qui gerunt personam Nostram per Orientem christianum. Delegatis propterea Apo- stolicis commendatissimum volumus ut illarum gentium tradita a maioribus instituta honore debito vereantur : Patriarcharum auctoritatem quo par est obsequio colant, colendam curent ; atque in officiorum cum eis permutatione, consilium expleant Apostoli : Honore invicem praevenientes (3). Episcopis, clero et populo studiosum ac benevolentem animum probent; eumdem plane spiritum in se referentes, quo Ioannes Apostolus ageba- tur, quum Apocalypsim dedit septem ecclesiis quae sunt in Asia, inscripta salutatione : Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est (4) : in omnique agendi ratione sese praestent eos, qui vere habeantur nuntii digni conciliatoresque sanctae unitatis inter Orientales Ecclesias et Romanam, quae centrum eiusdem est unitatis et caritatis. - Haec ipsa similiter
(1) Eph. IV, 13, 16. (2) Ib. 4. (3) Rom. XII, 10. (4) Apoc. I, 4.