REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Asserit intellectualitatem, seu vitam intellectivam, esse de quidditate Dei, quod etiam habetur in Oxon. I. dist. 26. num. 55. et ostendit non sequi inde Deum esse definibilem. Intellectus tamen non est de quidditate Dei,dum sumitur ut potentia, sed ut intellectiva natura.
Dico ergo secundum primum modum, quod intellectualitas vel esse intellectivum est de formali ratione, et quidditativa entis vivi, quia vivere viventibus est esse, 2. de Anima, et hoc modo, concedit ille Doctor ; ergo si intellectualiter vivere est formaliter de formali intellectu talis entis vivi vita intelligibili, primum ens vivit vita intellectuali ; ergo intellectualitas, vel esse intellectivum est de per se, et quidditativa ratione ipsius entis vivi.
Confirmatur hoc per Philosophum 12. Met. ubi loquitur de vita Dei, dicens ipsum habere vitam voluptivam seu voluptuosam, et est in illo cap. Determinatis autem. Et Augustinus de Trinit. 6. cap. ultimo, dicit quod in Trinitate increata est prima, et summa vita, ac summus spiritus, cui non est aliud vivere et esse, etc.
Item, probo per rationem, quia quod potest esse idem alicui, non est perfectissime in illo, nisi sit de ratione quidditativa, et sit intrinsece sibi idem, quia unumquodque perfectius convenit cum aliquo, si conveniat sibi intrinsece et quidditalive, quam quod non convenit sic cum eo formaliter et quidditative, sed quasi aliqua perfectio secunda ; sed intellectualitas aliquibus entibus creatis convenit essentialiter, ut perfectio perficiens rem in esse primo, et non in esse secundo. Patet de substantiis separatis per Philosophum 12. Met. ergo cum intellectualitas perfectissime Deo conveniat, erit sibi quidditative idem, ut perfectio prima, et non ut secunda. Dices, quia si intellectualitas sit de per se ratione quidditativa illius essentiae divinae, ergo Deus potest definiri, quia vita est de ratione quidditativa et essentiali ejus, et similiter intellectualitas, et manifestum est substantiam esse de ratione perfectionis ejus per se ; ergo potest sic definiri, quod Deus est substantia viva ; ponitur enim substantia loco generis,et viva loco differentiae intermediae, sed intellectualitas loco differentiae ultimae, sicut si definiretur homo, quod est substantia animata, sensibilis, rationalis.
Respondeo secundum prius dicta 25. distinctione, quod ab eadem realiter possunt in divinis abstrahi plures conceptus ordinati secundum sub et supra primae intentionis, quorum tamen nullus est conceptus universalis generis, vel differentiae, qui accipiuntur ab alia et alia re possibili et actuali, vel alia et alia realitate. In Deo autem non accipitur ratio vitae et intellectualitas a re alia et alia, vel realitate diversa, sed ab eadem re diversimode considerata ; licet ergo ponatur vita et inlellectualitas quidditative esse de substantia Dei, neutra tamen est differentia contrahens substantiam ut genus, quia substantia est infinita, et vita et intellectualitas similiter, et sunt eaedem res et quidditative, et nihil tale est differentia, vel genus respectu alterius ; vita enim, quae quasi videtur esse differentia propinquior substantiae, nullo modo determinat, vel contrahit eam, ut differentia ; ergo nec multo magis intellectualitas, quae intelligitur quasi differentia posterior.
Ad primum argumentum principale, cum dicitur quod idem non potest esse in aliquo, modo nobiliori et ignobiliori, ut virtualiter et formaliter, falsum est, quia in essentia est virtualiter paternitas sicut in fundamento ; similiter est ibi formaliter ut forma suppositi subsistentis in essentia. Unde sicut ipsi arguunt, in tempore quod illud quod est tale virtualiter, non potest se facere formaliter tale, si argumentum eorum sit bonum, ita arguo ego in aeternitate : Si essentia non est paternitas formaliter, sed virtualiter, non posset ex se formaliter originare, aut emanare paternitatem subsistentem in ea, quod falsum est. Nec est differentia, nisi quia in tempore est mutatio a non tali ad tale, in aeternitate non, sed de non tali fit tale sine mutatione.
Dico ergo quod idem non potest respectu unius et ejusdem esse virtualiter tale et formaliter tale; sed tunc erit minor falsa, quia ratione essentiae est habens intellectum virtualiter, ratione autem intellectus est formaliter tale habens intellectum formaliter, quia intellectus est ibi ex natura rei, tanquam passio, vel qualitas essentiae, vel fundamenti infiniti.
Alio modo potest dici quod non est ibi intellectus modo simpliciter nobiliori et ignobiliori, quia non simpliciter producitur ab essentia, ut effectus a causa, in qua virtualiter, ac si quasi produceretur, et ideo supponitur falsum in arguendo.
Ad secundum, cum dicit quod intelligere est pati, respondeo per dicta in tertio articulo ; in nobis enim intelligere, et recipere intellectionem sunt idem, sicut universaliter in rebus creatis calere et calidum esse, vel recipere calorem sunt idem, albere et albedinem recipere, et sic de aliis, et in talibus receptio formae est quaedam passio. In Deo autem nulla est receptio intellectionis in intellectu tanquam formae in potentia ; et ideo intelligere nullo modo est ibi pati ; est tamen ibi intelligere per identitatem verissimam, cum sit res eadem cum intellectu, et ideo verius denominatur intellectum esse intelligentem, quam si esset forma informans eum, ut passivum informatum.
Et cum dicit Philosophus, quod intelligere est pati, verum est, ubi intelligere non habet veriorem identitatem cum intellectualitate, quam per denominationem unius partis ab alia, sicut est in nobis.
Ad tertium, cum dicitur quod intellectus, ubi est ex natura rei, est ad actum nobiliorem se, dico quod excessus in nobilitate simpliciter requirit distinctionem simpliciter ; intellectus autem divinus non realiter distinguitur ab actu suo, quia non est ei accidens, ut in nobis, et ideo minor est simpliciter falsa, quia nihil efficit nobilius se, nec credo quod aliquis actus substantialis sit ignobilior in entitate quocumque accidente, sed simpliciter nobilior. Si tamen propositio sit vera, habetur intelligi, ubi unum realiter ordinatur ad aliud, ut ad finem suum, et perfectionem realiter differentem ab eo.
Sed dices quod oppositum concluditur per rationem jam tactam, quia concluditur quod intellectus sit nobilior intelligere, quia habet immediatiorem ordinem, et propinquiorem ad primum, et ad perfectissimum, quod est essentia a qua fluunt omnes perfectiones, quam intelligere.
Respondeo, potest dici quod sicut est propinquius essentiae, secundum rationem, quam intelligere, ita est eodem modo nobilius quam intelligere.
Ad aliud, cum arguitur quod intellectus ad intelligibile est relatio realis, dico quod verum est, ubi requirit distinctionem realem extremorum, et distinctionem fundamenti in extremis. In Deo autem extrema illius relationis intellectus ad intelligibile non distinguitur realiter, scilicet essentia et intellectus, sed sunt idem verissime secundum identitatem realem. Similiter creatura in esse intelligibili in Deo non distinguitur realiter ab intellectu divino, sicut nec secundum esse distinguitur ab essentia divina realiter.