REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum primum objectum intellectus divini sit essentia divina sub propria ratione essentiae, etc.
Mensis I. p. q. 23. memb. 2. D. Thom. I. p. q. 14. art. 5. et 6 et q. iv. per totum, et i. con. Gen. c. 48. et 49. Henric. quodl. 9. q. 2. Occham. in prol. q. 3. Gabr. q. 9. Doctor q. 3. Suarez i. part. l. 3. c. 2. Smisiug de Deo uno tract. 3. disp 2. guaerf. 2.
Hic videtur quod non, quia potentia, et objectum debent proportionari; ergo potentia communissima debet habere objectum communissimum. Sed potentia intellectiva dicitur esse communissima et virtuosissima ; ergo oportet quod ejus objectum sit communissimum et virtuosissimum ; tale est ens, quod scilicet possit adaequare communitatem et virtutem sui intellectus ; ergo, etc.
Confirmatur, primum objectum adaequatur potentiae, et nihil aliud quam ipsum ; ens adaequat intellectum divinum ; ergo, etc. Probatio minoris, quia nihil adaequat intellectum creatum, quod scilicet sit unum nisi ens ; ergo nec multo magis intellectum divinum et increatum.
Item secundo sic : Nullum unum objectum est adaequatum potentiae toti secundum totam virtutem ejus, et uni actui potentiae. Patet in intellectu nostro, quia nullum objectum quantumcumque excellens adaequat totam potentiam, quin potentia posset esse alterius objecti. Sed essentia divina est objectum adaequatum unius actus, scilicet intellectus sui vel visionis, qua videt se ; ergo non est objectum intellectus sui adaequatum et primum.
Item tertio sic : Objectum intellectus debet esse declarativum et manifestativum sui apud intellectum quia nihil objicitur intellectui, nisi sub ratione manifestativi ; verum autem habet propriam rationem manifestativi ; igitur essentia divina non sub ratione essentiae, sed sub ratione veri debet esse objectum intellectus sui.
Confirmatur, si essentia sub ratione essentiae esset objectum intellectus divini, et non sub ratione veri, igitur eadem ratione, essentia non sub ratione boni, sed sub ratione essentiae,esset objectum voluntatis divinae ; et sic intellectus et voluntas in Deo non essent potentiae distinctae, sicut nec objecta.
Contra, Aristoteles 12. Met. probat quod non intelligit nisi se, et non aliud, et ita quod sua essentia est objectum intellectus ejus, et non aliquid aliud ; ergo, etc.
Item, Augustinus 12. de Trinil. cap. ultimo, et Magister ponit in littera : Sapientia est de aeternis ; igitur aeternum ut aeternum, est objectum sapientiae divinae ; sed sapientia vel adaequatur scientiae divinae, vel est secundum actum perfectissimum intellectus sui ; igitur, etc.
Respondeo, distinguendo primo de primitate, quod duplex est primitas ad propositum, scilicet primitas naturae, ut patet ex praedictis, et 9. Met. et est primitas adaequationis ex primo Posteriorum, qua primitate Universale dicitur ibi primum, ut primo subjecto inest, sicut passio ejus, ut habere tres angulos. Primitas autem naturae duplex est, sicut et natura dicitur dupliciter, scilicet de materia et de forma. Primitas naturae ratione materiae est primitas generationis seu originis ; primitas autem ex parte formae est primitas perfectionis. Quamvis autem in non simpliciter perfectis, ut in creatura, istae primitates habeant originem, quia secundum Philosophum 9. Met. 15. quae priora sunt generatione posteriora sunt perfectione, et e converso, tamen in simpliciter perfecto, ut in Deo, ista duplex primitas concurrit sub eodem ordine, quia in divinis quod est primum secundum originem, est primum secundum perfectionem, ut dictum fuit distinct. 5. nam essentia est primum origine in divinis, a quo originantur omnia, quae sunt in divinis, non accipiendo originem proprie per productionem, sed communiter, quia omnia quasi originando fluunt ab essentia. Etiam est primum perfectione, quia secundum Damascenum lib. Orthod. fid. c. 12. est sicut pelagus infinitum omnium perfectionum.