F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
265
LITTERAE SSmi D. N. Leonis XIII ad Emum Cardinalem Oreglia patronum Coetus
pontifìcii Urbani Antiquitatum studiis promovendis.
Moerore sapientium omnium, desiderio autem Nostro haud exiguo, viros eruditione insignes, quorum commendatio famae vel remotarum consensu gentium percrebuerat, brevi mensium intervallo, insperato obitu sublatos vidimus. Fuere hi Hilarius Alibrandi, Carolus Ludovicus Visconti, Ioannes Baptista De Rossi, de re archaeologica praeclare meriti. Quorum amissione, cum nobile Romanae Civitatis decus extinctum doleremus, simul vero pertimuimus ne quid perquirendarum antiquitatum studia detrimenti caperent. Ipso etenim ab exordio Pontificatus Nostri, curarum Nostrarum partem non mediocrem in eo collocavimus ut, quod nullo non tempore Decessoribus Nostris sollemne fuit, optimarum disciplinarum studia foveremus et ad exitus laetiores proveheremus. Quamquam autem ea doctrinarum genera prae- cipuo favore complectenda censuimus, quae Religioni lumen ac firmamentum adiiciunt; cetera tamen quotquot animos eleganter ornant et ad humanae societatis consuetudinem quoquo modo honestandam faciunt, providentiam Nostram minime desidera- runt. In his vero eas iure habuimus disciplinas, quae in anti- quitatibus scrutandis illustrandisque versantur. Nam ipsarum ope praeteritorum temporum priscorumque hominum facta ve- luti reviviscunt et pene oculis obversantur : quod vero prae- sertim spectat ad vetusta tem sacrorum, exploratissimum est quantum ipsae utilitatis contulerint ad rei christianae histo- riam ordinandam et ad Ecclesiae dogmata ab osorum calu- mniis vindicanda. Hac Nos de causa urbano eruditorum col- legio studiis antiquitatum promovendis peculiarem semper prae- stitimus benevolentiam, nihilque omisimus quo pristinum tene- ret decus et maiore quotidie amplitudine ac dignitate floreret. Magno igitur desiderio adducti, ut simul huic coetui de parto splendore nihil decedat, sed clariora afferantur incrementa ; si- mul eidem propensi animi testimonium exhibeamus, numismata aurea bina, sena argentea, eruditorum praemia quotannis adtri- buenda decernimus. Haec autem ea lege damus ut, quae aurea sunt, illis e nostratibus exterisve qui, proposito ab ipso coetu experimento, primas in tractatione tulerint; argentea vero iis