REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Egregie declarat, quomodo essentia sit objectum primum, perfectione et adaequatione intellectus divini, et quomodo repugnat eum moveri a creatura, vel a rationalibus Ostendit etiam non posse aliquod attributum esse primum objectum Vide eum in Ozon. q. 3. prol. an. 22. et d. 3. q. 3. n. 5. et per totum.
Ad propositum igitur est dicendum, quod loquendo de primitate perfectionis, sive originis, dico quod essentia divina est primum objectum intellectus. Quod probatur sic : Quaecumque haberent ordinem essentialem, si essent distincta realiter, eodem ordine se habent, quocumque modo sint distincta. Unde sicut aliqua se haberent ordinate, si essent distincta realiter, eodem ordine se haberent, si essent distincta quocumque modo. Sed si essentia esset realiter distincta ab aliis perfectionibus, quae sunt in divinis, ipsa esset simpliciter primum perfectione et origine, a qua alia simpliciter originantur ; haberet enim se sicut subjectum ad passiones, quae oriuntur a natura subjecti ; nihil autem tunc esset, quod posset essentiam originare ; ergo modo ubi sunt distincta secundum rationem, essentia est primum perfectione, et sicut est primum in perfectione entitatis, ita in cognoscibilitate, ex 11. Metaph. cap. 1. Unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognosci. Quod enim est primum in entitate, est primum in veritate et cognoscibilitate ; igitur essentia divina est primum cognoscibile a primo intellectu.
Confirmatur per Philosophum 7. Met. quod substantia sicut est primum respectu aliorum entium, natura et perfectione secundum rationem distinctivam suam et definitivam, ut quod quid est,ita in cognoscibilitate ; ergo similiter essentia divina, sicut est in divinis perfectior aliis perfectionibus in eo, quidquid sit, etiam secundum suam cognoscibilitatem.
De alio membro, dico etiam quod essentia divina, ut est primum, et non aliquid commune, est primum objectum, primitate adaequationis intellectus sui. Et hoc probatur sic : Quandocumque aliquid commune abstractum a pluribus est objectum adaequatum alicujus potentiae, et primo movens eam, quodlibet per se inferius illius communis sub propria ratione per se est objectum potentiae, et per se motivum illius, ut patet de colore, et suis inferioribus respectu visus. Sed non quodlibet contentum per se sub ente, sub propria ratione objicitur intellectui divino per se movens ipsum ; igitur primum objectum adaequatum intellectui divino non est commune aliquid, ut ens, vel aliquid hujusmodi. Minor probatur primo per auctoritatem Philosophi 12. Met. text. 51. ubi vult quod si intellectus divinus moveretur ab aliquo alio intelligibili a sua essentia, vilesceret intellectus ejus ; igitur nihil aliud per se movet intellectum suum, et hoc sub propria ratione.
Hoc etiam probatur per rationem. Nam non est possibile perfectionem infinitam causari, vel essentialiter dependere a finito ; nunc autem cognitio illa, in qua aliquid per se objicitur intellectui sub propria ratione, causatur ab illo, vel essentialiter dependet abeo, quia cognitio dependet ab intellectu et intelligibili ; ergo si aliqua res extra intellectum divinum per se objiceretur intellectui divino sub propria ratione ejus, cognitio sua causaretur, vel dependeret ab illo intelligibili ; igitur cognitio sua esset finita, et per consequens intellectus suus vilesceret: oportet igitur quod solum aliquid intrinsecum sibi sit objectum intellectus sui adaequatum, et hoc est essentia sua, quae est primum objectum adaequatum intellectus sui.
Sed tunc restat ulterius videre sub qua ratione est objectum inlellectus sui, an sub ratione alicujus personalis, vel notionalis ? Videtur quod non, propter idem quod prius, quoniam nullum formaliter non infinitum est objectum adaequatum intellectionis formaliter infinitae, quia tunc formaliter infinitum dependeret a non formaliter finito. Intellectio autem divina quaelibet est formaliter infinita, etiam respectu finiti, sicut intellectio creata est formaliter finita, etiam respectu infiniti ; nullum autem personale, vel notionale, est formaliter infinitum; igitur primum objectum ejus non potest esse essentia sub ratione alicujus personalis, sive notionalis ; igitur sub ratione alicujus essentialis est primum objectum intellectus sui.
Sed est dubium de essentiali, sub cujus ratione est objectum. Dico quod non nisi sub ratione essentiae, quia sub illa ratione aliquid est objectum potentiae, sub qua ratione continet virtualiter, vel formaliter alia, quae objiciuntur illi potentiae ; neque enim objicitur alicui potentiae per se, nisi contineatur virtualiter, vel formaliter in primo objecto adaequato illius potentiae. Exemplum de continentia formali, ut color continet formaliter sub se species suas. Exemplum de continentia virtuali, sicut subjectum continet passionem, vel includit ; nulla autem perfectio essentialis continet alias formaliter, quae sunt aeque communes ; eadem enim ratione, qua formaliter continentur sub veritate, continerentur sub bonitate, quia quaelibet est aeque communis formaliter, et sic eadem perfectio esset continens, et contenta formaliter. Non videtur ergo posse poni alia continentia ibi quam virtualis ; nihil autem continet alia virtualiter, nisi essentia, quia quodcumque poneretur continere virtualiter, includeretur in essentia, quae est primum objectum perfectione ; sed continentia virtualis non est in creatura ; igitur essentia virtualiter continet omnia alia ; non est ergo ibi continentia formalis ; sic igitur divina essentia sub propria ratione essentiae est objectum intellectus divini.
Ad primum argumentum, quando arguitur quod nullum objectum adaequat potentiam intellectivam Dei, nisi ipsum ens, negandum est, et ratio prius dicta est, quia ubi potentia movetur a quolibet per se inferiori alicujus communis, ibi nullum illorum potest esse objectum adaequatum illius potentiae, sed tantum commune ad illa ; sed ubi potentia non movetur nisi ab uno, et alia non objiciuntur potentiae sub propriis rationibus, illud unum est objectum adaequatum illius potentiae. Sic autem est in proposito, quia intellectus divinus tantum movetur ab essentia sua ; et ideo sicut intellectus suus est communissimus secundum virtutem, ita objectum adaequatum erit communissimum virtute ; et hoc solum est essentia divina.
Adprobationem, quando arguitur quod intellectus creatus non habet pro objecto adaequato aliquod unum, . nisi ens ; igitur nullum unum nisi ens adaequabit intellectum increatum. Dicendum quod consequentia non valet, quia intellectus creatus est possibilis respectu cujuslibet intelligibilis, et etiam potest pati a quolibet intelligibili, propter quod nullum illorum est objectum adaequate movens intellectum creatum, sed commune ad omnia ; intellectus autem increatus non patitur nisi ab essentia sua, eo modo quo dicitur moveri ab essentia sua; ideo solum essentia sua est objectum ejus adaequatum. Unde propter imperfectionem intellectus creati est, quod nullum unum nisi ens adaequat ipsum in ratione objecti, tamen est perfectio supplens imperfectionem, quia in hoc excedit potentias sensitivas.
Ad secundum, quando arguitur quod objectum adaequans unum actum potentiae non adaequat virtutem illius potentiae, dicendum quod hoc est falsum, quando ille unus actus adaequat potentiam illam, et hoc est quando illa potentia non potest habere nisi unum actum, et sic est de intellectu divino respectu essentiae suae.
Dicetur forte quod quamvis intellectus divinus non habeat nisi unum actum realiter, est tamen plures secundum rationem, et tunc videtur quod objectum adaequans actum suum realiter, non adaequat secundum omnem actum differentem secundum rationem.
Respondeo quod quando potentia habet plures actus ex aequo distinctos, tunc objectum adaequans potentiam secundum unum actum, non adaequat secundum omnes ; sed oportet tunc esse aliquid commune adaequans totam virtutem illius potentiae, ut patet de pluribus visionibus potentiae visivae. Sed in proposito accidit oppositum, quia non sunt ibi plures actus ex aequo se habentes, sed est unus actus, qui est notitia essentiae, quae est ratio omnium aliorum actuum sola ratione differentium ; et ideo objectum illius actus est ratio motiva intellectus respectu aliorum objectorum, quae non movent intellectum divinum, nisi per essentiam ; et ideo essentia adaequans intellectum secundum illum unum actum, qui est respectu essentiae, adaequat intellectum secundum omnem ejus actum.
Ad tertium, dicendum quod ratio veri, prout est ralio manifestativi, non potest esse prima ratio objectiva essentiae respectu intellectus ; veritas autem rei, scilicet essentia, bene potest esse primum objectum, non tamen veritas declarativam rationem importans, non enim est prima ratio pullulans ab essentia ; oportet autem primum objectum, etiam sub ratione sua primaria intellectus divini, esse in Deo ex natura rei. In re autem ut existens est, non est ratio declarativi,quia ralio determinalivi, sive manifestativi, dicit relationem rationis ad illud quod declaratur ; essentiae autem ut declaratae ad intellectum divinum, non est nisi relatio rationis ; ideo non est ibi ratio veri sub ista ratione ex natura rei. Unde ratio declarativi est ratio consequens actum rationis negotiantem et rellectentem super actum primi objecti ; nunc autem necessario intelligitur objectum praesens potentiae ante negoliationem potentiae ; et ideo ralio declarativi, sive veri, sub ista ratione non potest esse prima ralio, sub qua est objectum intellectus sui. Per hoc patet ad probationem, quae magis est ad oppositum, quia ex quo verum dicit manifestationem, non potest esse prima ratio objecti, sicut patet in exemplo , prius enim est albedo aliqua, quam sit conformitas illius ad aliam albedinem.
Ad confirmationem, quando dicitur, quia tunc non possunt distingui intellectus et voluntas, dico quod imo possunt, quia ut essentia, et ut bona distincta sunt secundum rationem, et sic sunt objecta intellectus et voluntatis. Unde dico quod verum sub ratione manifestativi non potest esse ralio distinguens intellectum a voluntate.