REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum ad hoc quod intellectus divinus cognoscat alia a se inlellectione simplici, requirantur in eo relationes distinctae ad intelligibilia distincta ?
Alens. I. p. q. 23. 4. art. I . D. Thom. I. p. q. 15. per totum, et q. 14 art... D. Bonavent. hic dist. 34. art.I. q. I . Ricbard. art. 2. q. 2. Durarid. q. 5. Occham q. 5. Gabriel q. 2. 5. art. 2. Henricus quodl. 5. q. 3. et quodl. 2 q. I . Doctor in Oxon. d. 35. et collat. 2. Vasquez I. p. disp. 70. 71. Suarez I. p. 11. lib. 3. cap. 5.
Quod non videtur, quia Dei ad aliud intelligibile a se non est relatio realis, sed tantum rationis. Sed si in Deo necessario esset relatio ad aliud intelligibile a se, ad hoc quod illud intelligat, illa esset realis ; igitur, etc.
Minor probatur, quia illa relatio non est rationis, sed realis, quae non causatur per actum intellectus comparantis, sed praecedit omnem actum comparativum. Sed si talis relatio requireretur ad hoc quod intellectus divinus aliud intelligibile a se cognosceret, ille praecederet omnem actum comparativum, quia actus intellectus comparationis requirit objectum esse cognitum, aliter intellectus compararet ad incognitum ; oportet enim lapidem primo intelligi, antequam intellectus divinus comparet essentiam suam ad lapidem ; ergo si respectus essentiae divinae ad intelligibile a se requireretur ad hoc quod ipsum cognosceret, ille respectus praecederet omnem actum intellectus divini comparativum, et per consequens esset relatio realis.
Item secundo sic : Deus non potest duplici cognitione cognoscere lapidem, vel aliud intelligibile a se, quia tunc altera ejus cognitio esset imperfecta ; sed potest cognoscere lapidem absolute, ut lapis est ; igitur non praecise potest cognoscere ipsum ut terminum relationis. Si autem relatio requireretur ad hoc quod cognosceret ipsum, non posset cognoscere, nisi ut terminum relationis ; igitur, etc.
Item tertio sic: Illae relationes si ponantur, aut sunt priores intellectionibus aliorum a Deo, aut posteriores, aut simul cum illis ? Si posteriores, igitur non necessario requiruntur ad hujusmodi intellectiones. Si priores sunt, et requiruntur ad hujusmodi intellectiones, igitur distinguerentur secundum eas cognitiones illae, quia distinctio in prioribus causat distinctionem in posterioribus, quando priora requiruntur ad posteriora. Si sint simul cum eis, etiam idem sequitur, cum ponatur necessario requiri propter illas. Contra, Augustinus lib. 83. quaest. q. 26. loquens de rationibus idealibus, dicit quod tanta vis in eis constituitur, ut nisi his intellectis sapiens nemo possit esse ; hoc autem dicit quoad intellectionem eorum, quae Deus cognoscit per ideas ; hujusmodi autem sunt relationes rationis, quia alia esse non possunt ; igitur, etc.