REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Respondet ad primam quaestionem, et explicat duplici habitudine motionis et terminationis objecti ad potentiam, resolvit nihil aliud a Deo esse objectum motivum intellectus divini, quia aliter infinila intellectio Dei dependeret a Unito. Deinde posita et explicata duplici terminatione objecti primaria et secundaria, docet omne aliud a Deo terminare secundario ejus intellectionem. Primo, quia neque ratione excellentiae, neque parvitatis quidquam effugere potest aciem infiniti intellectus. Secundo, comprehendit essentiam ; ergo et omnia ad quae extendit se essentia. Tertio, continens aliquid in esse reali, continet etiam in esse intelligibili ; de quo hic infra, dist. 39.
Ad quaestionem primam, dicendum quod objectum intellectus ad intellectum duplicem habet habitudinem : Unam moli ad mobile ex 3. de Anima et 12. Metaph. ubi dicitur quod intellectus movetur ab intelligibili. Aliam habet habitudinem ad ipsum generalem, ut terminat actum potentiae ; unde objectum intelligibile terminat actum intelligendi, et hoc est commune huic objecto, et objecto primo intellectus, et etiam aliarum potentiarum. Si quaestio intelligatur primo modo, dico quod nil aliud ab essentia divina est objectum intelligibile a Deo. Ratio dicta est in praecedenti quaest. quia omnis intellectio divina re et ratione est formaliter infinita. Sed nullum creatum potest movere ad actum formaliter infinitum ; igitur nullum objectum aliud ab essentia divina potest movere divinum intellectum ad intellectionem. Major patet, quia sicut intellectio intellectus creati est formaliter finita, etiam respectu objecti infiniti, ut intellectio Beati, ita etiam intellectio Dei respectu objecti finiti, ut respectu lapidis, est formaliter infinita ; infinite enim intelligit lapidem, quia modus agendi sequitur virtutem agentis. Minor etiam patet, quia sive objectum creatum sit extra, sive in intellectu divino, quomodocumque sit ibi, ut distinctum ab eo, nunquam est formaliter infinitum, et per consequens non movet ad actum formaliter infinitum ; ideo solum essentia divina sub ratione essentiae divinae, movet ad intellectionem intellectus divini.
Si ergo quaestio intendat secundo modo, ut scilicet aliud ab essentia sit intelligibile ab intellectu divino, ut terminans actum ejus, hoc potest intelligi dupliciter: Uno modo, quod terminat actu primo, secundum suam rationem propriam ; vel secundario ratione alicujus alterius primo terminantis, in quo includitur. Exemplum potest poni aliquo modo simile, quia sensibile proprium primo et per se terminat actum visus ; commune autem sensibile, ut quantitas, non sic, tamen non est omnino simile, quia sensibile commune est per se sensibile, licet non primo, unde non est ita secundario sensibile, quin moveat per se ; in proposito autem secundarium objectum non per se movet.
Si quaerat quaestio de objecto primo modo terminante, sic nullo modo aliud a Deo terminat actum intellectus divini, quia objectum, quod primo terminat actum intelligendi, necessario coexigitur respectu ipsius ; unde isto modo visio a quocumque causaretur in visu, etiamsi in Deo exigeret aliquid in ratione terminandi primo actum visionis ; nullum autem finitum necessario exigitur ad actum infinitum, sicut nec movet ad actum infinitum, et sic nec movet ad actum terminantem secundo modo infinitum. Unde sicut essentia divina primo movet intellectum, ita primo movet ad se, ut terminet actum intellectus.
Si autem quaerat quaestio de terminante secundo modo, quia tale non necessario exigitur ad actum, sed magis sequitur actum, et dependet ab actu ; sic aliquid aliud a Deo potest esse objectum, et intelligibile ab ipso, terminans actum ejus secundario, quia tale non se habet sicut mensura talis intellectus, sed magis sicut ab eo mensuratum.
Quod autem ita sit probo, primo ex parte objecti, et secundo ex parte intellectus, et tertio ex parte imitationis. Primum sic : Aliquis intellectus est cujuslibet entis intellectivus ; hic autem maxime est intellectus Dei, quia quod aliquis intellectus non sit perfecte cognitivus alicujus intelligibilis, hoc est vel propter defectum virtutis cognoscitivae, et excellentiam cognoscibilis, propter quod intellectus noster non cognoscit perfecte ea quae sunt permanifestissima in natura; aut propter defectum ex parte cognoscibilis, quia est ens non perfectum, sicut sunt formae rerum materialium. Et istam duplicem difficultatem ponit Commentator 10. Metaph. sed primum impedimentum, scilicet excellentia cognoscibilis, non impedit quin cognoscatur ab intellectu divino, quia suus intellectus infinitus est, et sua essentia, quae est primum objectum cognitum ab intellectu ejus, est infinita, in infinitum excedens perfectionem cujuscumque alterius cognoscibilis. Nec propter defectum in cognoscibili, quia ubi est tale impedimentum, si potentia esset intensior secundum proportionem , posset illud cognoscere, quia secundum Philosophum in libro de Sensu et Sensato : Defectus in cognoscibili arguit intensionem virtutis in cognoscente ; unde vult quod si sensibile visus divideretur, cresceret visus in infinitum. Parvitas ergo cognoscibilis requirit majorem virtutem potentiae cognitivae ; sed nulla potentia cognitiva potest esse intensior et perfectior, quam potentia intellectiva Dei ; igitur defectus, sive parvitas cognoscibilitatis non impedit quin perfecte cognoscatur ab intellectu divino, quantum est cognoscibile, et non solum quodlibet aliud est cognoscibile habens esse in intellectu ejus objective ; sed res quaelibet distincte, et sub propria ratione cognoscitur a Deo, quia confusa cognitio est imperfecta cognitio ; nihil autem imperfectionis est in Deo.
Item, arguo sic: Quaelibet entitas specifica dicit perfectionem respectu communis intellectionis entis, et unumjquodlibet addit aliquam perfectionem entitati in communi, igitur quaelibet dicit rationem intelligibilitatis in particulari ; igitur intellectus divinus cognoscens omnia per se intelligibilia sub ratione qua sunt intelligibilia, cognoscet omnes quidditates entium.
Secundo ex parte intellectus divini probant aliqui sic : Intellectus qui comprehendit primam causam, comprehendit omnia ad quae sua causalitas se extendit. Sed essentia divina est causa omnium, et inlellectus divinus perfecte cognoscit suam essentiam, ipsam comprehendendo, ergo omnia causabilia ab eo; talia sunt omnia intelligibilia alia a Deo.
Sed ista ratio potest male et bene intelligi, quando enim dicitur in majori quod intellectus comprehendens primam causam comprehendit effectum, scilicet illa ad quae causa illa se extendit, si intelligatur quod in illo actu quo intellectus cognoscit causam, includatur comprehensio effectus,sic est falsum; tunc enim in illo actu, quo Deus cognosceret se, includeretur cognitio alterius a se, et tunc esset beatus in cognoscendo aliud a se, quod falsum est, quia secundum Augustinum lib. I. Confessionum c. 23. licet beatus illa videat, non tamen propter illa est beatus, et ideo visio aliorum a Deo non includitur formaliter in visione Dei; unde comprehensio causae non consistit in comprehensione effectus, sicut nec comprehensio principii includit comprehensionem conclusionis, quia perfecte potest principium cognosci, etsi nulla conclusio educenda de ipso cognosceretur, quia non dependet cognitio principii a cognitione conclusionis.
Sed tamen bene potest ratio illa sic intelligi, quod qui comprehendit causam, quantum est cognoscibilis, potest cognoscere ea, ad quae sua causalitas se extendit ; non quod comprehensio illorum cadat in comprehensione causae, sed quod sequitur in intellectu comprehendente causam.
Alii probant idem sic : Deus perfecte cognoscit suam essentiam, quae est entitas per essentiam participabilis, non participativa ; ergo cognoscit omnem modum participabilem, quo sua essentia est participabilis ; igitur cognoscit omnia imitantia suam essentiam, secundum enim talem et talem imitationem ipsius participant ipsam ; ergo cognoscit omne ens per participationem.
Haec etiam ratio potest bene et male intelligi: Si enim intelligatur quod cognoscens aliquid sub ratione imitationis, qua imitatur aliquod primum, cognoscat quidditative, non est verum, quia imitatio non est differentia specifica hujus et illius imitabilis. Non enim oportet quod si quis cognoscat omnes colores inquantum imitantur albedinem, quod cognoscat omnes colores quidditative, quia potest cognoscere aliquos magis, et minus participare albedinem, et quod albedo sit participabilis, scilicet magis et minus ab aliis coloribus, licet non cognoscat quidditative illos colores secundum esse specificum eorum.
Debet igitur ratio sic intelligi, quod si Deus perfecte cognoscit suam essentiam imitabilem, igitur perfecte cognoscit omnem modum imitandi eam, et ita omnes imitationes ipsius et fundamenta et entitates in quibus fundantur hujusmodi imitationes, quia non perfecte cognoscitur imitatio, nisi cognoscatur fundamentum, et terminus imitationis. Unde si tollatur ratio entis infiniti, tollitur etiam ratio non solum imitationis, quae est quidem respectus, sed rationes fundamentorum, et imitantium, et omnium in eis contentorum, quia omnia ista continentur in ente per essentiam ; sic verum est quod sic cognoscens omnem modum imitandi essentiam divinam, cognoscit perfecte omnia imitantia eam ; tamen adhuc sic arguendo, non est magna virtus in argumento.
Tertio hoc probatur ex parte fundamenti, in quo fundatur imitatio, sic: Quidquid continet aliud in esse reali virtualiter, continet idem in esse cognoscibili, quia eadem sunt principia utroque modo cognoscendi ; sed Deus in esse reali suo continet omnia alia virtualiter; igitur continet omnia alia a se in esse cognoscibili, et per consequens omnia alia habent esse cognoscibile in ipso.
Minor probatur, quia nisi in prima causa continerentur omnia, in nullo alio continerentur virtualiter, nec formaliter, quia nihil potest esse in effectu, nec in causa secunda virtualiter, nisi eminentius sit in prima causa ; oportet enim causalitates causarum resolvi ad causam primam. Si enim causa proxima contineat virtualiter entitatem effectus, et non continet eam a se, quia tunc esset causa prima, igitur habet ab alio quod sic contineat ; igitur illud perfectius contiuet, et sic resolvendo omnes causas in primam, illa entitas perfectiori modo continebitur in prima causa ; ergo secundum esse intelligibile continebitur ibi, et sic de aliis ; igitur omnia continentur in prima causa secundum esse intelligibile ; igitur in intellectu proportionato essentiae divinae tanquam causae primae, alia potest esse prima ratio cognoscendi omnia ; secundum hoc ergo patet responsio ad primam quaestionem, quod omnia alia a Deo sint in Deo objective et secundum esse intelligibile.