REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Pro resolutione secundae quaestionis ponitur unum certum, scilicet ab aeterno esse in Deo relationes ad creaturas, quia intellectus divinus comparare potuit essentiam ad omnia intelligibilia, et inde resultant hujusmodi respectus. An autem hujusmodi relationes sint necessariae Deo ad intelligendas creaturas, sub dubio est. Et ponit tres sententias ab affirmativa parte convenientes, sed in modo disconvenientes, quas refutat. Vide eum fusius et clarius ; de hoc in Oxon. d. 33. a n. 4.
Ad quaestionem secundam, cum quaeritur an requirantur distinctae relationes in Deo ad intelligibilia distincte cognoscenda?
Dicendum quod hic est unum certum, et aliud dubium ; certum est enim quod in Deo sunt distinctae relationes ad distincta intelligibilia cognoscenda, et hoc loquendo de notitia simplici in Deo, qua cognoscit quidditates, ut lineam, lapidem ; non enim est sermo hic de notitia Dei respectu futurorum, qua cognoscit aliquid aliquando futurum. Et quod sint hujusmodi relationes in Deo, probatur sic : Ad quodcumque intelligibile potest intellectus creatus comparare essentiam divinam, potest et intellectus increatus eam comparare, quia nulla ratio intelligibilis cadit sub intellectu creato, nisi cadat in intellectu omnino perfecto, scilicet increato ; ergo intellectus divinus potest comparare essentiam suam ad intelligibilia, et comparando formare in ea relationem rationis; sed non potest de novo sic comparare, ut supra ostensum est distinctione 3. igitur ab aeterno comparavit essentiam suam ad intelligibilia distincta, et per consequens ab aeterno sunt relationes rationis in Deo ad distincta intelligibilia.
Attamen quaestio non quaerit hoc, sed quaerit an hujusmodi relationes necessario requirantur ad hoc, ut cognoscantur a Deo distincta cognoscibilia? et dicunt omnes Doctores moderni quod sic. Unus autem , Doctor assignat rationem hujus talem, quando scilicet aliqua sic se habent, quod unum est, a quo est aliud, inter illa est ordo, quia unum est prius alio natura, sicut etiam in divinis, ubi unus est ab alio, ille a quo est alius, est prior origine ; ubicumque autem est talis ordo, quod ab uno est aliud, et non dependet ab illo, primum a quo est aliud, refertur ad secundum, re vel ratione, licet non e contra, et sic illud non refertur ad primum, nisi quia primum refert ad illud. Cum igitur creatura secundum se totam sit a Deo, relatio Dei ad creaturam prior erit relatione creaturae ad ipsum, quam relationem aliqui vocant idealem, aliqui relationem in esse cognito ; et sic concorditer tenent quod necessario requiritur in Deo relatio rationis ad creaturas, ad hoc quod cognoscantur a Deo.
Sed quamvis hujusmodi relationem ponant, tamen discordant in modo ponendi; cum enim hujusmodi relatio ponatur, ut Deus distincte cognoscat, non potest poni nisi tripliciter ; vel in essentia, ut est ratio intelligendi ; vel in essentia, ut est objectum intellectivum ; vel in actu intelligendi. Opinans primo modo movetur ex hoc, quod distincta cognitio est per distinctam rationam cognoscendi. Aliis de secunda opinione, non videtur hoc rationabile, quia intellectus, quanto est perfectior, tanto plura per unam rationem cognoscit ; igitur intellectus divinus, qui est perfectissimus, per unam simplicem rationem omnia cognoscet ; ideo dicunt quod se tenet a parte objecti cogniti, et tunc ponunt quod Deus primo intelligit essentiam suam in se, et secundum se ; secundo ut est imitabilis, et ipsa intellecta ut imitabilis, est ratio intelligendi alia ; et tunc, secundum eos, essentia intellecta ut imitabilis est in Deo. Illi autem de tertia opinione ponentes quod hujusmodi relatio sit in actu intellectus, habent hanc rationem, quia intelligere nostrum habet respectum ad intelligibile, ut mensuratum ad mensuram, ut patet ex 5. Metaph. Si igitur intelligere nostrum esset infinitum, ita quod praevaleret infinitis intellectionibus nostris, sicut est intelligere divinum, illud haberet respectum ad infinita intelligibilia ; igitur cum intelligere divinum sit infinitum, in illo infinito erunt infinitae relationes ad infinita objecta.
De istis tribus opinionibus, quaere alibi distinct. 35. Comparando autem istas opiniones inter se, videtur mihi secunda probabilior, et prima videtur mihi omnino irrationalis, nisi sit eadem cum secunda, quoniam ratio intelligendi in nobis differt realiter ab objecto, quia objectum non potest secundum se esse praesens intellectui nostro, et ideo requiritur species, quae est praesens, quae supplet vicem objecti ; et quia ratio determinata unius intelligibilis non est ratio determinata alterius intelligibilis, quia finita est, ideo ad distincta plura intelligenda requiruntur distinctae relationes intelligendi. Totum autem hoc e converso est in Deo, quia divinus intellectus est de se intellectivus, nec alia ratio requiritur a parte sui objecti ad supplendum vicem ejus, quia per se est praesentissimum essentia intellectui in ratione objecti. Unde non est ibi aliqua ratio informans, nec ut informans, et ideo quoad actum intelligendi nulla ratio requiritur, ut etiam mediante ipsa alia cognoscantur; non requiritur etiam ratio aliqua, nisi ipsamet, quae est una, cujus ratio est, quia ipsa est ratio cognoscendi alia inquantum ipsa est cognita, sed est cognita ut una; ergo ut ratio cognoscendi alia est una.
Secundum hoc igitur non oportet inquirere ibi nisi essentiam praesentem, quae non potest esse ratio intelligendi ut quo, quasi informans, sed solum ut quo, quod est cognitum, quia sicut intellectui nostro ad distincte cognoscendum conclusionem, non oportet inter principium proximum cognitum et ipsam conclusionem ponere aliud, quo cognoscatur conclusio, quia frustra poneretur, et nihil aliud primum cognitum est ratio cognoscendi conclusionem, nisi ut principium est cognitum ; eodem modo non est alia ratio quare essentia divina est repraesentativa aliorum, quam ut cognita ab intellectu divino ; igitur si ista opinio debeat stare, est eadem cum secunda.
Item, prima et tertia opinio patiuntur unam difficultatem, quia videtur quod illae relationes ad intellecta extra, sint reales, de quo quaere rationem alibi ut supra , quoniam ratio intelligendi praecedit intellectionem ; et hoc quantum ad tertiam opinionem probatur sic : Nam in nobis omnis intellectio, quae respicit rem, ut res est in se, habet respectum realem ad ipsum, quod non convenit, si respiciat rem ut comparatam per alium actum conferentem, tunc enim esset relatio rationis, nam intellectus intelligens se intelligere, et comparans ipsum intelligere ad objectum, causat relationem rationis ; intellectio tamen quae est rei, ut in se est, est realis ; sed non oportet Deum reflectere super actum suum ad hoc quod cognoscat objectum extra ; ergo si in suo intelligere, quo intelligit objectum extra, esset relatio, illa esset realis, cum non causaretur per actum collativum. Sic ergo inter istas opiniones videtur mihi secunda esse probabilior, ut scilicet illi respectus se teneant ex parte objecti primo cogniti, et actu collativo ad aliacomparati, et secundum hoc non accidit praedicta difficultas huic opinioni, salvat enim quod sint relationes rationis cum sint in objecto ut cognito.
SCHOUUM III.
Adducta quadam ratione, qua colorari posset secunda via ponentium ideas, refutat eas. Primo, quia res limitata ad repraesentandum unum, potest illud repraesentare sine omni respectu superaddito ; ergo idem faciet, licet sit illimitala ad repraesentandum infinita. Hanc consequentiam probat quadrupliciter clare et solide. Secundo, illae relationes cognoscuntur per essentiam omnino indistinctam, vel dabitur processus in infinitum. Tertio, objectum unius actus per se debet esse unum per se ; ergo non conflatum ex essentia et idea, neque potest esse sola idea ; ergo ipsa essentia.
Sed adhuc dubium est hic, quomodo hujusmodi relationes rationis possunt esse rationes determinatae cognoscendi, quia hae relationes sequuntur actum collativum, sive comparativum, quae essentia comparatur ad alia. Nunc autem non videtur possibile intellectum divinum comparare ad incognita, quia comparatio non est nisi ad praecognitum, sicut nec natura comparat, nisi ad rem praeexistentem ; igitur non videtur quod isti respectus necessario requirantur ad hoc, quod distincte alia entia a Deo cognoscantur.
Respondeo, quod sustinendo illam viam potest dici quod intellectus talis potentiae, ut collativae, vel quasi collativae, et ipsa creatura ut cognita sunt simul, ut sunt relativa; tamen sicut ille primus Doctor dicit, respectus Dei, a quo est prior, natura, quam respectus illius, quod est ab illo, licet sint simul, ut sunt relativa, secundum hoc respectus intellectivus talis potentiae collativae est prior naturaliter illo, ad quod fit collatio, quia per hujusmodi respectum, sive operationem, constituitur illud aliud ad quod fit comparatio in tali esse; nec oportet illud esse praeintellectum suae comparationi, quia comparatione constituitur. Unde sicut alias dictum fuit de constitutione personarum, quia in illis quae relative constituuntur, non oportet constitutum esse prius quam referatur, imo potius e converso, sic est dicendum in proposito, quod tale intelligibile per actum comparativum et collativum constituitur in esse intellecto ; et ideo non oportet praecognoscere illud cui fit comparatio ante comparationem, quia cognitio ejus est per istam comparationem, quia ipsa comparatione cognoscitur, et in esse cognito constituitur.
Contra conclusionem, quam tenent praedictae tres opiniones, arguitur sic: Si illud per quod objectum cognoscitur quomodocumque secundum aliquam illarum trium opinionum, sive ut per rationem cognoscendi, sive ut per objectum cognitum, sive ut per actum cognoscendi esset limitatum ad illud objectum cognoscibile, posset cognosci distincte per illud sine omni respectu rationis ; ergo si illud, per quod objectum cognoscitur, sit illimitatum et infinitum, possunt per illud cognosci distincte multa sine omni respectu rationis ad illa objecta. Antecedens patetin intellectu creato, quando enim cognosco album per speciem albedinis, non oportet prius speciem habere respectum rationis ad album, quia tunc antequam cognoscerem album per talem speciem,non oporteret prius comparare speciem albedinis ad albedinem, et causare relationem rationis, quod non est verum, cum species albi distincte ducat in notitiam albi, sine omni respectu comparativo ; unde non prius debet species albi intelligi, et postea ad album comparari, antequam album per illam speciem intelligatur. Sic etiam quando aliquid intelligitur per aliud tanquam per objectum cognitum, sive per actum intelligendi, non oportet illud primo intelligi, et postea ad aliud comparari, antequam illud aliud intelligatur.
Hoc etiam antecedens patet de essentia divina, quae est? ratio cognoscendi se, sive ut objectum cognoscendi, sive ut ratio cognoscendi ; nec tamen habet respectum rationis ad se, ad hoc quod sic sit principium cognoscendi se; nec etiam in actu intelligendi est respectus rationis, quia actum intelligendi essentiam, non praecedit aliquis actus collationis, quo causatur rationis relatio. Consequentia probatur sic: Limitatum et illimi latini), per quod aliquod cognoscitur, non differunt nisi secundum praecisionem, et non praecisionem ; limitatum enim ad unum praecise determinatur ad illud repraesentandum ; illimitatum autem ad plura, non praecise repraesentat unum. Sed ablatio praecisionis ab so quod illimitate repraesentat, non tollit quin sit aeque perfecte ratio cognoscendi illud, quia quod sit ratio cognoscendi alterum, non tollit ab eo quin sit ratio cognoscendi istud, quia illimitatio perfectionis est, et per consequens non aufert aliquam perfectionem ; sicut igitur limitatum praecise repraesentat unum absque omni respectu rationis determinate, ita illimitalum, quod ita,quantum est ex se, perfecte repraesentat sine omni respectu, determinate et perfecte plura repraesentabit.
Secundo probatur consequentia sic: Causa univoca non solum est ratio cognoscendi effectum, sed etiam aequivoca, et verius aequivoca quam univoca, eo quod est perfectior causa efficiens, et causa verior, quia est causa totius speciei, causa vero univoca solius individui ; unde non proprie causa univoca dicitur causa, quia in causa univoca secundum quod causa, respectu effectus non est ordo essentialis ; igitur si causa univoca potest esse ratio cognoscendi effectum sine aliqua determinatione, multo magis et causa aequivoca, quae est causa perfectior, potest esse principium cognoscendi effectum sine determinatione.
Tertio probatur consequentia sic: Causa finita aequivoca potest distincte producere plura absque determinatione aliqua ex parte sui ad illa; ergo multo magis causa aequivoca infinita potest distincte producere plura absque aliquo respectu praecedente determinante ipsam ad illa producenda ; igitur similiter in esse cognoscibili, potest plura cognoscere, et in esse cognoscibili producere sine respectu praedeterminante. Antecedens patet de Sole producente plantam et vermem, ita enim determinate producit plantam, sicut si tantum haberet virtutem determinatam ad illam, nec in se haberet diversa ipsum determinantia ad hoc ut illa producat.
Quarto probatur eadem consequentia sic : Quod aliquid repraesentativum non possit distincte aliqua repraesentare, nisi determinetur, aut hoc est propter potentialitatem ejus ex 9. Metaphysic. cap. ultimo ; aut propter confusionem ejus, quiaconfuse continet. Sed neutrum contingit in Deo, quia actu altissime et distinctissime continet omnia ; ergo sine aliquo addito, re, vel ratione determinante, ipsa essentia sua est principium repraesentandi omnia intelligibilia intellectui divino, sicut objectum cognitum, quo distinctissime omnia cognoscit; et omnia ista habent evidentiam ex hoc quod dictum est, distinctione 7. Nam causa omnium istorum est quod talis indeterminatio potentiae activae non est ad contradictoria, sed ad disparata, et consequenter non requirit aliquid determinans, quia indifferentia causalitatis suae, quam habet ad unum disparatorum, non tollit causalitatem suam respectu alterius disparati ; tamen aeque determinata est quantum est ex se, ad producendum unum, sicut si tantum haberet virtutem ad producendum illud.
Secundo contra praedictas opiniones arguitur sic: Si ad hoc quod Deus cognoscat diversa intelligibilia, requirantur illae diversae rationes, quaero per quid illae rationes cognoscantur a Deo, sunt enim intelligibiles a Deo si sint, quia omne ens, ut probatum est supra, potest cognosci a Deo ; aut ergo cognoscuntur per se ipsas, aut per alias rationes, aut per essentiam divinam omnino indeterminatam. Non primo modo, quia tunc vilesceret intellectus divinus, quia illae rationes sunt minimam entitatem habentes ; si igitur intellectus divinus moveretur ab illis, intellectus divinus vilesceret. Si secundo modo eas cognoscat, sequitur processus in infinitum. Si tertio modo, igitur eadem ratione essentia potest esse determinata ratio secundum se cognoscendi alia. Item tertio, actus per se unius oportet ponere principium per se unum ; sed actus intelligendi divinus,quo intelligit aliud a se, est per se unus ; igitur ejus est principium per se unum. Si igitur ad actum intelligendi Dei, quo intelligit aliud, requiratur aliqua ratio, aut igitur totam, quasi compositum ex essentia et tali ratione, est principium illius actus, aut essentia tantum, sed ratio requiritur ut determinans, ita quod essentia, ut sub ista ratione sit principium. Primo modo non, quia sic non facit per se unum, nam cum relatio realis non faciat per se unum cum fundamento, minus relatio rationis faciet per se unum cum re ; similiter quod non potest facere per se unum ; secundo modo per se, non potest facere per se unum essentialiter, essentialiter pertinens admodum primi modi per se; relatio autem rationis cum re non potest facere unum per se ad modum secundi modi per se, quia tunc esset relatio realis ex natura rei ; ergo nec facit per se unum ad modum primi modi per se ; principium autem operationis unius, et maxime divinae cum illa ratione non est per se unum. Relinquitur igitur, ut sola essentia sit principium istius actus, sed tamen ut vestita per illam rationem, et sic ratio solum erit ibi ut principum determinandi essentiam ad determinate repraesentandum.
Sed hoc non est verum, quia illud non est principium determinandi essentiam, quo posito manet essentia aeque indeterminata ; sed ante illam rationem est indeterminata, quia infinita. Sed essentia sub quacumque ratione ponatur, manet infinita formaliter, aliter non intelligeretur ut principium repraesentandi infinita ; igitur vanum est ponere hujusmodi rationes determinantes essentiam et actum intelligendi, ut Deus determinate cognoscat alia a se.
SCHOUUM IV.
Probat ulterius et ulterius non requiri hu -jusmodi relationes in Deo, quia sunt tertii modi ex distinct. 30. quaest. I. et terminantur ad absolutum, et sic intellectio divina cum ipsa det esse creaturis (de quo 2. dist. I. quaest. I. et quodlib. 15.) erit mensura earum, et non referetur ad eas, sed e contra. Secundo, intellectio beatifica, qua Deus beatus est, est sine ullo respectu, vel simultaneo. Vide Doct. in Ozon. dist. 35. a num. 9.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod non requiritur aliqua relatio rei, nec rationis in Deo, ad hoc quod cognoscat alia a se. Et hoc quidem potest dici duobus modis :Uno modo sic, quod relatio tertii modi differt a relationibus aliorum modorum, quia relatio tertii modi non est mutua, sed refertur illo modo unum ad aliud, et aliud non refertur ad ipsum, et sic in nobis refertur intelligere ad objectum realiter, et non e contra, nisi quia intelligere est ad ipsum, et ex hoc denominatur a relatione, prout illam terminat.
Ex quo sequitur quod objectum ut mere absolutum, terminat relationem tertii modi, ut dictum est distinctione 30 quia objectum est mensura intellectionis nostrae, et non dependet ab ea, sed e converso. Nunc sicut objectum est mensura intellectionis nostrae, ita intellectio divina est mensura omnium producibilium ab ipso ; est enim artifex mensura artificiati, quia est artifex, cujus ars non est accepta a rebus ; et ideo quodlibet aliud refertur ad " intellectum, sive intelligere divinum, ut mensuratum ad mensuram, . et intelligere divinum, ut mere absolutum terminat relationem ejus, et non e converso ; nulla enim relatio requiritur in intellectu divino ut terminet relationem objecti cognoscibilis,quia ut sic, nihil correspondet in Deo illi relationi, nisi absolutum. Quaere de hoc distinct. 35. Alio modo potest dici quod nulla relatio requiritur in Deo ad objectum intelligibile, nec e converso, ad hoc quod Deus intelligat aliud a se ; non enim requiritur relatio realis, quia Dei ad objectum creatum non est relatio realis ; nec etiam rationis, quia impossibile est relationem rationis, simul esse cum intellectione objecti creati in Deo, aut praecedere, quia tunc esset realis relatio, ut probatum est prius, quia nulla intellectio in Deo negotiativa per comparationem ad extra praecedit, nec illa intellectio, qua intelligit aliud a se, est collativa ; imo si praecederet relatio ad objectum intelligibile, aut simul esset cum illo, illa esset relatio ex natura rei, et non causata per actum collativum. Si autem ponatur relatio rationis sequens illam intellectionem, qua intelligit creaturam, tunc non est necessario ad illam intellectionem requisita.
Sed dices, quomodo est possibile quod intellectio in Deo sit hujus objecti, et tamen quod relatio in neutro extremo sit, nec intellectionis ad objectum, nec objecti intellecti ad intelligere.
Respondeo, quandocumque sunt entia habentia esse formaliter, ubi sunt distincta realiter, referuntur realiter ; ubi vero sunt non distincta realiter, non referuntur realiter, subjectum enim includit praedicatum, quia ubi non sunt distincta realiter, non possunt esse extrema distincta realiter, nec per consequens extrema relationis realis, et ita tollitur quod requiritur ad relationem. In nobis autem intelligere et objectum intellectum distinguuntur realiter, et ideo in nobis est relatio realis ipsius intelligere ad objectum, quod est mensura ejus. In Deo autem quia intelligere et objectum non sunt distincta realiter, ideo quamvis sint ibi eminenter, non tamen referuntur realiter. Nec etiam intelligere ibi est relatio rationis, quae est ibi ex natura rei, ut praedictum est, et etiam cum omne quod relative dicitur, sit aliquid excepta relatione, non potest ipsum intelligere in Deo esse sola relatio rationis ; et etiam cum quidquid perfectionis sequitur ad illa, scilicet ad intelligere, et ad intelligibile, ubi sunt distincta realiter, idem etiam verius habent, ubi sunt distincta ex natura rei, nec relata, nec distincta realiter, et hoc propter identitatem ipsorum. Unde sicut intelligere est notitia objecti, et manifestatio ejus, ubi sunt distincta realiter, verius sic est, ubi sunt non distincta realiter, et ideo propter intellectionem alicujus objecti non oportet quaerere relationem in uno extremo, nec in utroque.
Ad propositum ergo dico, quod propter intellectionem alicujus objecti praecise non oportet quaerere relationem in utroque extremo, nec in altero, quod etiam patet in intellectione beatiflca Dei, quae est respectu essentiae Dei ; igitur oportet aliquod addere, propter quod sit ibi relatio in altero, vel in utroque si ibi fuerit ; non autem potest poni aliquid seu aliud, propter quod ibi esset relatio, nisi coexigentia, sive mutua dependentia, quia tunc intellectio non esset mensura lapidis, aut alterius objecti creati ; esset autem mensura ejus,si lapis referretur ad intellectionem Dei ; ideo si sit relatio rationis in altero extremo, cum sit secundum tertium modum relationis, non erit in utroque.
Nec etiam videtur mihi quod ibi sit relatio aliqua propter aliquam dependentiam intellectionis divinae ad lapidem intellectum, ut patet, quia tunc non esset mensura. ejus ; nec etiam propter aliquam dependentiam e converso in lapide respectu intellectionis, quia lapis ab aeterno intellectus non est aliquid, sed nihil ; igitur ejus nulla est dependentia, ut habet esse objective, et cognitum in Deo.
Item, si sit aliquid, non erit solum respectus, sed aliquid absolutum ; igitur ut sic absolutum, prius potest a Deo intelligi quam referatur ad Deum, sive ad intellectionem ; ergo in illo priori, dependentia non est ratio intelligendi ipsum,
et ita nec ratio referendi, quia si intelligeretur ut absolutum, intelligetur tunc non ut relatum.
Secundum hanc igitur viam videtur concedendum quod ad intellectionem, qua Deus intelligit quodcumque objectum aliud a se, non requiritur aliqua relatio necessario, nec in utroque extremo, nec in altero.
Ambo isti modi conveniunt in hoc, quod neuter ponit relationem necessariam ad hoc quod Deus cognoscat alia a se. Primus tamen modus concedit in objecto intellecto esse relationem ad ipsum intelligere, ut mensurati ad mensuram, sed non e converso. Secundus autem modus negat omnem respectum requiri, quia difficile est videre quid sit illud necessarium intellectui, ut sic posset habere relationem ad intellectionem, et similiter si esset aliquid, posset intelligi sub ratione absoluti.