F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MEDIOLANEN. 271
tutores hactenus factis, ac alias saepissime viderit, cognoverit atque deprehenderit adesse burgum Busti Arsitii in quo praeter alias ecclesias duae adsunt parochiales, scilicet una sub titulo Sancti Ioannis Baptistae, quae est maior, et altera Sancti Michaelis.... ».
Ecclesiae s. Michaelis competere universa iura parochialia comprobat conventus, ex actis visitationis peractae per dele- gationem divi Caroli Borromaei anno 1566, ubi ita refert delegatus « Die isto visitavi ecclesiam s. Michaelis paro- chialem, coadiutricem alterius ecclesiae parochialis. Parochi dictae ecclesiae sunt duo, quorum unus nominatur ». Anno vero 1606 Card. Fridericus Borromaeus ita ex sua vi- sitatione de hac ecclesia refert quod « munus curae anima- rum exercetur a praedicto praeposito et quatuor coadiuto- ribus in toto oppido Busti et indistincte sine ulla restrictione aut divisione iurisdictionis ministrant Sacramenta, salva semper praeeminentia R. praepositi et ecclesiae ». Idem. Archiepiscopus Fridericus Borromaeus anno 1604 suo decreto ita firmavit pro clero oppidi Busti ordinem praecedentiae in funeribus ; ait enim : « In funeribus quoad vocationem cleri hic ordo servetur, ut prius in ecclesia Sancti Ioannis Ba- ptistae M. R. praepositus, deinde canonici curati et succes- sive parochi s. Michaelis; postea canonici iuxta antiquitatem, postremo loco capellani- In ecclesia vero s. Michaelis vo- centur reverendi rectores ipsius ecclesiae, deinde M. R. prae- positus et successive omnes alii ».
Denique, instat Rmus D. Chieppi in relatione visitationis peractae anno 1242 per ipsum praepositum Busti legitime delegatum, saepe ecclesia s. Michaelis parochialis nominatur, et eius curatis urgetur obligatio standi in iudicio contra certos haeredes ut satisfacerent pio legato. Ex quibus omni- bus, putat conventus, luce meridiana clariorem sequi conclu- sionem, curatos s. Michaelis esse vero parochos.
In postremo capite refutantur adversarii principales ob- iectiones.
Quia praepositus asseruit, consuetudinem a curatis s. Mi-