REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ponit descriptionem ideae ex Augustino, et resolvit ipsam non esse aliquam relationem in essentia divina, sed ipsam creaturam, ut cognitam, idque ostendit esse de mente Augustini, qui non asseruit ideam esse rationem cognoscendi in Deo, et quod non esset sapiens, si eam non cognosceret, id est, si creaturas ignoraret, et sic Doctor glossat Augustinum. Vide eum in Oxoniens. distinct. 35. a numero 12. in solutione primi et ultimi hujus secundae quaestionis, dat modum sustinendi sententiam communem ponentem ideas, ut rationes cognoscendi in Deo, quam tetigit supra num. 39. Vide ipsum in collat. 32. Vide Doctorem tractat. de rerum princip. quaestione 4. num. 54.
Sed contra hoc objicitur primo, quia videtur quod haec dicta destruant sententiam Augustini de ideis. Secundo, quia dictum est supra, quod in Deo sunt relationes aeternae ad creaturam, quia, sicut ibi arguitur, intellectus noster potest comparare essentiam divinam ad essentiam creatam ; igitur et intellectus divinus. Nunc autem videtur esse dictum quod non sit necesse ponere aliam relationem rei, nec rationis in Deo ad creaturam.
Responsionem ad primum argumentum quaere alibi distinct. 35. ubi ponitur ideas non esse aliquam relationem, sed ipsum objectum ut cognitum ; unde ideae non sunt ibi objecta alia a Deo, ut cognita sunt a mente divina, in qua sunt objective ; et secundum hoc exponitur Augustinus de ideis, et describitur hoc modo : Idea est ratio aeterna in mente divina, secundum quam aliquid est formabile extra, ut secundum propriam rationem ejus ; quaere ubi prius.
Quod autem hoc sit idea, probatur dupliciter: Primo per Philosophum septimo Metaph. ubi vult quod omnia quae sunt, fiunt quodammodo ab idea univoce, et non solum probat hoc in naturalibus, sed etiam in artificialibus, ut a domo in anima fit domus in materia extra. Domus autem in anima est objective, ut in specie domus. Quod autem species domus sit in anima, hoc ideo est, quia objectum non potest secundum se esse praesens, ideo oportet esse praesens in specie ; unde a domo, ut habet esse in specie existente in mente, fit domus in materia extra ; igitur si domus in mente, secundum quam fit domus extra, sit idea domus, sequitur quod idea domus non sit nisi domus, ut intellecta. Cum igitur objectum creatum non possit esse praesens secundum aliquam speciem in mente divina, oportet quod sit ibi objective per essentiam divinam, quae ut omnino eadem re et ratione repraesentat omnia, et ut sic est ibi objective, erit idea objecti extra, ut sic idea lapidis non sit nisi lapis intellectus.
Hoc etiam probatur per Platonem, qui primo induxit nomen ideae ; posuit enim mundum sensibilem extra, et mundum intelligibilem in mente divina ; et mundum intelligibilem in mente divina vocavit ideam mundi sensibilis in re extra ; mundus autem intelligibilis non est nisi mundus extra, ut est objective in esse cognito in mente divina ; idea igitur mundi in re extra non est nisi mundus intelligibilis, sive mundus in esse cognito, nec est curandum ad propositum, si mundo in re extra correspondeat una idea, vel duae.
Item, hoc patet ex alio, quia sicut Plato induxit nomen et rationem ideae, sic Augustinus imitatur ipsum. Nunc autem Plato vere posuit ideam in mente divina, eo modo quo Aristoteles falso sibi imponit eas posuisse in re extra, ut per Commentatorem patet super primo Ethicorum. Aristoteles autem imponit ei eas posuisse ideas quidditates per se existentes rerum sensibilium ; igitur sic posuit ideas in mente divina, licet quidditates, ut cognitae sunt a mente divina ; secundum hoc igitur objectum cognitum est idea, et non aliquis respectus.
Ad secundum dubium, dicendum quod si nunquam fuisset aliquis respectus Dei ad creaturam, tamen
Deus distincte cognovisset creaturas, et ideo relationes in Deo ad creaturas, non sunt necesse ad hoc quod Deus cognoscat creaturas distincte ; sunt tamen ibi necessario.
Et secundum primam viam talis est ordo, quod Deus primo cognoscit essentiam suam, et in secundo instanti intelligit creaturas mediante essentia sua, et tunc secundum illam viam dependet objectum cognoscibile ad intelligere divinum in esse cognito, quia per illud intelligere constituitur in esse cognito, et terminat Deus illam relationem sub absoluta ratione sua, et ut sic, terminat relationem creaturae habentis esse extra, et denominatur ab illa, et dicitur Dominus. In tertio autem instanti potest comparare essentiam suam ad objectum intelligibile, et habet relationem rationis, licet non necessario ad intellectionem creaturae, quia ista sequuntur intellectionem creaturae. Sed videtur secundum istam viam, quod in tertio instanti nulla sit relatio Dei ad creaturam, quia si est nihil, tunc, sicut non potest initiare relationem rationis, sic nec terminare.
Eodem modo est dicendum secundum alium modum ponendi, nisi quod tunc est dicendum quod in secundo instanti, quo Deus intelligit creaturam, et creatura constituitur in esse cognitio, non refertur ad Deum, nec dependet, quia si adhuc nihil est ; unde in secundo instanti, secundum illam viam, intelligit Deus lapidem sine omni dependentia lapidis ad ipsum, et tunc sicut prius in tertio instanti Deus comparat se ad lapidem, ut intelligitur, et sic habet relationem rationis.
Ad argumenta quaestionis primae, Ad primum, cum arguitur quod potentia non excedit in operando suum objectum, dicendum quod verum est proprie loquendo de excessu, sed ex hoc non sequitur quod non intelligit aliud a primo objecto ; potest enim intelligere aliud a primo objecto, si illud virtualiter includitur in primo objecto. Unde ad hoc quod potentia et objectum suum proprium sint adaequata et proportionata, sufficit quod primum objectum non excedat potentiam in ratione motivi et terminantis primi ; cum primitate tamen primi objecti stat quod potentia excedat illud objectum, habendo operationem circa aliud objectum in ratione terminandi secundario ; sic autem excedere non est proprie excedere, quia non excedit in ratione motivi, vel terminantis primi.
Ad secundum, quando dicitur quod si Deus intelligeret aliud objectum a se, illud coexigeretur ad actum illius quo intelligeret illud objectum, et ita requireret actum suum finitum, et per consequens intellectio esset finita et principiata, et sic vilesceret intellectus ejus. Dicendum quod si aliud objectum intellectum a Deo coexigeretur, ut praecedens actum, vilesceret intellectus ejus, et talis coexactio non est finiti ad infinitum. Sed tamen quod aliquid coexigatur tanquam constitutum per actum, bene est possibile isto modo, quod finitum coexigatur ad actum infinitum, imo necessarium est hoc de omni actu ad extra in Deo ; non igitur requiritur illud objectum, ut motivum et terminativum primo actus, sed ut consequens actum, et dependens ab actu.
Ad tertium, quando arguitur quod per unam rationem non possunt plura distincta cognosci, dicendum est hoc esse falsum, quando ratio illa est illimitata, et ex se repraesentativa plurium, quia illa ita perfecte repraesentat plura, sicut si solum esset repraesentativa unius, et non alterius, quia licet repraesentet hoc objectum, nihil tollitur de perfectione ejus, quod sit alterius repraesentativa, ut patet de causa aequivoca, et ut derisorie dicatur, quid mali accidit huic, si bonum faciat proximo suo ? Unde universaliter quaecumque virtus activa aequivoca propter hoc quod determinetur ad unum, non tollitur de perfectione ejus quod sit indifferens ad aliud. Si placet tenere opinionem secundam trium opinionum dictarum, potest dici ad primum argumentum secundae quaestionis, quod illi respectus non sunt reales non obstante quod prius intelligatur respectus creatus, quia simul sunt et correlativa, tamen ille respectus Dei ad creaturam secundum esse dicitur esse prior secundum naturam. Unde ille respectus , sive comparatio illa, non est ad aliquid praecognitum, sed aliquid simul cognitum, unde est ad simul cognitum, ut correlativum, prius tamen naturaliter, quia est causa illius.
Ad secundum de duplici cognitione, dicendum quod solum uno modo cognoscit rem, et hoc sub omnibus conditionibus ipsius, et per consequens cognoscendo secundum naturam suam absolutam, cognoscit eam etiam sub illo respectu ; hoc enim est perfectionis in intellectu divino, ut simul cognoscat rem absolute, et ut terminat respectum ad ipsum. Intellectus autem noster potest praecise rem cognoscere, et hoc est ex sua imperfectione, quia non potest omnes conditiones rei simul cognoscere, sed unam sine alia, et unam post aliam.
Ad tertium, quando arguitur : Aut sunt priores, aut posteriores ? Dico quod illi de prima opinione, et ultima non possunt evadere quin sint priores, et per consequens reales. Secundum aliam tamen opinionem potest dici quod sunt posteriores, quia actus intelligendi constituuntur in esse cognito.
Ad auctoritatem autem in oppositum, patet ex responsione praedicta, supponendo quomodo intelligenda sunt dicta Augustini de ideis.