REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Deus quorumcumque aliorum a se distinctorum habeat distinctas ideas ?
Vide Doctores cilatos quaest, antecedenti.
Arguitur quod non, quia malum culpae est distincte cognitum ab eo, aliter non puniret pro illo. Sed malum culpae non habet ideas in Deo ; tunc enim esset malum culpae in eo, sicut aliae creaturae, quia per hoc sunt aliae creaturae in Deo, quia earum ideae sunt in Deo.
Item secundo sic : Materia non habet ideam, et tamen est distincte cognoscibilis a Deo, aliter non esset ens ; igitur, etc. Major probatur, quia materia non est cognoscibilis nisi per analogiam ad formam, ex primo Physicor. sicut autem aliquid est cognoscibile, sic habet ideam in Deo, per quam cognoscitur ; igitur materia non habet ideam distinctam ab idea formae.
Item tertio sic : Nulla pars, nec essentialis, nec quidditativa, habet ideam in Deo, et tamen distincte cognoscuntur a Deo, etc. Major probatur, quia totum habet per se ideam ; si igitur pars totius haberet distinctam ideam, ipsius partis esset duplex idea, scilicet idea propria, et idea totius, quod est inconveniens, tunc enim cognosceretur duplici idea, et sic cognosci poterit sine propria idea ; non igitur pars habet distinctam ideam ab idea totius.
Contra, quidquid a Deo cognoscitur aliud a se, cognoscitur ab eo secundum quod imitatur essentiam suam ; ergo quidquid distincte cognoscit, distincte cognoscitur ab eo ut imitatur essentiam suam. Sed si Deus cognoscat omne aliud a se, ut imitatur essentiam suam distincte, potest essentiam cognoscere, ut imitabilis est ab omni alio a se, et hoc esse ideam ; igitur omnium aliorum a se distincte cognitorum distinctas habet ideas ; quare, etc.