REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 Quatuor has conditiones ad rationem scientiae necessarias, requirit etiam Doctor in q. 3. prol. scripti Oxoniensis q. i. later. n. 20. et in 3. d. 24.

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Ex hoc sequitur corollarium, quod de nullo potest aliud sciri, nisi de quo possunt plures conceptus haberi, unus quidditativus, et alii quasi denomina

 Contra ista objicitur sic : Sicut objectum primum potentiae ad potentiam, ita objectum primum habitus se habet ad habitum sed primum objectum potent

 Objecit ex Goffredo, quod activum et passivum differant subjecto, et proinde unum et idem non posse esse respectu sui movens et mobile, ac consequente

 Sed ultra id, quod dictum est de intellectu viatoris, inquirunt aliqui, si Deus possit concipi sub distinctis rationibus a quocumque intellectu, etiam

 Contra tamen omnes istas opiniones duplex est via. Una probando istam affirmativam, quod Deus sub ratione divinitatis est primum subjectum hujus scien

 QUAESTIO II.

 Contra : De Deo sub ratione deilatis non potest esse scientia nisi unica igitur non habet aliquam sibi subalternatam. Probatio antecedentis : Quaecu

 Respondeo ad quaestionem quod viator potest scire veritates per se scibiles de Deo sub ratione Deitatis, scire (inquam) simpliciter et perfecte simp

 QUAESTIO III.

 sed recte ita negasse probat Scotus duabus potissimum rationibus muluatis ex scripto Oxonien. q. 3. prol. ad argumentum secundum quaestionis 2. n. 20.

 Sed contra hoc quibusdam persuasionibus potest argui sic, sumpta triplici majore : Omnis cognitio nostra naturalis de Deo est per effectum aequivocum.

 Ex dictis patet responsio ad quaestionem, quod aliquas veritates possumus ex naturalibus cognoscere de Deo, et aliquas non, quia quaecumque ex his, qu

 Egregie et clare explicat difficultatem hanc in opereOxoniensi q. 3. Prolog. et 3. later. anum. 22. ubi distinguit de Theologia, sive scientia Dei, be

 Ex hoc apparet falsitas illius opinionis, quae ponit quod Theologia non est unus habitus, sed duplex, scilicet practicus et speculativus, quia conside

 DISTINCTIO I.

 QUAESTIO I.

 Quantum ad primum, dico quod fruitio potest accipi pro fruitione in communi vel ordinata. Patet, quaecumque potentia potest inordinate agere, actus ej

 QUAESTIO II.

 Ista quaestio potest intelligi dupliciter. Uno modo de fine ultimo obscure cognito alio modo de fine ultimo clare apprehenso et intuitive et utrum

 QUAESTIO III.

 Impugnat opinionem asse rentem dilectionem et delectationem realiter identificari, et differre tantum secundum rationem, idque multis prosequitur rati

 QUAESTIO IV.

 Circa istas quaestiones primo declaratur qualiter in corporalibus quadrupliciter est quies. Primum quietativum gravium est centrum potest ergo aliqu

 DISTINCTIO II.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ut primae satisfaciat quaestioni, et probet dari aliquod ens simpliciter primum, supponit nullum esse conceptum de Deo nobis per se notum demonstratio

 SCHOLUJM II.

 QUAESTIO III.

 Praemissa infiniti descriptione et probato, quod non habeat infinitatem ex comparatione ad alia, sed intrinsece et immediate a se, attulit duas ration

 QUAESTIO IV.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia si essent multi dii, vel convenirent in aliquo, vel in nullo. Si in aliquo, aut totaliter, ita quod quidquid hab

 QUAESTIO V.

 Ideo aliter declaratur intentum. Primo sic, ponendo unam rationem. Secundo ponendo quatuor instantias, et ex solutione cujuslibet adducendo unam ratio

 QUAESTIO VI.

 Opinio IIenrici quodl. 6 q. I. el in sum. arl. 37. duas esse lanium processiones in Deo, quia duo tantum sunl actus immanentes, ut intelligere et vell

 Respondeo, quod quaestio ista potest dupliciter intelligi : uno modo, an tantum sint duae productiones secundum suas rationes formales, diversae in di

 QUAESTIO VII.

 Ideo dico quod in divinis est tantum una productio numero unius rationis, sic quod si ponatur per impossibile, vel per incompossibile, quod haec produ

 QUAESTIO VIII.

 Secundo declaratur quomodo potest hoc intelligi sine contradictione. In creaturis perfectionis est quod essentia et natura communicetur, sed imperfect

 DISTINCTIO III.

 QUAESTIO I.

 Est igitur quaestio : An possumus habere aliquam cognitionem de Deo, qua cognoscitur in aliquo conceptu simplici) et hic sunt opiniones. Nam quidam di

 Alia est opinio, quae nimis tribuit intellectui nostro de cognitione Dei, sicut prior nimis ab eo circa eamdem removebat ponit igitur haec opinio qu

 Dico igitur ad quaestionem quod in intellectu viatoris absolute est possibilis conceptus Dei proprius, quia hoc posset Deus creare infundendo lumen pr

 QUAESTIO II.

 Dico, quod propositio per se nota est, quae est evidens ex terminis, ita quod non ex alia propositione, sed ex terminis, ut sui sunt, quia non est ide

 QUAESTIO III.

 Dico igitur, quod quaecumque in creaturis per modum similitudinis vel proportionis repraesentant tria appropriabilia tribus personis, includunt ration

 QUAESTIO IV.

 Dico igitur quod oportet ponere in intellectu, ut habet rationem memoriae, speciem intelligibilem repraesentantem universale . ut universale, naturali

 QUAESTIO V.

 Hic ohiler moneo quaestionem hanc et sequentem haberi in scripto Oxoniensi, ad calcem tamen quaestionis sextae, et marginatorem contendere ad illud op

 Sed contra conclusionem praedictam in se, sive sic intelligat Avicenna, sive aliter, primo arguo sic, quod si species intelligibilis non maneat in int

 QUAESTIO VI.

 Respondeo, tria sunt hic videnda: Primo, quae entitas sit intellectio. Secundo, si aliqua mutatio possit esse ad talem entitatem. Tertio, si talis ent

 QUAESTIO VII.

 Imaginem Trinitatis consistere in mente, notitia et amore, vel in memoria, intelligentia et voluntate utrumque explicat ad mentem Augustini. Per min

 DISTINCTIO IV.

 QUAESTIO I.

 Negat Doctor propositionem hanc : Deus genuit alium Deum, quia nec alium a Deo, nec alium deitate, vel in deitate, quod secundum regulas Logicae optim

 QUAESTIO II.

 Optime explicat Logice et Theologice hunc esse veram : Deus est Pater, Filius et Spirilus sanctus. De quo late in Oxon. hic q. 2.

 DISTINCTIO V.

 QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?

 Resolvit hanc esse falsam, essentia generat, quia quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest praedicari nisi formaliter, prop

 QUAESTIO II.

 Dicitur ad quaestionem quod sic, quia sicut in substantia creaturae aliquid est potentiale praesuppositum generationi, quod dicitur materia, aliquid a

 Contra ista arguitur multipliciter, et probatur quod in divinis non sit materia, nec quasi materia. Primo sic : Essentia divina est formalis terminus

 Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.

 Filius est de substantia Patris, ut loquuntur Sancti, et ly de denotat simul originationem et consubstantialitatem quod clare explicat, et etiam quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod relatio non est actus, nec essentia aliquo modo actuabilis est per eam, sed est per actus cui repugnat omnis act

 DISTINCTIO VI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,

 QUAESTIO III.

 Dicendum ergo quod Pater necessario genuit Filium, et necessitate concomitante genuit Filium, etsi non ut principio elicitivo. Hoc autem probatur dupl

 DISTINCTIO VII.

 QUAESTIO I.

 Contra, quando aliquid est indeterminatum ad aliqua producenda indeterminatione potentiae activae, ex se est sufficienter determinatum ad quodcumque i

 QUAESTIO II.

 Respondeo, quod Filius non potest generare, negando primo potentiam Logicam, quae significat non repugnantiam extremorum sicut enim significatur quo

 QUAESTIO III.

 Respondeo, quod est maxime univoca, quod probatur tripliciter. Primo sic: In supposito generante et genito est natura, et proprietas individualis au

 DISTINCTIO VIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Circa illam exclusivam, scilicet quod nullum aliud a Deo sit immutabile, dubitatur de mente Philosophorum, praesertim Aristotelis et Avicennae, quos S

 Secundus modus essendi est, quo aliquid intelligitur necessarium ex se formaliter, non effective, sed dependenter esse ab alio, et Doctor iste imponit

 QUAESTIO IV.

 Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter

 QUAESTIO V.

 Dicitur ad quaestionem, quod aliquid dictum de Deo formaliter, est in genere, et Deus similiter propter auctoritates, quia Damascenus in Elementario a

 DISTINCTIO IX.

 QUAESTIO UNICA.

 Postquam docuerat possibile esse generationem divinam esse aeternam, et de facto ita essp, quia Pater est agens per modum naturae perfectissimum, non

 DISTINCTIO X.

 QUAESTIO I.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod voluntas perfecta, scilicet habens objectum diligibile sibi praesens, nullo alio cointellecto, est principium su

 QUAESTIO II.

 Dico igitur quod voluntas divina est principium necessario producendi amorem. Hoc probatur. primo sic : Voluntas divina est principium communicandi en

 QUAESTIO III.

 R ejecta sententia Henrici (de qua late agit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 7. an. 13. per tres articulos, et hic a n. 13.) asserentis voluntatem spirare

 QUAESTIO IV.

 Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.

 DISTINCTIO XI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad mittendam esse hanc propositionem : Si Spiritui sanctus non procederet, etc. Contra Giiffr. licet sequatur ex ea contradictio, quia non sequitur ex

 Ideo dicitur quod quaeslio est rationalis. Et dicit unus Doctor quod si non procederet a Filio, non distingueretur ab eo, quia solae relationes distin

 DISTINCTIO XII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod potest actio considerari tripliciter vel ut in se, vel ut ad terminum, vel ut in suppositis agentibus. Primo modo et secund

 DISTINCTIO XIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Opinio una ponit quod distinguuntur per terminos, scilicet per personas, quia motus distinguitur per terminos 5. Phys. text. com. 4. et 48.

 Respondeo ad quaestionem quod Spiritus sancti processio non est generatio. Circa cujus veritatem ostendendam, primo videnda est distinctio generationi

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XVI.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo cum personam mitti sit manifestari eam procedere, ut patet alibi ex quaestione praecedente, missio passiva visibilis, est cum signo sensibil

 DISTINCTIO XVII.

 QUAESTIO I,

 Contra hanc opinionem arguitur duplici via, supponendo justificationem peccatoris, ex Ezech. 12. et charitatem.

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo ad rem in se et secundo quantum ad intentionem Magistri. Quantum ad primum, dico quod siculi in Deo ponitur dup

 Ad primum argumentum dico, quod creaturam bonam intelligi non bonam, potest intelligi dupliciter, aut abstraclive, aut circumscriptive. Non enim idem

 QUAESTIO II.

 Hic sunt aliqua praemittenda, et deinde ad propositum applicanda. Sciendum ergo primo, quod voluntas divina habet aliquod objectum primum, ut essentia

 QUAESTIO III.

 Tota haec quaestio per modum additamenti habetur in scripto Oxoniensi, post quaestionem quartam hujus distinctionis, sed quae circa rarefactionem aut

 QUAESTIO IV.

 scholium ii.

 QUAESTIO V.

 Opinio Gandavensis dicit tria: Primum quod possibilitas ad augmentationem in forma infusa non est accipienda ex parte subjecti, sive materiae, cum non

 QUAESTIO VI.

 Dico ad quaestionem, quod augmentatur charitas per additionem gradus, vel partis in essentia ad partem praeexistentem, quia si augetur, et non corrump

 QUAESTIO VII.

 Respondeo, quod cum quaeritur an charitas possit diminui, potest quaeri de potentia, vel ex parte charitatis in se vel secundum esse ejus in subjecto

 DISTINCTIO XVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Declarat optime quomodo nulla persona divina constituitur per respectum ad ereaturam, quia lota Trinitas praecedit etiam esse intelligibile creaturaru

 DISTINCTIO XIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Hic primo praemittenda sunt aliqua in generali circa relationes communes, et demum applicanda sunt ad solutiones praedictarum quaestionum.

 QUAESTIO IV.

 Sententia Henrici unam personam esse in alia, non secundum se totam, sed secundum partem, quae etiam est aliquid alterius, id est, secundum essentiam,

 Quantum ad modum, quo ponitur una persona in alia, sciendum est secundum Hilarium, 7. de Trinitate versus finem, quod una persona est in alia, non ut

 De secundo principali, quae est ratio essendi in unius personae in alia, dico quod non est essentia, sic enim Pater esset in Patre neque relatio, qu

 QUAESTIO V.

 Respondeo, quod hic sunt quatuor declaranda, sicut quatuor proponuntur in quaestione. Quantum igitur ad articulum primum de totalitate in generali, di

 DISTINCTIO XX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo ad quaestionem primam, quod potentia, quae ponitur in Deo, non est passiva, sed activa, potest intelligi secundum extensionem, vel secundum

 DISTINCTIO XXI.

 QUAESTIO UNICA.

 Sententia Magistri ad mittentis hanc: Solus Pater est Deus, quia relativum non excludit correlativum, refutatur ex Philosopho. Secundo, quia falsum es

 DISTINCTIO XXII.

 QUAESTIO UNICA.

 Quantum ergo ad hunc articulum, dico quod sub omni ratione objectiva, qua essentia divina potest intelligi ab intellectu divino, potest intelligi ad i

 DISTINCTIO XXIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Dico tamen quod non dicit praecise secundam intentionem, sive dicat ipsam, sive non, quia si a constitutivis potest abstrahi aliquid commune, ergo mul

 DISTINCTIO XXIV.

 QUAESTIO UNICA.

 quantitatem discretam nihil esse extra animam, cui magis videtur adhaerere, de quo largissime egit in tract. de Rerum princ. q. 16. a n. 27. ubi aliqu

 Secundum istas opiniones diversas de numero in his, in quibus proprie invenitur, respondendum est ad propositam quaestionem, ducendo eas ad propositum

 DISTINCTIO XXV.

 QUAESTIO I.

 Secundum varia tempora dicit nomen personae varias habuisse significationes, et demum ait non significare aliquid proprium uni personae, quia communis

 QUAESTIO II.

 Resolvit conceptum communem positivum et univocum abstrahi posse a tribus personis, qui sit primae intentionis, et de ipsis in quid praedicabilis, lic

 Pro prima? quaestione docet personam significare illud commune positivum ad quod sequitur negativum, et potest nominari res relata incommunicabilis, e

 DISTINCTIO XXVI.

 QUAESTIO I.

 Circa quaestionem primo recitatur opinio Praepositivi, qui ponit quod personae se ipsis distinguuntur primo, et quod persona de se est haec, quia pers

 Aliter dicitur propter auctoritatem Christi, quod personae distinguuntur et constituuntur per relationes. Hoc probatur sic, quia absolutum non potest

 SGUOLIDM III.

 QUAESTIO II.

 Respondeo, in quaestione ista patet quid dicendum sit ex quaestione praecedendi si enim persona constituitur in esse personali per relationem origin

 Sed circa modum, quo suppositum constituitur per relationem, sunt duae difficultates. Prima est, quomodo possibile est quod in uno supposito sint duae

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod aliud est circumscribere, et aliud abstrahere, in Praedicamentis cap. dominus circumscriptio de Hebdomadibus Abs

 QUAESTIO IV.

 Statuit primo sententiam, personam scilicet constitui per relationem, non per absolutum deinde rejicit rationem aliorum, qua suadetur, nempe quod ra

 Sententiam D. Thomae asserentis relationem constituere, non ut relatio est, sed ut proprietas, et Henrici dicentis constituere non ut actu respicit co

 Respondeo igitur quantum ad modum quo constituitur persona prima, et dico quod non repugnat quod Pater sit prior Filio origine, et tamen simul natura

 QUAESTIO V.

 Respondeo quod non est ponenda persona absoluta in divinis. Circa hoc tantum sunt duae difficultates: Prima est ex ratione subsistentiae, c.6.quia sec

 DISTINCTIO XXVII.

 QUAESTIO I.

 Hic est opinio Gandavensis in Summa, ar. 58. q. generare paternitas generare paternitate, distinctione paternitas generare

 5. a num. 9. est ergo ibi actio tantum secundum rationem relationis. Admittit itaque distingui ratione, et hac consideratione, paternitatem scilicet e

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Respondeo igitur, quod notitia actualis intelligentiae non dicit sufficientem rationem verbi. Dico tamen secundo, quod omnis notitia actualis est verb

 QUAESTIO IV.

 QUAESTIO V.

 QUAESTIO VI.

 SCIIOUUM I.

 Ad quintam quaestionem dicendum, quod intellectus sequens rationem naturalem non erroneam, non poneret in Deo nec verbum notionale, nec essenliale. Qu

 Ad sextam quaestionem dicendum, quod si intelligatur de re significata per Verbum, ut de secunda persona, non importat in se respectum ad creaturam, q

 DISTINCTIO XXVIII.

 QUAESTIO I.

 SGHOLIDM,

 QUAESTIO II.

 Quarto ex aliis duobus locis Augustini. Hinc tamen non sequitur quin persona creata constituatur per negationem de quo in Oxon. 3. dist. I. q. I. a n.

 Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse

 QUAESTIO III.

 Ad solutionem hujus nihil invenitur communiter, nisi quia proprietas constitutiva personae pullulat in essentia per modum naturae, quod non declarat p

 QUAESTIO IV.

 DISTINCTIO XXIX.

 QUAESTIO UNICA.

 Est igitur intentio hujus quaestionis, an principium, ut dicitur de principio essentialiter dicto, et notionaliter, sit unius rationis, et univoce dic

 DISTINCTIO XXX.

 QUAESTIO UNICA.

 Resolvit Doctor quaestionem per tria dicta. Primum, in creatura est relatio nova ad Deum, quia fundamentum novum. Secundum, haec non coexigit relation

 DISTINCTIO XXXI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 QUAESTIO III.

 Ad primam quaestionem dico, quod circa eam non sunt opiniones, et quod secundum substantiam potest intelligi dupliciter. Nam secundum Philosophum 5. M

 Ad secundam quaestionem ponit sententiam Gandavensis negantis has relationes esse reales, quia essentia non est distincta in personis, sed una et eade

 Hanc ergo opinionem tenendo, declaro quaedam circa eam. Primo, quae requiruntur ad relationem realem ? Ubi sciendum quod tria necessario requiruntur a

 DISTINCTIO XXXII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad secundam quaestionem explicat bene duplicem respectum notitiae ad memoriam, et declarata per ipsam, et quadruplicem acceptionem ly dicere, ex quibu

 Ad primam quaestionem, explicatis duplici respectu amoris, ad exprimentem et objectum, et quadruplici acceptione ly diligere, corresponden ti ipsi dic

 DISTINCTIO XXXIII.

 QUAESTIO I

 Opinio D. Thomae in I . parte Summae q. articulo secundo, essentiae. esse esse relationis, sapientiae,

 Respondeo ergo ad quaestionem, in qua certum est quod essentia et proprietas sint idem, et e converso, quia Deus est simplex, et est quidquid habet, e

 QUAESTIO II.

 Sententia D. Thomae, ideo non esse compositionem in persona, quia essentia et proprietas sola ratione distinguuntur, rejicitur, quia quae sola ratione

 QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?

 Et rem bene declarat optimis exemplis, et dicit quod persona est formaliter proprietas, quia includit illam, non e contra, neque hinc sequitur hanc es

 DISTINCTIO XXXIV.

 QUAESTIO I.

 Respondeo quod sic, quia sicut in creaturis lotum est idem aliquo modo suae parti, sic persona in divinis, licet non sit quoddam compositum ex partibu

 QUAESTIO II.

 Dico ergo ad quaestionem, quod quando aliquid est proximum fundamentum relationis communis, potest dici in genitivo de suppositis, quorum est illud fu

 QUAESTIO III.

 Dico ad quaestionem quod convenienter appropriantur essentialia personis et quatuor hujusmodi invenio appropriationes magis principales. Prima appro

 DISTINCTIO XXXV.

 QUAESTIO I.

 Postquam ex sacra Scriptura, S. Augustino, et Philosopho probaverat in Deo esse intellectum et aetum intelligendi, et rationem a posteriori adjunxerat

 Refert et refellit opinionem Gandavensis asserentis intellectum et intelligere in Deo distingui ab essentia tantum per operationem intellectus creati

 Resolvit intellectum Dei esse principium quo intelligendi, sicut in creatis, quia quamcumque denominationem dat actus realiter distinctus ab informabi

 Asserit intellectualitatem, seu vitam intellectivam, esse de quidditate Dei, quod etiam habetur in Oxon. I. dist. 26. num. 55. et ostendit non sequi i

 QUAESTIO II.

 Ad propositum igitur est dicendum, quod loquendo de primitate perfectionis, sive originis, dico quod essentia divina est primum objectum intellectus.

 DISTINCTIO XXXVI.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondet ad primam quaestionem, et explicat duplici habitudine motionis et terminationis objecti ad potentiam, resolvit nihil aliud a Deo esse object

 Ad quaestionem secundam, cum quaeritur an requirantur distinctae relationes in Deo ad intelligibilia distincte cognoscenda?

 Sed contra hoc objicitur primo, quia videtur quod haec dicta destruant sententiam Augustini de ideis. Secundo, quia dictum est supra, quod in Deo sunt

 QUAESTIO III.

 QUAESTIO IV.

 In quaestione prima sunt duo modi dicendi : Unus est Thomae in prima parte Summae quaest. 13. art. Metaph. text.

 Alia est opinio Gandavensis quodlib. et 1. quaest, 1. ubi ponit sic, quod rerum quaedam sunt materiales, quaedam artificiales, et quaedam sunt fabrica

 Respondeo ergo ad quaestionem, primo sequendo alium Doctorem antiquum, scilicet Bonaventufam, et dico quod idea, sive accipiatur ut ratio et principiu

 Ad secundam quaestionem dicendum est, cum antiquo Doctore Bonaventura, quod in Deo sunt infinitae ideae propter tamen infinitatem vitandam forte neg

 DISTINCTIO XXXVII.

 QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem primam respondet unus Doctor, quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens ades

 scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.

 DISTINCTIO XXXVIII.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deus novit determinate et infallibiliter eventum omnium rerum, non solum in generali, quod evenient, sed in spec

 DISTINCTIO XXXIX.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Dicitur quod res possunt comparari vel ad intellectum Dei, vel ad causas proximas. Respectu causae remotae, scilicet scientiae Dei, sunt res necessari

 DISTINCTIO XL.

 QUAESTIO UNICA.

 Circa primum est sciendum, quod duplex est contingentia in rebus, sicut patet per oppositum contingentis, quod est necessarium.

 Viso quod voluntas divina sit prima causa contingentiae in rebus, tertio videndum est quomodo potest esse causa contingentiae, non obstante invariabil

 Ad secundam quaestionem respondet quidam Doctor quod haec est vera: Deus necessario praescit hoc futurum contingens fore, quia futurum contingens non

 Ad quaestionem hujus distinctionis respondet in sensu diviso, praedestinatum posse damnari, neque id repugnare certitudini praedestinationis, quia con

 DISTINCTIO XLI.

 QUAESTIO UNICA.

 damnare illum propter demerita. Mox subjungit nullam dari causam praedestinationis ex parte praedestinati, sed totam refundendam esse in Dei voluntate

 Ex hoc quod habetur alibi supra de praedestinatione et reprobatione, sequuntur aliqua corollaria. Primo, quod prius est completus numerus electorum, q

 DISTINCTIO XLII

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Ad primam quaestionem respondeo, quod habere potentiam ad omnia quae significantur per omnipotentiam, potest intelligi dupliciter vel ad quaedam imm

 Ad secundam quaestionem dico quod licet suppositis principiis Philosophorum, non possit probari Deum posse producere immediate quidquid est possibile

 DISTINCTIO XLIII

 QUAESTIO I.

 Contra primam opinionem arguo, et primo contra illud quod dicit de potentia probo enim quod potentia activa Dei ad se non sit prima ratio potentiae

 QUAESTIO II.

 Ad quaestionem dico, quod sicut Deus potest velle et non velle libere aliud a se, sic potest velle quod non vult, et non velle quod vult, et quaelibet

 DISTINCTIO XLIV,

 QUAESTIO I.

 Responsionem ad quaestionem quaere alibi. Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur, quia iste ordo, secundum quem modo produxit, non est omnis o

 QUAESTIO II.

 DISTINCTIO XLV.

 QUAESTIO I.

 QUAESTIO II.

 Quantum ad quaestionem primam, est una opinio, quae ponit voluntatem non esse in Deo ex natura rei, sed tantum per actum intellectus negotiantis et co

 Docet, voluntatem in divinis idenlificari essentiae, differre tamen realiter secundum quid, seu formaliter, vel ex natura rei ante omnem negotiationem

 Punit tres insignes instantias contra distinctionem formalem voluntatis ab essentia. Ad primum bene explicat dictum sancti Augustini dicentis : Non eo

 DISTINCTIO XLVI.

 QUAESTIO. UNICA.

 DISTINCTIO XLVII.

 QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri

 QUAESTIO II. Utrum Deus permittat mala fieri 1

 Praemissa una distinctione voluntatis in nudam potentiam, in actum, et actus signum et altera, ipsius actus in velle et nolle simplex, eflicax et re

 Responsionem ad secundam quaestionem quaere alibi, quod signum efficacis voluntatis et intensae, si immediate ab ipsa fiat, est impletio voliti si v

 DISTINCTIO XLVIII.

 QUAESTIO UNICA.

 Respondeo, voluntas creata potest intelligi conformis voluntati divinae, vel quoad volitum, vel quoad hoc quod est regula volendi, et hoc per modum pr

Scholium.

Sententia D. Thomae asserentis non dari in Deo ideas possibilium, materiae, generis, accidentis inseparabilis, aut individui, refutatur. Primo, quia non est in Deo haec differentia, quam ponit practici et speculativi, quia repraesentat naturaliter et eodem modo possibile et existens, quia ante voluntatis actum ideae sunt in Deo, de quo Doctor in Oxon. I. dist. 3. quaest. 4. et dist. 35. et dist. 39. num. 7. Secundo refutatur, materiam non esse ens secundum se, quia sic non esset ens in alio, et compositum esset ex aliquo et nihilo. De hoc lale Doctor contra D. Thomam et alios in Oxon. 2. dist. 12. quaest, I. ubi probat materiam esse veram entitatem positivam, et quaest. 2. docet quod existere possit sine forma. Refutatur etiam quod ait, materiam non cognosci a Deo, nisi per compositum, et reliqua omnia, quae asserit D. Thomas dicto articulo de genere accidente, et quod non habuit ideas, efficaciter et clare refutantur.

In quaestione prima sunt duo modi dicendi : Unus est Thomae in prima parte Summae quaest. 13. art. 3. ubi ponit sic, quod cum idea secundum positionem Platonis, ponatur principium generationis et cognitionis rei, ut patet per Philosophum 7. Metaph. text. 53. ad utrumque se habet idea, prout ponitur in mente divina ; et secundum quod est principium factionis rei, exemplar dici potest, et pertinet ad cognitionem practicam ; secundum autem quod est principium cognitionis propriae, dicitur ratio, et sic pertinet ad scientiam speculativam, et sic se habet ad omnia, quae cognoscuntur a Deo, etiamsi nullo tempore fiant, et ad omnia quae a Deo cognoscuntur secundum propriam rationem, secundum quod cognoscuntur ab ipso per modum speculationis ; secundum vero quod est exemplar, non se habet ad omnia quae cognoscuntur a Deo, scilicet ad omnia illa quae a Deo fiunt, secundum aliquod tempus ; unde sic non est omnium, ut patet in solutione argumentorum illius quaestionis, imo excluduntur multa, respectu quorum non est idea. Primo enim excluditur respectu eorum, quae nec sunt, nec fuerunt, nec erunt, quia idea isto modo est principium practicae cognitionis ; respectu autem eorum quae non cadunt sub aliqua differentia entis vel temporis, Deus non habet practicam cognitionem.

Secundo, non est respectu materiae, quia non habet esse per se, nec secundum se est cognoscibilis, ideo non habet nisi ideam compositi. Tertio, non est respectu generum, quia genera non habent ideas proprias alias ab ideis suarum specierum, prout idea significat exemplar, quia genus nunquam fit nisi in aliqua specie. Quarto, idea, isto modo dicta, non est respectu accidentium, quae inseparabiliter concomitantur subjectum, quia haec simul fiunt cum subjecto ; accidentia autem quae superveniunt subjecto, specialem ideam habent ; artifex enim per formam domus non facit omnia accidentia, quae superveniunt domui jam factae, ut picturae, vel aliquid hujusmodi, hoc enim facit per aliquam aliam formam. Quinto, idea ut est exemplar, non est respectu individui per se ; non enim habet aliam ideam ab idea speciei : tum quia singularia in divi -duantur per materiam, cujus non est per se idea ; tum quia intentio naturae consistit in speciebus, nec particularia producit, nisi ut in eis salventur species 2. de Anima , sed providentia divina non solum se extendit ad species, sed ad singularia.

Contra, quidquid sit de idea, ut est speculativa, (de qua dicetur in quaestione sequenti) de idea ut est practica, non sunt vera, quae sic opinans dicit ; utrum autem scientia Dei sit practica vel speculativa, non curo modo. . Sed contra hoc arguo, quod distinguit ideam practicam a speculativa per possibile fiendum, et non fiendum , non videtur enim quod haec distinctio sit bona, quia illa quae uniformiter, et eodem modo respiciuntur ab ideis, non distinguunt ideam practicam et speculativam ; sed possibile fiendum et non fiendum uniformiter respiciuntur ab ideis ante actum voluntatis ; cum igitur ideae sint in intellectu ante quemcumque actum voluntatis, sequitur quod praedicta non distinguant ideas. Probatio minoris, si enim idea ante actum voluntatis respiceret differenter possibilia, unum ut fiendum, et aliud ut non fiendum, igitur si intellectus ejus sic ostenderet voluntati, aut voluntas non posset nolle illud fieri, et sic non esset libera ; vel si posset nolle illud fieri, posset esse non recta, quia faceret contra rectam rationem dictantem hoc esse fiendum ; igitur penes possibile futurum et non futurum non accipitur distinctio practica et non practica.

Item secundo sic: Practicum et speculativum non differunt accidentaliter, quia si sumatur eorum distinctio penes objecta, essentialis est ; si etiam ex parte finium, essentialis est, quia non distinguuntur penes quoscumque .fines, penes fines ex natura rei, et non penes fines praestitutos ab operante, quia tunc si artifex praestitit eret suo habitui finem non operandi, non haberet artem ; sed fiendum et non fiendum non sunt aliquae determinationes essentiales in objectis, aut in finibus practici et speculativi, quia solum per voluntatem acceptantem vel non acceptantem habent esse in objectis, unde non sunt differentiae essentiales ipsius possibilis ; igitur possibile fiendum et non fiendum non possunt esse ratio distinctionis ideae practicae in Deo, et speculativae, ideo si ponerem practicam ideam in Deo, eam ponerem respectu cujuslibet possibilis, et credo quod respectu eorumdem sint in Deo practicae et speculativae ; et per hoc patet quod primum quod excludit ab idea practica, scilicet possibile non fiendum, non vere excluditur.

Contra alia membra, contra hoc quod dicit de materia, quod non habet ideam, quia non habet esse per se, nec est per se cognoscibilis. Contra primum, materia secundum se est ens ; igitur per se factibilis ; igitur per se habet ideam. Probatio antecedentis primi, quia quod non est ens secundum se, non est ens in alio, quia ens, quod est in alio, prius est ens in se quam intelligatur esse in alio, quod enim nihil est in se, nihil est in alio. Sed materia est ens per se alio, ut in composito, aliter non esset pars compositi, et sic compositum componeretur ex nihilo et aliquo, si materia nihil sit in composito, quia componitur ex materia.

Hoc nunc videtur contra ipsum breviter dicendum, in secundo autem libro diffusius dicetur.

Secundo, contra hoc quod dicit de cognoscibilitate materiae, arguitur: Intellectus qui non potest ex nobiliori intelligere ignobilius, nec universaliter ex uno aliud per collationem, si perfecte cognoscit omnia, cognoscit ea secundum eorum proprias naturas, ut in se sunt, alias enim intellectus talis esset collativus in cognoscendo ; sed Deus sic intelligit omnia ; igitur cognoscit materiam ut in se, non per analogiam, et per comparationem ad formam ; igitur materia secundum naturam, qua in se est, est cognoscibilis, et non tantum per naturam formae ; igitur sic habebit ideam.

Unde dictum Philosophi habet veritatem de intellectu nostro, et de materia per comparationem ad intellectum nostrum ; nos enim sicut non concipimus entia perfectissima, nisi per effectus, et per habitudinem ad efficiens, ita nec etiam diminuta, nisi per entia perfectiora et per sensibilia ; et ideo materiam non cognoscimus, nisi per habitudinem ad formam, quia transmutatur ab una forma ad aliam, et hoc propter imperfectionem intellectus nostri in via, qui non intelligit nisi per sensibilia, et ex hoc non sequitur quod materia secundum se non est cognoscibilis. Et mirum est quod aliqui intelligentes ex hoc concludant quod materia secundum se non est cognoscibilis, quia non est cognoscibilis a nobis, nisi per analogiam ad formam, quia nec substantia est cognoscibilis a nobis, nisi per habitudinem ad accidentia; non enim cognoscimus substantias nisi per accidentia, ut quilibet potest experiri in se ; igitur eadem ratione posset concludi quod substantia non sit secundum se cognoscibilis, nisi in habitudine ad accidentia. Unde et perfectionis esset in intellectu nostro, si posset cognoscere materiam, sicut perfectionis est in sensu quod potest cognoscere minimum sensi bile, quia secundum Philosophum in libro de Sensu et Sensato, si sensibile divideretur in infinitum, posset sensus crescere in infinitum.

Contra tertium quod dicit de genere, arguo sic : Quod enim dicit quod genus non potest fieri per se, concedo, sed quod propter hoc non habeat ideam, non video, quia artifex producens totum, et quamlibet partem ejus per se in toto, non solum cognoscit totum per se, sed distincte cognoscit quidquid est in toto, ut per se pars ejus, aliter produceret aliquid per se, quod non cognosceret distincte. Sed Deus non solum producit lolum, sed est artifex producens quamlibet partem in toto distincte ; igitur quamlibet illatum distincte cognoscit secundum propriam ideam cujuslibet, et non solum per rationem totius ; quamvis igitur natura generis nunquam fiat, nisi in aliqua specie, ipsius tamen erit idea per se.

Et posset haec ratio confirmari per dicta ejus in eadem quaest, articulo praecedenti, ubi volens probare pluralitatem idearum in Deo, dicit quod Tatio totius haberi non potest, nisi habeantur propriae rationes eorum, ex quibus totum constituitur, sicut aedificator speciem domus concipere non posset, nisi apud ipsum esset ratio cujuslibet partis; ejus ; igitur cum primus artifex verius cognoscat aliquid totum producendum ab eo ut naturam specificam, quam aedificator aliquis cognoscat domum, oportet quod ipse habeat proprias rationes partium speciei, scilicet generis et differentiae.

item, contra quartum, quod dicit de accidentibus inseparabilibus, quod non habent distinctas ideas a toto, quod consequuntur, arguo sic : Si nihil est in effectu, nisi quod causatur ab aliqua causa agente per cognitionem, nihil est in effectu quocumque, nisi quod causatur ab aliquo cognoscente. Sed quidquid causatur ab eo, causatur in effectu ; igitur nihil est in effectu, sive pars, sive accidens inseparabile, quin distincte cognoscatur a Deo, et per consequens per distinctam ideam ; unde non est simile de artifice creato et increato, quia artifex creatus non producit omnia, quae sunt in suo effectu, nec habet cognitionem omnium, quae sunt in effectu, nec quae consequuntur ad effectum. Sicut artifex producens arcam, inquantum hujusmodi, non cognoscit propter hoc, quod supernatat, quia natura lignorum, quam sequitur supernatare, non producitur ab eo, nec inquantum hujusmodi cognoscit eam, et ideo non cognoscit accidens suum inseparabile, scilicet supernatare ; sed si nihil esset in arca, nisi quod producitur ab artifice, et hoc per cognitionem, si artifex non praecognosceret arcam supernatare, non supernatarel. Nunc autem in rebus a Deo factis, omnia in eis sunt a Deo producta, et hoc per cognitionem, et nihil ab alia causa, nisi habeat causalitatem ab ipso ; unde oportet omnium, quae sunt in effectu, sive sint accidentia separabilia, sive inseparabilia, quod distinctas habeant ideas.

Contra quintum, quod dicit de individuo, quod non habet ideam propriam ; tum quia individuatur per materiam ; tum quia intentio naturae non terminat ad individuum. Contra primum, materia est pars quidditatis speciei, et non solum forma, ut patet per Philosophum, 1. Metaphysicor. et ipse exponens Philosophum ibidem hoc dicit ; igitur sicut individuum addit materiam, ita addit formam, quia sicut addit aliquam conditionem materiae, ita addit aliquam conditionem formae, et per consequens sicut individuatur per materiam, ita individuatur per formam. Unde materia secundum Philosophum, 7. Metaph. -est ita indifferens sicut forma, ut corpus sicut anima ; si igitur repugnat individuo ratione materiae habere ideam, repugnabit sibi ratione -formae habere ideam. Unde quod -dicit materiam non habere ideam, credo fundamentum simpliciter iesse falsum, sicut supra ostensum -est.

Contra secuudum, quando enim dicit quod individuum non est de intentione naturae, et tamen providentia divina est primo circa indiuidua, . videtur esse contradictio, quia natura non est agens propter finem, nisi quatenus dirigitur a cognoscente finem ; igitur natura agens propter finem non intendit finem, nisi ut directa in finem a cognoscente et providente ; igitur si natura producit individuum inquantum dirigitur a Deo, et Dei providentia, et non solum sistit in speciebus, sed principaliter est circa individua, oportet ut intentio naturae non solum sistat in natura speciei, ,sed etiam per se in individuo.

Item, individua sunt maxime substantiae, quia sunt primae substantiae. Unde de illis non est dubitatio quin quodlibet eorum dicaf unitatem realem et entitatem ; substantia autem secunda non dicitur maxime substantia; et ideo dubium est si est unitas realis, et per consequens si entitas specifica sit realis ; cum igitur natura maxime intendat illud, quod est maximae entitatis et perfectionis, mirum videtur quod natura solum intendat de specie, et non de individuo.