F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MEDIOLANEN. 275
matricis ecclesiae, atque ut magis populo sacramenta admi- nistrentur ».
Ceterum in iure compertissimum est, instat orator ; co- adiutorales ecclesias nulla ratione pares cum parochialibus dici posse, quia nec territorio pollent nec populo, ut ad pa- roeciae iurisdictionem requiritur, teste Rota, in dec. 397, part. 13, n. 17 rec. « Inde excluditur coaequalitas, quae posset dumtaxat ponderare quoties utrique parocho populus omnino distinctus foret assignatus , quo casu parochiani in propria parochia coacti fuissent sacramenta recipere ». Et concinne Reiffenstuel iu tit. 5, lib. 3, decr. n. 30: « Ad hoc ut aliquod proprie dicatur beneficium curatum seu ecclesiae parochialis requiritur quarto ut solus , suo nomine illud regat: nam una ecclesia nonnisi unius sacerdotis esse debet; sicut et unum corpus nequit habere duo capita alioquin foret monstruosum ».
Hisce positis, coadiutores, infert patronus, s. Michaelis nullam procul dubio iurisdictionem iactare possunt. Nam et in erectione coadiutoriae quaelibet territorii ac populi adiectio defuit, et nihil aliud de animarum cura in ecclesia s. Mi- chaelis actum est, quam ut quo pares inter se coadiutores parocho adiungeretur, qui non proprio nomine curam gere- rent, sed « Praepositus ipsam curam et onus huiusmodi curae animarum per se ipsum, prout supra personaliter exercendae, perpetuo teneatur et obligatus sit ».
Urget orator haec omnia firmata fuisse per sententiam anni 1732 latam, post causam de coadiutoralium beneficiorum naturam utrinque magnis animis disputatam, in qua a me- diolanensi Curia definitum fuit, « D. Praepositum manute- nendum fore et esse in possessione seu quasi principalitatis curae animarum et denominationis veri et unici parochi in dicto toto burgo Busti Arsitii , privative quoad dictos R R . DD. Marchesium et Crispum, et eos habendi in suos (in exer- citio curae animarum) coadiutores sibi in omnibus et per omnia quoad curam animarum subordinatos ».
Adiicit postremo eiusdem Archiepiscopalis Curiae testi-