REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit quaestionem tertiam, asserens rum S. Bonaventura, quocumque modo sumatur idea, dari omnium rerum extra Deum propriam ideam, quia omne aliud a Deo distincte et clare cognoscitur. Vide Doctor. tractat. de reum princip. q. 16. num. 11. et seqq. Deinde probat hic variarum rerum ideas in Deo esse distinctas et practicas.
Respondeo ergo ad quaestionem, primo sequendo alium Doctorem antiquum, scilicet Bonaventufam, et dico quod idea, sive accipiatur ut ratio et principium cognoscendi, sive ut exemplar et principium operandi, quia quaelibet idea, ut credo, utroque modo potest accipi, ipsa est cujuslibet alterius positivi a Deo, sive sit factibile in se, sive in altero, sive sit absolutum, sive respectivum, ita quod cujuslibet istorum est propria idea in Deo.
Hoc autem potest persuaderi, sive idea ponatur objectum cognitum, sicut credo secundum mentem Augustini, ut dictum est in quaestione praecedenti; sive idea ponatur respectus in mente divina ad objecta secundaria, secundum opinionem secundam in praecedenti quaestione, sive etiam secundum primam viam, patet quod omnium praedictorum est distincta idea, quia omne objectum distincte cognoscibile a Deo, habet distinctam ideam in Deo. Nam secundum hanc viam idea non est nisi objectum cognitum ; sed quodlibet praedictorum, cum sit per se factibile, sive in alio sive absolutum, sive respectivum, aliud tamen a Deo, est objectum cognoscibile distincte ab intellectu divino, quia intellectus alius potest hoc distincte cognoscere, et potest esse objectum distincte cognoscibile ab intellectu creato ; igitur omne tale positivum habet distinctam ideam ; unde ex quo quodlibet aliud a Deo ponitur objectum.
distincte cognoscibile a Deo, nec omne tale est objectum cognitum objective existens in mente divina, quod est esse ideam, sequitur quod omne positivum distinctum cognoscibile habet distinctam ideam.
Si, etiam secundum aliam opinionem, idea ponitur respectus rationis in essentia divina ad objecta, sive requiratur talis respectus ad hoc quod alia cognoscantur a Deo distincte, sive non requiratur ad hoc, adhuc dico quod omnium aliorum a Deo distincte cognitorum, sunt distinctae ideae, quia ad quodcumque potest intellectus creatus comparare essentiam divinam, potest etiam intellectus divinus comparare. Sed intellectus creatus potest comparare essentiam divinam, ut imitabilem ad quodcumque positivum aliud ab ipso, sive sit totum, sive sit pars, sive absolutum, sive respectivum ; igitur intellectus divinus potest sic comparare essentiam divinam ad quodcumque ens, et non potest comparare de novo, quia nihil novum est in eo: igitur ad quodcumque distincte cognoscibile ab aeterno se comparavit, ut imitabilem ; si igitur essentia divina sub tali respectu sit idea, sequitur quod idea sit in Deo respectu cujuslibet intelligibilis positivi.
Quod autem isti respectus ideales sint distincti, patet per hoc quod unus respectus formaliter non potest esse ad duos terminos, licet duo respectus possint esse ad eumdem terminum, ut patebit in 3. libro ; ergo quot sunt distincte cognoscibil lia, tot sunt relationes distinctae in Deo ad illa, et per consequens tot erunt ideae.
Addo etiam quod quaelibet est practica suo modo, non simpliciter, ut quodlibet objectum secundum suam ideam producatur aliquando, sed quia secundum ipsam natum est produci.
Hoc autem probatur sic: Quia artifex producens aliquod operabile per cognitionem, a quo est totum, quod est in ipso operabili, oportet quod habeat distinctam cognitionem omnium, quae sunt in ipso operabili, et non solum primi operabilis habet rationem, sed rationem cujuslibet in ipso operabile; hujusmodi autem artifex est Deus, et ideo habet distinctam cognitionem practicam omnium, quae producuntur ab ipso inoperabili, et per consequens distinctum principium cognitionis practicae, quod est idea.
Hoc etiam confirmatur per Avicennam super primum Phys. qui dicit quod principia prius sunt nota natura, non quia natura prius cognoscat, sed quia secundum naturam suam prius sunt cognoscibilia et nota, ita quod si natura cognosceret, prius ea cognosceret ; igitur oum Deus recto ordine naturae cognoscat prius cognoscenda, prius suo modo ex parte rei intelligit partes, sive principia, ex quibus debet componi totum. quam cognoscat ipsum totum, et per consequens non cognoscit partes per ideam totius, sed per proprias ideas.
Ad primum argumentum potest dici, sicut Magister respondet, quod Deus novit mala simplici notitia, et non notitia acceptationis.
Aliter potest dici secundum Augustinum 13. de Trin. cap. 10. in fine, quod privatio non cognoscitur per speciem propriam, sed per speciem sui positivi ; privatio enim de se nil ponit, sicut nec negatio. Non plus enim est caecitas in oculo quam in pede ; malum ergo, quia privativum est, non cognoscitur per speciem propriam, sed per speciem sui positivi, quod est quidquid, cum dicitur quod Deus, quidquid distincte cognoscit, per ideam ejus cognoscit, privativa enim non sunt cognoscibilia per rationes proprias, sed per rationes positivorum.
Ad secundum, quando arguitur quod materia non habet ideam in Deo, patet ex supradictis hoc esse falsum.
Ad probationem, quando dicitur quod materia non est cognoscibilis nisi per analogiam ad formam, dicendum quod est falsum, secundum se considerando materiam ; ab intellectu tamen nostro non potest aliter cognosci, sicut nec forma substantialis cognoscitur a nobis, nisi in comparatione ad operationem ; ex hoc enim cognoscimus aliqua differre secundum formas, quia differunt secundum proprias operationes, quae sequuntur tales formas. Sic intellectus non cognoscens aliquid, nisi ex sensibilibus, non cognoscit materiam esse, nisi videndo aliquid transmutari a contrario in contrarium, et non potest totum transmutari in totum ; ideo concludit aliquid esse subjectum utrique contrariorum, quod vocat materiam, et sic, per habitudinem ad formas contrarias, quae succedunt in materia, cognoscit intellectus noster materiam, tamen ille intellectus, qui perfecte cognoscit res secundum suas entitates, quas habent in se,et.
non ex uno ad aliud, cognoscit materiam non plus per habitudinem ad formata, quam e converso, sed cognoscit ipsam in se secundum suam entitatem propriam ; et talis est intellectus divinus, et ideo cognoscit materiam per propriam ideam materiae.
Ad tertium argumentum, quando arguitur quod partes in toto non habent ideam, dico quod hoc est falsum, quia, ut supra dictum est, omnis pars in toto habet distinctam ideam. Et quando infertur quod tunc quaelibet pars haberet duas ideas, dico quod sicut non est inconveniens in nobis quod ejusdem rei sunt duo conceptus, quorum unus sit ei adaequatus, et alius non, ut patet de verbo, nam ejusdem rei est duplex verbum, unum adaequatum, quod est definitio ejus, et aliud non adaequatum, sed commune sibi et aliis, ut verbum sui generis, quod tamen non est ei adaequatum ; sic non est inconvenien s in divino intellectu duas esse ideas ejusdem partis, quarum una distincte et adaequate repraesentet partem, et alia non adaequate, ut illa, quae est totius ; concedo igitur quod sint duae ideae ejusdem partis, sed non primo.
Ad illud quod adducitur pro opinione prima, quod idea non est practica, nisi respectu fiendorum, dico quod aeque practica est respectu possibilium. non fiendorum, sicut respectu fiendorum;non enim dicitur practica quia secundum eam aliquando producitur, sed quia secundum eam natum est produci, sicut non dicitur calor, quia actu calefacit, sed quia natus est calefacere.
Ad illa autem, quae adducuntur de materia et de accidentibus inseparabilibus, patet ex supradictis, quid sit dicendum. Quod autem dicunt de genere, quod non habet ideam, dico quod hoc falsum est, quia est per se pars speciei, et objectum distincte cognoscibile. Nec dicit Philosophus absolute quod genus nihil est praeter ea quae sunt generis species, sed addit, aut si est, est quidem ut materia. Unde male allegant Philosophum, quia accipiunt unam partem distinctionis, et aliam dimittunt.
Ad illud quod dicitur de intentione naturae, dico quod intentio naturae in specie sistit, tanquam in perfectiore quam sit genus, et sistit in individuo, tanquam in entitate perfectiori et realiori quam sit entitas speciei.
Ad illa vero, quae adducta sunt pro secunda opinione, patet quid dicendum sit: specialiter ad illud, quod dicitur de genere et differentia, quod non dicuntur ad se essentialiter, et dico quod hoc est falsum, licet non sint ad se essentialiter species, nec adaequate, sunt tamen illud, quod sunt adaequate et essentialiter ad se.