F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
MEDIOLANEN. 277
terum adversarius nihil aliud e voca vit quam duo baptismata annis 1645 et 1708. De quibus obvium esset respondere quam ridiculum sit duo exempla in saeculis proferre. Sed otium facit res iudicata anni 1732, urget patronus, quae quamcum- que possessionem ab adversario invocatam reiecit.
Idem praepositus Busti Arsitii 'in quodam commentario italico idiomate exarato, facti praecipue controversiam dilu- cida! Quoad ius enim maxime confidit sententiae anni 1732, et animadvertit, quod adversarius contra hanc rei iudicatae auctoritatem tantummodo adducere potest funus demortui pa- rochi Canavesi loci Sacconago, peractum a curato s. Michaelis, anno 1780. Dein concludit, unum factum huiusmodi senten- tiam subvertere non posse.
In ipsum factum vero observat, subscriptionem praepositi Rossi in libro mortuorum non respicere hunc actum quem antecedit. Hanc circumstantiam Rmus Chieppi non negat aiens, aliunde sua praesentia praepositum sufficienter rem habuisse ratam. Ex adverso hic subiungit, praepositi prae- sentiam multimode explicari posse, cuius iuridicos effectus, inquit, ipse praepositus sollicite dissipavit qui domum rediens apud Curiam protestatus est contra curati s. Michaelis ra- tionem agendi, ita ut triduo post taliter persoluta iusta fu- nebria alius Vicarius deputatus fuit loco coadiutoris s. Mi- chaelis. Verum Illñius Praepositus horum sane magni pon- deris factorum fontem a qua hauserit non citat.
Dein suo contradictori plura opponit facta, legitimis do- cumentis comprobata, sequuta in prima currentis saeculi me- dietate quibus, ait praepositus, refunditur coadiutorum s. Mi- chaelis audacia invadentium parochi Busti Arsitii iura.
In primis allegat haec verba directa a Mediolanensi Curia, anno 1803 ad dnum Ioseph Marchesi eumdem curatum s. Mi- chaelis, qui anno 1780 praeerat funeri parochi Cavanesi, loci « Sacconago » ; quae verba respiciunt concessionem fa- ctam ecclesiae s. Michaelis in hospitium pro copiis exercitus Gallorum, et contra hunc curatum volentem pro suo arbitrio in aliam ecclesiam transferre sacras functiones, ita decerni-