REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Rejicit rationem, qua D. Thomas I. p. q. 8. art. I. probat Deum esse ubique, quia agit ubique, urgens quiaque argumentis, agens etiam creatum posse agere in distans, de quo latius agit in Oxon. hic quaest, unic. et 2. dist. 9. q. 2. n. 16. 17.
Ad quaestionem primam respondet unus Doctor, quod Deus est in omnibus rebus, non quidem sicut pars essentiae, vel sicut accidens, sed sicut agens adest ei, in quod agit, quod declarat sic: Nam omne agens oportet esse conjunctum ei, in quod immediate agit, ut sua virtute illud attingat, quia secundum Philosophum 7. Phys. text. 4. movens et motum oportet esse simul; sed Deus agit in quamlibet rem immediate, intime et semper ; igitur Deus immediate, intime et semper est in qualibet re. Minorem declarat sic, quia cum Deus sit esse per essentiam, proprius effectus ejus est esse causatum, sicut igniri est proprius effectus ignis ; esse autem est illud quod est magis intimum cuilibet, et quod profundius cuilibet inest, cum sit formale respectu omnium, quae in re sunt; igitur Deus agit in quamlibet rem, sive causat illud, quod est ei magis intimum. Hoc etiam semper causat, quia hunc effectum habet Deus in rebus, non solum quando primo incipiunt esse, sed quamdiu in esse conservantur, sicut lumen causatur in aere a Sole, quamdiu aer illuminatus manet, secundum Augustinum 4. super Gen. Aer fit lucidus, et non est factus lucidus. Unde non primo causat rem, et postea eam deserit, sicut illa agentia particularia respectu suorum effectuum se habent ; igitur Deus causat in rebus illud quod est eis magis intimum, et hoc quamdiu res est ; igitur intime adest omnibus rebus, quamdiu esse habent.
Sed contra hanc viam ponendi arguo, quod autem dicit quod esse rei sit in continua causatione a Deo, hoc est impertinens ; sed quod dicit quod esse est proprius effectus Dei, et ideo Deus est intime cum qualibet re, si sic opinans teneat quod esse sit effectus solius Dei, et propter hoc sit ejus proprius, falsum dicit, quia ignis generat ignem, et non solum accidens in igne ; quod enim Deus daret esse, et alia agentia darent aliud, non est verum, tunc enim agens creatum frustra esset. Unde non intelligo quod agens creatum causaret substantiam, et quod Deus supervestiret eam isto accidente, quod est esse secundum eos. Si autem intelligat quod effectus solius Dei sit conservare, concedo, quia agens particulare non conservat, sed potest non esse, effectu suo manente. Sed si sic intelligatur, quod esse sit effectus solius Dei, tunc nihil ad propositum, et tunc non sequitur quod adsit cuilibet rei, sicut agens intime, quia sic Deus est conservans.
Item, quod dicitur ulterius quod oportet agens conjungi cum eo in quod agit, quia secundum Philosophum movens et molam debent esse simul. Ista propositio Philosophi non concludit propositum opinantis, quia Philosophus loquitur de agente et patiente naturali. Tale autem agens agit per qualitates suas, cujus conjunctio cum patiente non est per essentiam, ut sit intimum patienti per essentiam suam, sed tantum per qualitates, nam essentia unius non est cum essentia alterius ; igitur ex ista propositione Philosophi non potest concludi quod Deus, qui est agens, sit intimus per essentiam suam cum essentia sui effectus sed solum quod sit simul cum illo per virtutem suam activam, sive sit agens ejus immediate, sive mediate ; igitur simultas non concludit propositum.
Item, agens quanto est virtuosius et efficacius, tanto magis potest agere in distans, et hoc per formam, secundum quam distat ; igitur cum Deus sit agens perfectissimum, non poterit concludi de eo per rationem actionis, quod sit simul cum aliquo effectu causato ab ipso, sed potius quod distet. Major patet inducendo per agentia naturalia : Sol enim, qui est agens naturale majoris virtutis, potest agere in passum ab ipso distans, generando animalia et plantas, et hoc per formam, secundum quam distat, ut per formam substantialem, quoniam impossibile est formam accidentalem, esse formalem rationem producendi substantiam, tunc enim imperfectius posset esse formalis ratio producendi perfectius ; ideo Sol non potest per radios, qui sunt accidentia, producere aliquam substantiam, sed tantum disponere passum ad generationem et inductionem formae substantialis ; nec etiam per aliquid aliud a radiis producuntur illa, quae generantur per putrefactionem, quia impossibile est tantam diversitatem formarum hic inferius habere causas productivas correspondentes, nisi corpus caeleste ; Sol igitur per radios disponit materiam ad receptionem formae substantialis ; sed Sol per suam formam substantialem, qua continet virtualiter formas generabilium et corruptibilium, inducit immediate formam substantialem vivi ; igitur, etc.
Item, omnipotens sua voluntate causat quidquid vult ; sed voluntate velle aliquid esse, non est necesse voluntatem volentem illi rei praesentialiter adesse, ut etiam patet in nobis ; igitur agens per voluntatem non oportet esse praesens ad hoc quod sic agat; igitur licet Deus non esset praesens per essentiam effectui, sed esset in loco determinato, ut vetulae imaginantur, quod sederet in una cathedra in caelo, adhuc posset effectus causare per voluntatem suam sicut modo causat ; non igitur ex actione divina potest concludi quod sit praesens per essentiam rei, quam causat, sive in quam agit.
Item, ante creationem universi, non magis fuit Deus hic, ubi est modo universum, quam extra universum, ubi nil est ; ergo non creavit ut existens ibi praesens per essentiam ; igitur non ut actu praesens alicui peressentiam, potest ibi agere et esse praesens per potentiam, sicut et modo ; nam extra universum, ubi nihil est, nec ubi ipse est per essentiam, potest creare Angelum ; prius igitur est praesens secundum potentiam et actionem divinam, quam secundum essentiam prius autem non habet repugnantiam, quantum est ex se, quin sit sine posteriori. Non ergo ex praesentialitate secundum potentiam activam divinam, potest concludi praesentialitas sua per essentiam ; unde cum prius intelligatur causare res, quam res sint, et per consequens quam sit eis conjunctus per essentiam, non sequitur ratione suae actionis conjunctio per essentiam. , Item, non est transitus a contrario in contrarium, nisi propter mutationem in aliquo, aliter enim eodem modo dicerentur contradictoria de aliquo sicut prius sed cum Deus creat aliquam rem, de non praesente per essentiam illi rei fit praesens ; hoc mutari non est propter mutationem ex parte Dei; igitur propter mutationem creaturae. Ergo oportet praeintelligere mutationem creaturae, a non esse, ad esse antequam Deus sit sibi praesens per essentiam: mutatur autem et creatura a non esse ad esse per divinam actionem ; ergo prius intelligitur Deus per potentiam agere aliquid, quam sibi per essentiam suam praesentem esse ; igitur non ex hoc quod Deus sit agens, potest concludi quod est intimus effectui suo per essentiam.
SCHOLION II.
Ostendit manifeste, iuxta Philosophos, agens agere in distans, et explicat locum Aristotelis 7. Physic. text. 10. quod movens et motum debent este simul, procedere de potentia naturali, qua est in quanto ; resolutive autem tenet Deum esse ubique haberi, ut creditum tantum. Qui vero ex illo Act. 17. non longe est ab unoquoque nostrum, in ipso enim movemur, volunt tanquam de fide inferri ex operatione Deum esse ubique secundum essentiam, et propterea censurunt hanc Scoli sententiam, immerito id faciunt ; neque enim ibi agitur de indistantia Dei a nobis, sed de facilitate cognoscendi ipsum , arguebat enim Paulus titulum illum arae Atheniensium : Ignoto Deo.
Hoc etiam confirmatur per sententiam Philosophorum ponentium duas Intelligentias motrices orbium, unam conjunctam, et aliam separatam. Non credo quod posuerunt causalitatem unius excedere motionem alterius quoad numerummobilium, sive partium mobilis, et tamen conjunctam posuerunt in determinata parte orbis, scilicet in Oriente ; non igitur est necessarium ad hoc quod aliquid moveat, vel agat, quod sit ubique, nisi ubi sua actio non se extendit. Unde si Deus tantum esset in caelo,posset causare ista inferiora: bene quidem verum est quod modo est ubique, sed quaerimus quid de natura rei sequeretur, posito quod non ubique esset.
Ad aliud quod adducitur pro alia opinione de Philosopho, quod movens et motum sunt simul, dicendum quod illud dictum Philosophi habet intelligi de agentibus naturalibus, quae agunt per qualitates, quae sunt in quantitatibus, et ideo oportet illas qualitates activas et passivas in quantitate existentes conjungi; unde non sunt principia agendi in remotum, cum sint principia agendi prius in propinquum. Si autem Philosophus posuisset aliquam Intelligentiam perfecte et immediate activam, sive productivam, non posuisset eam oportere conjungi effectui essentialiter.
Ideo respondeo quod non videtur mihi quod possit demonstrative probari Deum esse ubique per essentiam, sed ipsum tantum est mihi creditum, et non probatum. Potest tamen ad hoc sumi ratio Magistri in littera, quae videtur mihi probabilius concludere, quia Deus aut est ubique, aut nusquam ; aut alicubi sic, et alicubi non. Non tertio modo, quia tunc esset limitatus, nec potest dici quod nusquam sit, quia illud videtur esse nihil in rerum natura. Unde si Deus nulli loco sit praesens, videtur mihi esse extra animum, ut etiam patet de Angelo ; et ideo sicut Magister habet pro inconvenienti, quod Deus sit nusquam, sic esset inconveniens quod Angelus, circumscripta operatione in loco, nusquam esset ; non dico circumscriptive, sed definitive, ut sit ita hic determinate, quod non alibi ; igitur relinquitur tanquam probabilius, quod Deus sit ubique per essentiam suam ; et ad hoc possunt adduci multae auctoritates, quas Magister adducit in littera et allegat.
Ad primum in contrarium de Augustino, dicendum quod intelligit quod Deus non sit alicubitotaliter et dimensive.
Et ad confirmationem, quando arguitur quod si Deus esset in rebus, et res in ipso, igitur esset in seipso, dicendum quod non valet consequentia, nisi ubi accipitur uniformis modus essendi ; Deus autem esset in rebus per praesentiam et essentiam ; res autem sunt in Deo secundum esse cognitum, et objective et virtualiter, ideo non sequitur Deum esse in seipso.
Ad aliud, quando dicitur : totum est, extra quod nihil est, dico quod si ly extra referatur ad totum, vera est, sic exponendo ; totum est, extra quod nihil est totius, unde sic totum est, cujus nihil est extra. Si autem ly extra referatur ad locum in quo est, sic est falsa, quia ipsummet totum potest esse extra locum illum, sicut potest dici de anima, quae tota est in toto ; extra enim ipsam in digito nihil est ejus, tamen ipsa tota bene est extra digitum.
Ad aliud, dicendum quod non sequitur, Deus incipit esse ubi prius non fuit, igitur mutatur, solum enim hoc est propter mutationem ejus in quo est. Et ad probationem dicendum, quod ista simultas non dicit relationem in utroque extremo, sed tantum in altero, scilicet in creatura ; refertur enim creatura ad Deum secundum illam relationem, et Deus sub ratione absoluta terminat illam relationem, a qua relatione denominatur Deus, et ideo solum illa relatio est in Deo appellative. Unde ista simultas non est unius rationis, ex parte enim Dei solum est increata, et ideo simultas non est unius rationis, licet significetur uno nomine communi.
Ad confirmationem, dicendum quod in Angelo et in loco est simultas mutua, et est ejusdem rationis in utroque, unde Angelus habet latitudinem definitivam ad locum, quia ita est hic, quod non alibi, et ideo in se aliter se habet cum mutat locum.