REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Resolvit Deum cognoscere determinate futura. Explicat quomodo simplex intelligentia tantum ostendit complexiones necessarias, et quod propositiones omnes contingentes sunt neutrae ante actum voluntatis, per quem efficiuntur verae, et tunc vel hoc ipso scit Deus futurum, vel essentia illud repraesentat, statim ac factum est verum per voluntatem. Vide Doct. in Oxon. d. 39. n. 23. etc.
Respondeo igitur ad quaestionem, quod Deus novit determinate et infallibiliter eventum omnium rerum, non solum in generali, quod evenient, sed in speciali de quolibet futuro. Quod autem ita sit, patet, quoniam Deus potest scire alteram partem contradictionis, quoniam et hoc possumus nos, cum altera pars contradictionis fuerit. Sed Deus non potest scire aliquod de novo, quia tunc mutaretur ; igitur ab aeterno novit alteram partem contradictionis cujuslibet, aut utramque. Si utramque, igitur nihil novit, quia hoc est nihil nosse ; igitur novit determinate alteram partem cujuscumque contradictionis, quod est propositum ; igitur Deus habet determinatam notitiam et certam de eventu cujuslibet futuri contingentis.
Sed de modo, quo Deus novit eventum futurorum contingentium, est difficultas. Dico autem sic, quod omnis actus intellectus, qui praeceditactum voluntatis in Deo, est naturaliter, et non liber ; et ideo quidquid intelligitur ab intellectu divino ante actum voluntatis, mere naturaliter intelligitur ; intellectus igitur divinus mere naturaliter apprehendens terminos alicujus complexionis futurae, offert eos voluntati, et in illo priori, quo divinus intellectus apprehendit illos terminos, non concipit veritatem illius complexionis, quia intellectus divinus ante actum voluntatis, solum cognoscit veritatem istius complexionis, cujus notitia includitur in terminis.Termini autem futurorum contingentium non includunt notitiam complexionis contingentis ; non enim veritas propositionis futurae contingentis est nota ex terminis, quia tunc esset immediate necessaria ; et ideo intellectus divinus concipiens terminos tales futurorum contingentium, ante actum voluntatis, solum habet cognitionem neutram de complexione, qualem habeo de ista complexione, an astra sint paria ; intellectu autem ostendente notitiam hujusmodi terminorum voluntati divinae, potest volunlas libere velle, sive eligere unionem istorum, vel illorum, et conjunctionem istorum terminorum, et divisionem illorunm, ut potest velle Socratem, et beatitudinem conjungi, non autem Petrum et beatitudinem ; et voluntate divina volente ea esse conjuncta aliqua conjunctione, est tunc primo haec vera : Socrates beatificabitur ; vel aliqua consimilis, quae veritas est contingens et futura, veritate autem causata in tali complexione per actum voluntatis, intellectus divinus determinate novit eam.
Et tunc ulterius est duplex modus, quo potest poni intellectum cognoscere illam veritatem. Unus modus est iste, quia intellectus divinus videns determinationem voluntatis divinae ad unam partem contradictionis, et novit omnipotentiam suae voluntatis, et eam non esse impedibilem, novit determinate eam veritatem illius futurae complexionis, sicut si ego viderem determinationem voluntatis tuae respectu alicujus operabilis, et voluntatem tuam non posse impediri, scirem illud operabile fore a te producendum.
Vel si iste modus non placet ; lum quia videtur ponere discursum in intellectu divino ; tum quia secundum hoc videtur quod intellectus acciperet hoc objectum et notitiam a voluntate, et sic voluntas moveret intellectum, et non solum sola essentia, quod tamen prius dicebatur, scilicet quod intellectus immediate movebatur ab essentia ; tunc potest dici secundum alium modum, quod voluntate acceptante alteram partem contradictionis, facta est unio in illa complexione futura in esse volito, et tunc essentia est ratio intelligendi ipsi intellectui illam complexionem duplicem.
Hanc duplicem viam quaere alibi . Ex quo patet quomodo Deus infallibiliter cognoscit eventum futuri contingentis, sive enim dicatur primo modo, sive secundo, quod intellectus visa acceptatione voluntatis, (sive accipiat inde objectum, sive moveatur ab essentia) videns voluntatem omnipotentem et determinationem certam, statim istis duobus stantibus scit determinate illud esse eventurum, et infallibiliter.
Ad argumentum quaestionis primae, dicendum est quod notitia illa est alicujus complexionis. Et quando infertur quod tunc intellectus divinus componit, et est compositivus, dico quod in nobis compositio est actus intellectus, et est signum conjunctionis aliquorum in re. Similiter divisio est quidam actus intellectus divisivus, et est signum separationis aliquorum in re. Identitas igitur et diversitas sunt in re ; compositio et divisio sunt signa eorum in intellectu ; igitur Deus novit omnes conjunctiones extremorum, et identitates et diversitates, quae significantur per compositiones et divisiones in intellectu nostro. Componere autem et dividere in intellectu ejus non est, nisi comparando extrema. Potest igitur dici quod intelligit componendo, inquantum scilicet simplici actu comparat extrema secundum unionem, et dividendo comparat alia extrema secundum distinctionem.
Ad primam rationem alterius quaestionis, dicendum quod ibi est fallacia componentis, quia posse falli, non solum requirit quod possit aliter cognoscere quam erit, sed aliter quam possit esse. Bene enim sequitur, Deus potest scire aliter quam res possit esse ; igitur potest falli ; non tamen sequitur, potest aliter scire, quam res erit ; ergo potest falli. Secundum erit fallacia componentis, ut dicendum est.
Ad secundum, patet ex dictis quod Deus novit utramque partem oppositorum, scit tamen differenter, quia unam scit esse veram, et alteram falsam ; unam ponendam esse in actu, alteram vero non ponendam.