REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Sententia D. Thomae et aliorum, radicem libertatis et contingentiae esse a cauea secunda, ita ut prima necessario agente, adhuc voluntas creatu libera maneret, refutatur primo, quia omnia evenirent necessario. Secundo, causa secunda nihil causaret, quia esset praeventa a prima. Hanc sententiam latius rejioit Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 2. num. 20. et d. 8. q. 3. num. 20. et dist. 19. num. 11. Vide eumdem tract. de rerum princ. q. 4. num. 21. et Scholium, et n. 28. et seqq. Resolutio harum duarum quaestionum habetur dist. sequenti.
Dicitur quod res possunt comparari vel ad intellectum Dei, vel ad causas proximas. Respectu causae remotae, scilicet scientiae Dei, sunt res necessariae ; respectu tamen causae proximae, quaedam sunt contingentes, sicut motus Solis est causa necessaria remota respectu germinis herbae, haec tamen herba germinans habet causam proximam contingentem.
Probatur ex Boetio de Consolatione, prosa ultima, ubi tractans de ista materia dicit : Respondendum, cum ad Dei notitiam comparas, hoc esse necessarium, et in se contingens.
Item, est ratio ad hoc, quia patet contingentia plurima esse a causa proxima, et non a remota, quia peccatum habet causam contingentem, ut voluntatem ; non enim hoc imputandum est Deo causanti causam proximam.
Contra illud, ex hac positione sequeretur quod omnia essent necessaria, quia si causa remota ut Deus, est necessaria, et sua causalitate potest in objectum, certum est quod omnia causabit necessario, et quod secunda causa nihil causabit. Secundo, sequeretur, Deus est causa perfecta et sufficiens, et est prior aliis causis ; igitur si in illo priori necessario causat, sufficienter omnia causat, et nihil causatur ab alia causa.
Item, movens motum si necessario movetur, necessario movet ; igitur si immediatum Deo necessario movetur, necessario movet, et sic motum ab ipso usque ad infimum ; igitur impossibile est esse aliquod contingens in rebus, quia impossibile est aliquid contingenter movere, nisi primum moveat contingenter respectu immediati moti.
Item, causa prior et sufficiens, naturaliter prius causat ; igitur in illo priori causat complete effectum, in quem potest sufficienter ; igitur causa secunda non dat in secundo instanti contingentem effectum ; sic enim idem esset necessarium et contingens, et etiam causa secunda destrueret causatum a causa prima.
Item, Deus causavit aliqua contingenter immediate, et quotidie causat animas immediate, et justificat peccatorem ; non igitur necessario agit in id in quod agit immediate.
Unde totum est e converso, et aliter quam isti Doctores dicunt, nisi enim in prima esset contingentia ex parte? causalitatis et voluntatis divinae, neque esset ex parte causarum secundarum et posteriorum.
Ad majorem evidentiam solutionis quaestionum praecedentium, quaero consequenter quae ponuntur in sequenti distinctione.