REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Praemittit duplicem esse necessitatem, et duplicem contingentiam, et utramque in rebus inveniri, non posse tamen hanc probari a priori, sed a posteriori. Deinde ostendit primam contingentiae radicem esse in voluntate divina ; aliter si Deus esset agens necessarium, sequeretur tria inconvenientia. Primum, quod nulla esset contingentia in rebus. Secundum quod nulla esset causa secunda. Tertium, quod nullum esset malum in rebus, et singula probat distincte.
Circa primum est sciendum, quod duplex est contingentia in rebus, sicut patet per oppositum contingentis, quod est necessarium. Nam duplex est necessitas, scilicet immutabilitatis, et est illa, quae non potest aliter se habere, quomodo Deus est ens necessarium. Necessitas autem alia est in illa, qua eventus alicujus non potest evitari, licet in se non sit necessarium immutabile, sicut ortus Solis erit eras, quamvis ille motus possit aliter se habere. Sic per oppositum est contingentia duplex in rebus : Una est mutabilitatis, qua aliquid in se potest se aliter habere, ut se habent illa, quae sunt corruptibilia. Alia contingentia evitabilitatis, cujus eventus et productio potest impediri, ut actus causatus a voluntate libere. Nec sunt istae contingentiae eaedem, quia non omne contingens primo modo est contingens secundo modo, quia non omne quod in se est contingens, ut generabile et corruptibile,contingenter evenit ; aliqua enim necessario eveniunt, et tamen non sunt necessaria in se, quia sunt generabilia et corruptibilia, tamen sunt contingentia primo modo, quia si contingenter eveniunt, sunt generabilia, et per consequens non necessaria in se.
Utroque autem modo contingentiam esse in rebus, apparet ex motu, quo aliqua et contingenter producuntur, et producta contingenter sunt. Sed probare contingentiam in rebus a priori est difficile, nec video quod hoc sit possibile probare a priori. Quod probatur per rationem et auctoritatem, quia nec per definitionem subjecti, nec passionis, nec per passionem priorem mediam, nec supposita altera parte passionis distincte potest probari alia, nisi supponatur illa, quae est imperfectior, ubi dicuntur relative.
Hoc etiam patet auctoritate Philosophi, qui volens contingentiam esse in rebus ostendere, non probavit a priori, sed a posteriori tantum, dum dicit : Prius est notum, quod sit aliquid contingens, quam quod oporteat consiliari, vel negotiari.
Ideo dico, quod non video quod contingentiam esse, possit demonstrari a priori ; potest tamen probari a posteriori, quia nisi esset aliquid contingens, non essent virtutes, nec vitia, nec praemia, nec paenae, et breviter destrueretur omnis politia, et contra tales esset procedendum tormentis, sicut secundum Avicennam 1. Met. c. ull. contra negantes primum principium. Quaere hanc rationem et auctoritatem alibi.
Supposito igitur quod sit contingentia in rebus, videndum est secundo, ubi est prima ratio contingentiae ? Et dico quod prima ratio contingentiae est in voluntate divina comparata ad alia a se. Probatur hoc, quia si necessario se haberet in causando alia a se, nihil esset contingens in rebus,nulla etiam esset causa secunda, et nullum esset malum in rebus.
Primum probatur, quia quod movet inquantum movetur, si necessario movetur, necessario movet. Secundo, sequitur quod causa prima prius naturaliter causat quam secunda ; si igitur necessario causat in illo priori, causa secunda nihil potest causare. Tertio, sequitur quod nullum malum sit in rebus, quia malum non est nisi ex defectu alicujus perfectionis debitae velpossibilis haberi ; cum igitur Deus sit causa perfectissima, si ageret necessario, effectus omnis esset perfectus, et nihil sibi deesset, quod esset sibi possibile haberi, et ita haberet omnem perfectionem sibi possibilem inesse ; ideo voluntas divina contingenter se habet immediate ad alia a se. Voluntas igitur divina est causa contingentiae, et ipsa est prima ratio contingentiae ; si enim alia causa contingentiae esset prior illa, illa non esset, nisi intellectus divinus ; sed actus intellectus, ut praecedit voluntatem, mere naturalis est, et tale non potest esse propria ratio et causa contingentiae in rebus.
Prima igitur ratio et causa contingentiae in rebus est ipsa voluntas divina, et tunc dici potest ulterius, quod aliqua sunt contingentia duplici contingentia ex parte causantium, sicut velle nostrum, cujus causa prima est Deus, et secundat iaest voluntas nostra, et utraque contingenter causat ; aliquando autem est contingentia solum respectu causalitatis primae, non respectu causalitatis causae secundae, sive proximae, ut sunt eventus rerum naturalium. Tertium autem membrum est impossibile, ut sit contingentia eventus respectu causae secundae, et necessitas respectu causae primae, ut praeostensum est.
Quartum etiam membrum est impossibile, scilicet quod sit contingentia in eventu alicujus causae, et tamen nec respectu causalitatis causae secundae, nec primae. De isto articulo quaere ubi supra.