F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NEAPOLITANA 2U5
Sed res explorata est, consensum, quoad notitiam quidem perfectam, ex alio capite vitiari posse, ut nullum sequatur matrimonium; quod accidit, praetermissis nunc aliis, quo- tiescumque, vi et coactione quis cogitur ad consensum prae- standum. « Metus », ait Card. D'Annibale, « nunquam non dirimit matrimonium quando alios contractus vitiat : et qui- dem , ipso iure, quia semel initum rescindi non potest ; utrum iure naturali vel positivo, non omnino certum. Metus hic, iniuste ad contrahendum incussus, gravis sit oportet, seu cadens in virum constantem ut communiter loquuntur Theologi et Canonistae; quae verba tamen, observat Sánchez, ad loc. Disp. I I I , 5: Magis proverbii loco pro eo metu qui levis et vanus non sit, accipienda esse, quam ut verbis in- haerendum. Quapropter, metus, quoad virum quidem levis, in muliere gravis esse potest : immo et inter mulieres ipsas, metus gravis non est quid absolutum sed relativum. Possunt enim mala quaedam, non absolute gravia, neque per se me- tum gravem inferentia, esse tamen respective gravia et metum gravem incutere propter qualitatem et conditionem patientis metum et alias circumstantias. Immo, metus per se levis, ut est metus reverentialis, in certis quibusdam circumstan- tiis, matrimonium irritat. Est doctrina communis, pluries a S. C. C. admissa. Qui metus concipitur tum erga parentes, tum erga alios, quibus habendus est honor, ut ait Vecchiotti De matrim, c. III, p. 215. Mala autem timenda multiplicis generis sunt, ut v. g. verbera, minae, cohabitatio difficilis et valde molesta, amissio haereditatis, vel aliud quodvis non minus grave periculum.
Principia sunt haec a DD. universim admissa, nec opus est illos citare. Terminis ipsis, aut aequivalentibus videri possunt apud Sánchez, Clericato, Feye, S. Liguori, Lehmkuhl et Ballerini S. I. cum de vi et metu agant. Melius exprimi nequit conclusio, quam in verbis ultimi scriptoris (Theol, mor. vol. 6, p. 571): « Notant DD. gravitatem metus aesti- mationi prudentum et praesertim iudicis saepe permittendam, iudiciumque proferendum, spectatis circumstantiis et quali-