REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Ad quaestionem hujus distinctionis respondet in sensu diviso, praedestinatum posse damnari, neque id repugnare certitudini praedestinationis, quia conditio contingentiae in tali objecto contenta, prius a Deo scita et praevisa est.
Ad tertiam quaestionem, patet responsio alibi, quod secundum compositionem et divisionem, et in sensu diviso verum est, quod praedestinatus potest damnari ;nec hoc repugnat certitudini praedestinationis divinae, quia conditio in objecto, quae scita est, non repugnat certitudini praedestinationis.
Ad primam rationem, dicendum quod antecedens non est necessarium. Ad probationem primam, dicendum quod est ens aeternum ut objectum secundarium, quod ab aeterno objicitur scientiae, sed tamen potest non obiici.
Ad secundam probationem, dicendum quod actus ille secundum realitatem suam non transit in praeteritum, sed (solum secundum modum significandi ; unde propositio vera de praeterito, cujus actus secundum realitatem suam transivit in praeteritum, est necessaria ;actus autem hujus verbi praedestinavit, est modo ita praesens, sicut fuit ab aeterno, et solum transit in praeteritum secundum modum significandi.
Ad aliud, dicendum quod minor non est de inesse simpliciter, quia licet sit semper ver,non tamen necessaria, ut patet de gleba quiescente in centro terrae, de qua est verum dicere, quod semper quiescit, potest tamen non quiescere. Si igitur illa consequentia valeret, ex veris sequeretur falsum sic: Omnis quiescens de necessitate est quiescens,gleba est quiescens ; igitur de necessitate est quiescens ; igitur semper verum non sufficit ad veritatalem ejus de inesse simpliciter.