F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NEAPOLITANA 297
Quaestioni, sic ad Iustinam restrictae, respondendum puto, salvo semper E E . PP. meliori et prudentiori iudicio, in sensu negativo; subiit enim coactionem ex parte, prae- sertim , avunculi sui Nicolai, quae, attentis circumstantiis omnibus, constituit metum gravem, et impellente hoc metu, reluctans et reclamans matrimonium inivit. Id avunculus confirmat in sua depositione. Verba autem avunculi confir- mant depositionem Iustinae, confirmata et ipsa a quotquot in causa prodiere testes. Adfuisse coactionem aliquam erga ipsam, dubium esse nequit, quod roboratur per testes. Sunt vero testes matronae spectabilissimae, una, olim contuber- nalis Iustinae in collegio, altera mater alumnae, eius amicae, ambae totam historiam bene noverunt. - Deinde Raphael Liguori, frater Iustinae, lacrymis victus sororis se paratum ostendit parti haereditatis propriae renuntiari in favorem eius, ut hoc modo a matrimonio a quo abhorruit misellam liberarent : sed frustra. Nullum, praeter matrimonium, avunculis placuit medium, honori Iustinae et decori fami- liae consulendi; matrimonium ergo celebratum fuit. Opus non est in praesenti singillatim ceteros testes referre. De- positiones omnium in hoc conveniunt, ita ut, circa factum coactionis dubium quodvis excludatur.
Sed ulterius quaeritur, utrum haec coactio eius generis fuerit, ut metum gravem constituat ? Utique respondeo, si circumstantiae omnes rite ponderentur. Agitur imprimis de puella 15 annorum, aetatis scilicet quae, absque dubio evo- lutionem notabilem intellectus, et in meridionalibus, etiam physicam comportât secum ; sed quid de « charactere » ut dicunt, de fortitudine scilicet et illo animi vigore, ad quem progressu temporis, iuvenes utriusque sexus, gradu inaequali, attingunt ? Experientia quotidiana et universalis probat puel- las 15 et 16 annorum et etiam aetate provectiores, etiamsi dotibus intellectualibus ornentur, formidolosas ac timidas esse, et proinde facile a senioribus, praesertim viris sibi coniunctis, posse quoad voluntatis actus externos, dominari. Id verum est etiam in Anglia ubi systema educationis mu-