F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
298 NEAPOLITANA
liebris, quamdam, immo magnam, animi independentiam fovet, quae apud meridionales raro invenitur, nunquam fere, quando, ut m casu praesenti, puella in collegio vel mona- sterio disciplina quasi monastica, ab infantia allevetur.
Revera, videmus Iustinam e collegio egressam, mores infantiles conservasse ad matrimonium usque ; nugis et ludis puerilibus occupatam, eam exhibent quamplures testes - in specie, avunculus Nicolaus. Idem ferme repetunt et confir- mant testes Sara Raho et Oommend. Romano, Praeses tri- bunalis appellationis. Vis igitur vel coactio exercebatur erga puellam imbecillem, in qua, attentis moribus infantilibus, fortitudinem qualem solent habere etiam mulieres, frustra quaereres.
Impar iam et aetate et indole ad pressionem resistendam, Iustina, ex alio capite, propria nempe culpa, in profundam animi deiectionem cecidit, cum detectis epistolis clandestinis ab unico suo refugio expulsa fuerit. Nec preces nec lacrymae quidquid profuere. Decretum expulsionis irrevocabile mansit, et e collegio exire cogitur, non sine ignominia : siquidem sententia expulsionis facto nitebatur, scil. commercio se- creto per epistolas cum iuvene, quod imaginatio puerilis quam certissime exaggeravit. Fuit etenim puella pia et mo- desta , magnae sensibilitatis, prout inferre debemus ex iis quae dicuntur circa intelligentiae suae vivacitatem. Certum est enim, quo vivacior est intellectus eo delicatius est sy- stema nervosum in iunioribus, qui propterea facilius impres- siones subire solent timoris et formidinis. Huiusmodi metus ex sorte aspera Iustinae originem ducens, nihil, per se, favet causae, absque dubio, cum sit ab intrinseco et absque ulla ad matrimonium relatione, neque illum adduco in hunc finem. Sed iustitia exigit ut eius effectus in puellam ponderentur. Nonne demissior et abiectior fit? Nonne minuitur illa qua- liscunque animi firmitas quae in femina ita puerili fìngi potest, adeo ut pressio quae aliam non moveret, quoad ipsam, naturam indueret verae vis et coactionis? Iam vero consona est doctrina DD. Theol, et Iuris, quod iudicium de gravitate