REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum ex parte nostra sit aliqua causa praedestinationis vel reprobationis ?
Alens. I. p. q. 28. m. 13. D. Thomas I. p. q. 23. art. 5. 8. et 3. p. quaest. 24. art. 3. D. Bonaventura hic art. I . q.1. Richard. art. 2. q. 1. Occham quaest. 1. Gabriel quaest. 1. art. 1. Henr. guodl. 8. q. 5. Doctor in Oxon. hic q. unica.
Circa distinctionem quadragesimam primam quaeritur : Utrum aliquod meritum vel demeritum sit ratio praedestinationis vel reprobationis in praescientia divina ? Quod sic videtur. Augustinus 83. qq. q. 60. Voluntas Dei injusta esse non potest, venit enim de occultissimis meritis ; et sequitur, praeceditne ergo aliquid in peccatoribus, etc.
Item per rationem, ille non est summe bonus, nec summe liberalis, qui non est summe communicativus ; sed nisi sit alia ratio praedestinationis in uno, et reprobationis in alio, Deus non esset summe communicativus, quia posset aeque bonum summum communicare alteri, quem non praedestinat, ex quo sine omni ratione alium praedestinavit ; igitur, etc.
Item, Augustinus 83. qq. q. 54. et contra Maximinum lib. 3. Si Deus non genuit filium aequalem, aut hoc est quia non potuit, et sic impotens fuit; aut quia non voluit, et tunc
invidus fuit; ita arguo in proposito : Si Deus non praedestinavit istum, in quo nulla est ratio, vel demeritum reprobationis, aut igitur quia non potuit eum praedestinare, et tunc impotens fuit ; aut quia noluit, et tunc invidus fuit.
Item, quando aliqua duo ex se sunt aeque ordinabilia ad unum finem, voluntas acceptans unum ad illum finem, et non aliud, videtur esse acceptatrix personarum. Sed duo homines, circumscriplo merito vel demerito, sunt aeque ordinabiles ad beatitudinem ; igitur si Deus praedestinat unum, et non alium sine ratione aliqua, sed ex sola voluntate sua, videtur esse acceptator personarum.
Contra, Apostolus ad Roman. 4. de Jacob et Esau : Cum nihil boni aut mali egissent, etc.
Item ibidem cap. 11. O altitudo divitiarum, etc. quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, etc. Sed si propter aliqua merita praedestinaret, non esset sua praedestinatio et reprobatio incomprehensibilis : igitur, etc.