F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NEAPOLITANA 299*
metus relinquendum sit prudentiae iudicum, quorum erit aestimare vim et efficaciam coactionis, non relate ad femi- nam, ut ita dicam « typicam » sed habito respectu ad aeta- tem , indolem et characterem uniuscuiusque, cui incutitur metus. Proinde negari non potest supra recensitas circum- stantias non esse negligendas, cum e contra in ipsis validum fundari potest argumentum in casu.
Duae , ex toto processu formari possunt propositiones , quae si verae et probatae sint, contentionem Iustinae omnino probabunt. - 1. Ante incoeptos ab avúnculo tractatus, Iu- stina nunquam seriam voluntatem, sed ad summum, puerilem quamdam vanitatem habuisse nuptias cum D'Auria contra- hendi. - 2. Eius indiiferentia erga ipsum crevit usque ad repugnantiam absolutam, quam vicit solummodo coactio con- stans a minis non seiuncta, ab avúnculo Nicolao factis, quibus attentis, aetate sua et indole, resistere moraliter non valuit.
Prima propositio probatur ex depositione Iustinae ; circa quam, observandum est quod praeter indicia intrinseca simpli- citatis et sinceritatis quae prae se fert, omnes in causa testes affirmant religionem Iustinae et veracitatem eius dictorum.
Dum his dispositionibus versaretur, ab omni idea ma- trimonii cum D'Auria aliena, partim ex pravo habitu iam contracto, partim ex levitate, forsitan et vanitate puerili commercium epistolare iterum admisit; sed ecce res tota patefacta est directricibus collegii, cum scandalo gravi om- nium. Insuper, occasione eiusdem commercii gravissimus in corpore dolores sustinuit Iustina; solo etenim data, ut su- perius narratur, sensibus destituta reperta fuerit, sanguine manans, et tam serio laesa, ut per plures dies in lecto decubuit, quibus elapsis ipsi iniunctum fuit ut irremissibiliter e collegio exularet ! Quaenam cogitanda erit, quaeso dispo- sitio animi erga D'Auria, causam vel occasionum istarum aerumnarum ? Experientia docet feminas et alios qui com- plexionem quasi-feminilem habent, ubi scilicet sensibilitas nervosa dominatur animo, vehementius, etiam contra irra- tionalia commoveri, si causa sint ipsis iniuriae alicuius vel