REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Praemissa doctrina de duplici, et diverso modo procedendi in ordine executionis et intentionis, docet quod aliter vult quis ea quae sunt ad finem propter finem, et aliter finem propter ea quae sunt ad finem. Deinde explicat quomodo intelligendae sint illae propositiones : Daus vult salvare istum propter merita, et vult
damnare illum propter demerita. Mox subjungit nullam dari causam praedestinationis ex parte praedestinati, sed totam refundendam esse in Dei voluntatem, ex parte tamen reprobati dari causam, nempe demeritum finale. Videndus Augustin. de bono persever. cap. 6. 7. et 9. et corrept. et gratia cap. 7. et epist. 46. et 106. et Ilib. 83. qq. q... Et constat hanc fuisse constantem ejus sententiam ex Epistola Prosperi ante de praedestinatione Sanctorum.
Respondeo quod nullus unquam posuit esse aliquam rationem praedestinationis ex parte actus praedestinationis, quae est actus voluntatis divinae ; sed hoc in quaestione quaeritur, utrum ex parte effectus, sive objecti, sit aliqua ratio, propter quam effectus praedestinationis sequitur in isto, et non in illo. Et circa hoc sunt duae opiniones modernae, quas quaere alibi .
Dico ergo sic ad quaestionem, quod secundum Philosophum 7. Metaph. cap. 6. duplex est processus in agentibus a proposito ; unus in cognoscendo, et volendo ; alius in operando ; nam in processu volitionis et cognitionis primum est finis, finis enim primo movet agentem, tanquam prima ratio volendi omnia alia, et est principium cognitionis, et quo volens est volens, et quae propinquiora sunt fini, prius sunt volita et cognita, et iste modus est in intentione. Alius processus, sive motus est e converso in agendo et exequendo, quia quod est ultimo cognitum et volitum, est primum a quo agens incipit operationem, sicut Philosophus ponit exemplum de sanitate, et de his quae ordinantur ad sanitatem, propter quod dicit ibi Commentator, quod hoc est quod dicitur, quod principium operationis est finis cognitionis, et e converso,
finis cognitionis, est principium operationis, et hoc est quod dicimus communiter, quod primum in intentione est ultimum in executione, et e converso.
Ex his sequitur quod in his quae sic ordinantur, quod unum ordinatur ad aliud, dicendo : Volo mihi hoc propter illud, et ut volo A propter B, duplex potest esse sensus : vel quod volo A propter B, ut propter rationem volendi, quod est principium in inlentione, vel propter B, ut propter rationem volendi in fieri, quod est volitum prius in executione. Exemplum ponitur de sanitate et potione, nam dicendo : Volo propter sanitatem ipsam potionem, veritatem habet ut propter rationem volendi. Sed dicendo, volo propter potionem ipsam sanitatem, veritatem habet ut propter volitum, quod est dispositio ad sanitatem, nam sanitas habetur per potionem, tanquam per prius volitum in executione. Dicendo autem, volo propter sanitatem potionem, est e converso, quod sanitas est ratio volendi potionem, et est prior in intentione.
Ad propositum, dico quod duo sunt hic certa : Primum, quod Deus sit, et vult res fore sicut erant. Aliud est certum, quod damnatus damnabitur propter sua demerita, quae praecedunt in fieri, ut dispositio ad damnationem, et similiter quod salvandus, sive praedestinatus salvabitur propter sua merita bona, quae praecedunt in fieri, ut dispositio ad beatitudinem.
Dicendum igitur quod Deus vult damnandum damnari propter sua demerita, et similiter quod Deus vult praedestinatum salvari propter sua merita. Sed hoc tamen duplicem habet intellectum, vel quod intelligat propter merita, ut propter dispositionem praecedentem in fieri, et sic nullus negat quin praedestinatus propter sua merita beatificabitur, et reprobatus propter sua demerita damnabitur. Sed sub alio sensu est quaestio difficilis, scilicet ut ly propter dicit rationem volendi, ut tantum merita vel demerita sint ratio volendi huic beatitudinem, et illi damnationem.
Respondeo, sicut dictum est distinctione 17. de charitate, quod nullum aliud bonum a Deo est ratio volendi, nec ut potentia elicitiva, nec ut objectum primum, nec ut objectum necessarium simpliciter ad actum suum, nec secundum esse actualis existentiae ; sed ut objectum secundarium, non necessarium simpliciter, sed secundum quid, ut est in intellectu, et hoc non secundum leges universales, sed secundum judicia, quae conclusiones legis universalis sequuntur ; nihil enim requiritur ad actum divinum, nisi sua essentia et potentia. Et isto modo certum est quod Deus propter merita non praedestinat, nec reprobat, et sic non est Deo aliqua ratio praedestinandi, sive reprobandi ; non ergo ex parte Dei est aliquid, quod est sibi ratio praedestinandi, sive reprobandi, nisi sua essentia et potentia. Sed utrum ex parte effectus praedestinatio habeat aliquam rationem, sive causam, ut utrum Deus praeordinavit se daturum effectum praedestinationis alicui propter merita, dubium est. Et quantum ad hoc dico, quod est aliqua ratio reprobationis, sed nulla praedeslinationis ; sed quaere probationes horum alibi .
Sed dices quod forte Deus vult, et scit rem fore sicut erit ; sed Petrus salvabitur propter merita ; igitur Deus vult Petrum salvari propter merita.
Respondeo secundum praedicta, quod Deus vult Petrum salvari propter merita, tanquam propter volitum praecedens in fieri et in dispositione ad salutem, sed non vult ipsum salvari propter merita, ut propter rationem volendi, sed potius e converso, quia prius vult finem alicui, quam aliquid ordinatum ad finem. Unde in primo instanti post volitionem suae bonitatis, vult Deus beatitudinem, sive praedestinationem Petri sine alia ratione volendi.