F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
300 NEAPOLITANA
laesionis ; nil mirum, igitur, si indifferentia Iustinae erga D'Auriam post expulsionem crevisset, et brevi fiat repu- gnantia profunda et hostilitas ceu vere accidit. Testes autem concludunt, affirmando sub iuramento, sub influxu minarum, omnes tractatus anteriores matrimonii peregisse, tam apud municipium quam apud parochum.
Sub coactione contraxit etiam D'Auria, a familia nume- rosa et potente coactus, in quo negotio partem principaliorem habuit Nicolaus , ceu ille sub cuius potestate Iustina ob expulsionem humiliata et afflicta, toto illo tempore (1 men- sis, circiter) remansit. Quisnam effectus in animo suo pro- ductus, cum viderit virum 26 annorum cedere violentiae sui avunculi ? Alter esse nequit, quam timor gravis et de- speratio conditionis suae.
Iam vero tum Theologis tum Canonistis nil sanctius est, quam quod consensus matrimonialis sit plene deliberatus et spontaneus, tum ob voluntariam coniunctionem Christi cum ecclesia, tum maxime ad praecavendos tristes et infelices exitus, qui ex matrimoniis coactis derivari solent. Immo, maius et perfectius voluntarium ad matrimonium requiritur quam ad alios civiles contractus, cum hi sint minoris mo- menti ac dissolvi possint, voluntate contrahentium aut aucto- ritate legis. Ponamus Iustinam, in iisdem circumstantiis, contractum fecisse qua haereditas propria ab ipsa, perpetuo vel ad tempus, alienaretur, valebitne huiusmodi contractus coram tribunali civili vel ecclesiastico ? Minime gentium ! Et merito, quia coactio talis ac tanta moralis vitiat omnem contractum sub ipsa initum. Nulla prorsus libertate frue- batur misella ! E collegio expulsa, a parentibus derelinquitur. Ab uno solo hospitium temporaneum offertur, sub condi- tione vero, ut infra tempus assignatum (15 dierum) cum D'Auria contraheret. Ab initio Nicolaus intentionem suam declarat; neque moram, neque expostulationem ipse patitur. Viro etiam reluctanti, voluntatem propriam imponere scivit ; quid de puella 15 annorum, vitae ignara, ab infantia in collegio enutrita, et ideo plus ceteris formidolosa ac timida?