REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Quatuor hic subjungit corollaria. Tertium autem, nimirum quod Christus sit primus praedestinatorum, et non peccante Adamo venisset, docet ex professo in 3. dist. 7. quaest. 3. Et quartum, quod omnes qui nunc electi sunt, etiamsi Adam innoxius, electi essent tractat in 2. distinct. 20. quaestione 2.
Ex hoc quod habetur alibi supra de praedestinatione et reprobatione, sequuntur aliqua corollaria. Primo, quod prius est completus numerus electorum, quam aliquis reprobetur, cum in primo instanti fiat praedestinatio, et in secundo instanti fiat reprobatio.
Ex hoc sequitur secundo quod nullus beatus invidet alicui alteri beato, nec damnatus alicui beato, ex hoc quod est substitutus in loco ejus, quia ex quo in primo instanti sunt praedestinati, in nullius damnati locum fuerunt substituti, et ideo illud bonum quod habet, nunquam fuisset istorum damnatorum, si stetissent.
Ex hoc etiam sequitur quod nullus occasionaliter sit salvatus, et quod Christus occasione peccati non fuit incarnatus, imo si nunquam aliquis peccasset, fuisset supremus inter viatores, qui unquam fuerunt.
Sequitur etiam quod solum illi, et omnes illi personaliter, qui modo sunt salvandi, fuissent salvati, si Adam non peccasset, quia antea, quantum est ex parte objecti, fuerunt praedestinati quam repudiati, ut peccato obnoxii, et antequam fuit praevisum Adam peccaturum.
Ad primam rationem dicendum, exponendo Augustinum, vel sicut Magister exponit ipsum, quod scilicet hoc retractavit, vel quod dixit, quantum ad effectus praedestinationis ; meritum enim est magis effectus quam ratio praedestinationis.
Ad rationem de liberali, dico quod esse libere liberalem est melius, quam esse necessario liberalem, sive communicatum, sicut Sol dicitur liberalis in communicando, quomodo loquitur Avicenna de liberalitate 8. Metaphysicae c. ult. Illud enim secundum ipsum dicitur liberum, quod communicat non expectando perfici, quasi per retributionem. Ex hoc autem ostenditur Deus libere liberalis, quod uni dat, et non alteri, licet sint aequales.
Ad aliud de invidia, dicendum quod non sequitur, invidia enim non est, nisi ut abstrahitur ab aliquo, quod est sibi debitum ; et ideo si Pater in divinis non produxisset Filium sibi aequalem, invidus esset, quia hoc debetur Filio ex praecessione sua ; respectu autem creaturae non est debitor ; unde dicitur in Matth.aeo : An non licet milii facere quod volo, etc.
Ad aliud, dicendum quod aliquis debet diligere aeque bonum, verum est, ubi bonitas praeexistens est causa dilectionis, sic est in nobis. In Deo autem diligere est causa bonitatis, et ideo nullum ibi est debitum diligendi.
Ad rationem in oppositum potest dici secundum alias opiniones, scilicet quando dicitur de incomprehensibilibus judiciis Dei, dicendum quod aliud est quod imperscrutabiles sint leges practicae, aliud judicia practica ; nam leges sunt de universalibus, secundum quas judicia sunt in particulari ; pro tanto igitur ista judicia sunt incomprehensibilia, quia nullus homo potest scire in particulari quod secundum tales leges sit judicatus, et hoc intelligit Augustinus cum dicit: Noli dijudicare, si non vis errare.