F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
NEAPOLITANA 303
procrearunt, et in individua vitae consuetudine perseverarent usque ad diem 25 Septembris 1879, quo Iustina a viro suo dis- cessit non amplius ad eum reversum. In suscepto huiusmodi consilio ita perstitit ipsa, ut omnem cum viro suo reconci- liationem respuerit, atque in nihilo alio cum eodem viro con- venerit quam in promovenda laici iudicis sententia quoad tori coniugalis separationem. Qua consequuta, alium virum ali- quanto post sibi invenit amatorem, cui turpiter adhaesit, ac legitime nubere modo vellet,
Metropolitanam ideo curiam supplex anno 1887 adivit, expostulans, ut suum matrimonium cum Francisco D' Auria nullitatis vitio infectum renuntiaretur, utpote contractum, nedum cum defectu sufficentis discretionis seu cognitionis status matrimonialis, verum etiam cum consensu coacto per vim et metum sibi intuitu eiusdem matrimonii iniuste illa- tum. Franciscus autem, qui Iustinae petitioni ultro consen- tiens est, metu pariter se ad memoratas nuptias coactum fuisse asseruit ; et praefata curia, iudicio super his omnibus instituto, in hanc sententiam die 28 Augusti 1890 devenit, nempe: « matrimonium initum die 31 Iulii 1876 inter Fran- ciscum D' Auria et Iustinam Liguori fuisse irritum, cassum et nullum ex defectu consensus, quippe probabiliter ab utro- que sponso, et certo a muliere Liguori contractum ex coa- ctione et metu gravi a causa libera iniuste il lato ad consen- sum in matrimonio extorquendum. » Cui quidem sententiae calculum suum adiicere autumarunt duo eximii Consultores ad huiusmodi negotium penes S. C. examinandum adlecti.
Verumtamen, processus actis pro mei muneris officio di- ligenter perscrutatis , non adeo valida et concludentia in- veni argumenta, ut idipsum mihi suadere queam. Praeprimis enim defectum discretionis seu cognitionis status coniugalis tantopere ab actrice decantatum iure meritoque profligavit lectissimis consultor theologus, utpote veritati minime re- spondentem, et nullo ceteroquin in pretio habuit neapolita- na ipsa curia. Ex pluribus siquidem ab eadem actrice dedu- ctis ad memoratum discretionis defectum asserendum, con-