F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
304 NEAPOLITANA
trarium manifeste apparet. Hoc unum recolere ad id suffi- ciat, quod tribus saltem vel quatuor annis ante matrimonium conscientiam habebat, ut ipsa ait, turpissimae vitae patris sui.
Non est pariter cur huc immorer quoad metum, qui viro probabiliter illatus asseritur, cum et probabilitas nihil in re nostra operetur, et probabilis huiusmodi metus nec illatus fuisset viro matrimonium nolenti sed maxime appetenti a duobus ferme annis et petulanter sollicitanti, nec praeterea iniustus dici posset, quia ipse praecise fuerat causa damni, a Iustina passi per expulsionem a collegio S. Marcellini, ubi securo et gratuito hospitio eadem gaudebat.
Iniustum vero metum, qui Iustinae illatus asseritur ad extorquendum consensum in matrimonio, solido ac iuridico fundamento minime innixum perspicio. Recolendum namque est, huiusmodi matrimonium Iustinae propositum fuisse ab initio saltem mensis Iunii 1875, nec eidem displicuisse, prout ipsa fatetur, et subsequutum litterarum commercium ostendit.
Recolendum itidem est, quod cognito a collegii mode- ratrice clandestino literarum commercio, statutaque su'binde expulsionis poena, ad avunculum Nicolaum Campobasso se convertit Iustina, eiusque auxilium imploravit, ut ipsa narrat.
Cohaerenter ad haec nuptiales tractatus processerunt non per 15 dies, sed per ultra duos menses, quin aliquid interim concordes avunculi et neptis animos turbaverit : non saevi- tiae, non minae , non contentiones , prout in̂ assimilibus casibus evenire solet.
Et ipsemet avunculus licet asserat, neptem discretione et libertate caruisse, fatetur tamen, minime habuisse animum voluntati eius vim inferendi. Atque haec insuper asserta libertatis privatio non aliter profecto intelligi datur, quam iuxta modum ab Alphonsina Navarro Ramo explicatum aiens: Iustina aetate 15 annorum nequibat entitatem comprehendere matrimonii ad quod ex adiunctis adigebatur; idest a defi- cientia bonorum fortunae et familiae, utpote quae niti ne- quibat familia patris aut avunculorum.