REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Omnipotentia sumpta pro potentia in quodlibet possibile mediate et immediate demonstrari potest naturaliter,de quo Doctor in Oxon. I. d. 2. q. 2. Sumpta tamen, ut tendit in omne possibile immediate non demonstratur, sed creditur. Hoc secundum probatur, primo, quia secundum opinionem Philosophorum hinc sequeretur lolii omnem contingentiam, quia ponebant Deum necessario agere, et si immediate ageret, nulla alia causa haberet quidquam in sua potestate. Secundo, quia secundum eos non posset esse caeli motus, si sic ageret Deus.
Ad primam quaestionem respondeo, quod habere potentiam ad omnia quae significantur per omnipotentiam, potest intelligi dupliciter ; vel ad quaedam immediate, et ad quaedam mediate ; vel ad omnia possibilia immediate. Primo modo
- verum est quod potest probari ratione naturali omnipotentiam esse,
ut patet dist. 2. sed non sequitur ex hoc, quod potest immediate movere lapidem, quamvis sit potentiae infinitae, quia non est possibile secundum Philosophos, nisi quod est possibile secundum ordinem causarum ; et ordo causarum non permittit, secundum eos, quod omnipotens illo modo immediate moveret. Secundo modo omnipotentia conceditur a Catholicis, et sic est tantum credita ; unde dicitur in Symbolo : Credo in Deum Patrem omnipotentem.
Quod autem sic sit tantum credita, et quod non possit probari per rationem naturalem, probatur, quia Philosophi solum innitentes rationi naturali non potuerunt secundum principia sua hoc ponere, quia posuerunt causam primam necessario agere, et tunc si ponerent causam primam esse omnipotentem isto modo, sequerentur exinde multa inconvenientia. Primo, sequeretur quod nulla esset causa secunda, quia prima omnia produceret, et sic secunda privaretur propriis operationibus, quod est magnum inconveniens, ut patet ex nono Metaph. Sequeretur etiam nullum esse malum in rebus, quia perfectissima causa necessario agens nullum defectum sinit in effectu suo. Item, tunc nihil esset contingens, nec contingenter produceretur. Item, tunc caelum moveretur a causa prima, quod est magnum inconveniens, quia potentia infinita necessario movens, non movet nisi in instanti ; motus autem non potest esse in instanti, et per consequens caelum non moveretur.
Quomodo igitur posuerunt Philosophi in prima causa potentiam infinitam, sive potentiam ad omnia? Dico quod intellexerunt potentiam primi efficientis esse eminentiorem quacumque alia potentia, et quod potentias aliarum causarum eminentiori modo continet, non tamen potest immediate producere effectam, sed requiritur causa secunda, non propter causalitatem addendam causae primae, sed propter imperfectionem effectus ; et ideo oportet ut concurrat causa immediata imperfecta, ex qua provenit imperfectio in effectu.
Ad primam rationem, dicendum quod non est per se notum potentiam infinitam esse omnipotentiam, isto modo accipiendo eam, nec tamen sequitur potentiam aliquam esse majorem infinita potentia, quia sicut nihil additum infinito positivo facit ipsum majus, sed contradictionem claudit, ita in proposito dicerent Philosophi, quod illa omnipotentia, quam tu cogitas, ad omne possibile immediate producendum, non facit majus secundum eos, sed contradictionem includit.
Ad secundum, dicendum quod licet secundum rei veritatem non includatur contradictio, tamen non est evidens nobis quod includatur, sicut de aliis articulis fidei.
Eodem modo est dicendum ad ultimum, quod non est notum naturaliter sine contradictione ; imo Philosophi dicerent quod omnipotentia secundo modo dicta, non posset concipi sine contradictione.