REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Omnipotentiam immediatam esse potentiam activam, per quam Deus potest in omne possibile, sed non potest in omnem effectum sine causa secunda, quia non in respectu sine fundamentis, neque potest ea? are privationes sine omni causa secunda, potest tamen omnia entia absoluta per se producere.
Ad secundam quaestionem dico quod licet suppositis principiis Philosophorum, non possit probari Deum posse producere immediate quidquid est possibile produci, tamen aliter dicendum est secundum fidem. Unde dico quod potentia Dei, quam dicimus omnipotentiam, non est potentia passiva, sed est activa perfecta, et ideo est respectu omnis possibilis, secundum se producibilis ; entia autem privativa et negativa, ut non entia, non sunt producibilia secundum se, non enim negatio potest esse per se terminus productionis, sed concomitatur per se terminum, ideo ad talia non habet per se potentiam activam ; de numero autem entium positivorum quaedam sunt entia absoluta, quaedam respectiva. Non est autem potentia aliqua in Deo ad producendum ens praecise respectivum sine alio, quia cum respectus sit necessario alicujus, et ad aliquid, non est possibile fieri sine quocumque alio, puta fundamento et termino.
Ideo potentia divina non respicit quodcumque ens secundum se. ut producibile ab ipso, ex quo patet quod illa propositio sit per se falsa, quod Deus potest facere secundum se quodlibet, praeter illud quod est de essentia sua, quia fundamentum, utsuppono, non est de essentia respectus, et tamen non est possibile respectum fieri sine fundamento. Et etiam illa propositio est falsa, quod quidquid Deus potest cum causa secunda extrinseca, potest sine illa, quia fundamentum est causa extrinseca respectus, et haec proposilio quod quidquid Deus potest per causam efficientem mediam, potest per se immediate, tantum credita est.
Loquendo autem de entibus possibilibus absolutis, dico quod Deus potest producere quodcumque absolutum per se, quod non est ex se necessarium, nec includens aliud necessario ; hoc enim non includit contradictionem, quia non includit contradictionem, quod aliquid sit sine respectu ad illud, ad quod non habet dependentiam necessariam. Nunc autem quodlibet absolutum realiter distinctum ab alio, habet entitatem distinctam, quae non essentialiter dependet ab alia, alias enim non esset entitas absoluta ; igitur potest per se esse sine respectu ad aliud.
Confirmatur per talem rationem : Illa potentia est major, quae potest conjungere separata, et separare quae sunt conjuncta, quam quae potest tantum conjungere ; cum igitur potentia divina sit maxima potentia, qua major cogitari non potest, sequitur quod potentia divina non solum potest conjungere entia absoluta, sed etiam separare ; et hoc est sic arguere : Tantae potentiae est Deus in disjungendo sicut in conjungendo ; sed potest conjungere quodlibet ens absolutum cum alio, cui est compossibile, et conjungit in producendo ; igitur potest disjungere et disjunctim producere.
Ad primam rationem, dicendum quod accidens quodcumque absolutum potest Deus separare a suo subjecto, sive fundamento, verumtamen hoc non est possibile secundum Philosophos, quia, ut dictum est, propter imperfectionem ejus effectus dicunt necessariam esse causam aliam immediatam. Unde quod aliqui dicunt Philosophum posuisse accidentia non posse separari, quia non sunt entia, sed entis, aut quia inhaerentia eorum est essentia eorum, aut propter aliquid hujusmodi, decepti sunt ; hoc enim solum posuit propter ordinem causarum essentialium, quem dixit esse necessarium in entibus ; et ideo nihil posset causari immediate a causa prima, nisi ejus primus effectus.
Ad secundum, dicendum quod quicumque scit passionem absolutam inesse subjecto suo, nihil scit certitudinaliter, sed tantum ut in pluribus, quia ut in pluribus talis passio a suo subjecto oritur, quia tamen a causa prima immediate dependet, potest facere quod ad subjectum talis passio, non sequitur ; quia tamen ut in pluribus Deus permittit res habere proprias passiones absolutas, ideo ut sic, potest esse scientia, licet non absoluta necessitate ; passio autem respectiva, quae importat habitudinem in subjecto, potest necessario sciri de subjecto.
Unde qui scit hin nihilitatem esse in subjecto, scit etiam unde talis passio necessario potest sequi, et talis habet certam scientiam ; et quia hinnibilitas dicit respectum, non potest fieri sine eo, cujus est hinnibilitas, et sic potest demonstrative sciri inesse subjecto. Unde in tota Geometria non concluditur aliqua passio actualis et absoluta, sed per aptitudines, ut necessario includit respectum, sicut triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis. Si enim non essent duo recti anguli in actu, adhuc triangulo conveniret illa passio ; hoc autem non esset verum, si intelligeretur de aequalitate actuali ad duos rectos ; sic etiam est de aliis conclusionibus Mathematicis.
Ad tertium, dicendum quod Deus potest facere substantiam, quae est homo, sine qualitate et quantitate. Et quando dicitur quod esse organicum corpus ponitur in definitione substantiae animatae, dico quod organicum, quod ponitur in definitione animae, non dicit quantitatem, sed dicit totum habens partes plures non tamen ut extensas per quantitatem, et breviter in nulla definitione substantiae necessario requiritur accidens.
Ad aliud de motu, concedo quod Deus potest facere motum sine mobili, quia si potest facere formam perfectam in facto esse sine subjecto, potest facere formam secundum partes fluentes sine subjecto ; ubicumque autem est forma fluens secundum partes suas, est motus, sive motus sit forma fluens, sive fluxus formae.