F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
306 NEAPOLITANA
Postremo clarissimus Sánchez confutai doctores qui prae- iactam doctrinam videntur « limitare quando si IUSTE captus erat, morsque IUSTE in f erenda erat: » atque docet sine am- bagibus metum ex causa sive iusta sive INIUSTA incussum valori matrimonii minime officere, si incutiens haud animo intendat consensum in matrimonium per hoc extorquere. Adiicit enim: « Existimo, parum referre ad matrimonii huius valorem sive iuste sive INIUSTE damnatus sit. Quia hoc ma- trimonium EX EO non redditur irritum ob hunc metum, QUIA METUS NON INIICITUR AD ILLUD EXTORQUENDUM, Sed metus iam conceptus aufertur : ergo impertinens est, an metus ille con- ceptus fuerit ex iusta CAUSA, NEC NE. SOLUS enim metus, iniuste illatus AD EXTORQUENDUM MATRIMONIUM, illud dirimit. »
Quibus animadversis propositum fuit diluendum D u b i u m
An sententia Curiae ecclesiasticae Neapolitanae confir- manda vel infirmanda sit in casu.
RESOLUTIO. Sacra C C . die 1 6 Iunii 1 8 9 4 re disceptata censuit respondere : Non constare de nullitate matrimonii.
Ex QUIBUS COLLIGES I. Solummodo metum iniuste illatum, ad extorquendum matrimonium, valere illud dirimere.
II. Quoties enim metus non incutitur ad extorquendum matrimonium, sive a causa libera, sive a causa naturali, matrimonium non irritatur : et ideo validum esset matri- monium contractum a detruso in carcere, qui carceri prae- ferret matrimonium, dummodo detrusus non fuisset causa matrimonii ineundi.
III. Hoc enim in casu involuntarium quod in dicto ma- trimonio invenitur, occasionem habet a propria nequitia, non a causa extrinseca; quia damnatus ad carcerem sponte sua eligit hoc evadendi medium, per quem metus iam conceptus aufertur.
IV. Avunculum in themate videri non habuisse inten- tionem vim inferendi nepti, quamvis satageret ut desideratum matrimonium miretur ; ideoque septem praetulisse matrimo- nium angustiis vitae, quas improbitas vafrae feminae Va- lente dicteriis adauxit.