F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
307
HABANEN.
REDDITIONIS RATIONUM
Die 24 Augusti 1894.
COMPENDIUM FACTI. Sacerdos Anacletus Redondo et Marin parochus B. M. V. de Monteserrato in civitate Habanensi et Collector seu Administrator Cappellaniarum a variis annis, an. 1891 accitus fuit apud Curiam habanensem a quodam Cappellano Emmanuele Moreion et Rodríguez ad reddendam rationem 20 Cappellaniarum quas praefato Collectori pro Administratione tradiderat.
Imposito a Curia mandato sacerdos Redondo paruit : ve- rum in redditione rationis res pacifice non processerunt : si- quidem in parte passivi seu exitus relati erant 400 aurei nummi pesos (libellae 2000) quos Cappellanus Moreion ex- pensos fuisse negabat ; e contra sacerdos Redondo aiebat cxpensos fuisse ad procurandas attestationes iustificati vas solutionis taxarum 20 Cappellaniarum. Quaestio devoluta fuit ad Curiam habanensem, quae die 11 Ianuarii 1892 re- tento quod a sacerdote Redondo praefata summa non soluta fuisset vel sin minus absque debita delegatione, invocato cap. 11, sess. 22 de Ref. Conc. Tridentini contra usurpa- tores bonorum ecclesiasticorum dictum sacerdotem ad restitu- tionem controversae summae damnavit et declarans eum ex- communicatum inhabilemque ad quodcumque ecclesiasticum officium removit a paroecia et ab administratione cappella- niarum et oblationum adiecta etiam damnatione ad iudiciales expensas.
Ab hac sententia sacerdos Redondo provocavit ad Curiam Metropolitanam S. Iacobi de Cuba, quae die 14 Oct. 1892 appellatam sententiam omnino infirmavit cum iure appellanti
EX S. CONGR. EPISC. ET REGULARIUM