REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum piima ratio impossibilitatis sit ex parte Dei, vel ex parte rei fiendae 1
Doctores ciiali in quaestione praecedenti, D. Thom. I. part. q. 25. art. 3. D. Bonaventura distinct. 42. q. 4. Richard. q. 4.7. 8. Henr. quodl. 8. q. 5. Doctor in Oxon. hic q. unica. Suarpz I. part. tract. 2. l. 3. c. 9. Vasq. I. p. quaest. 104.
Circa distinctionem quadragesimam tertiam quaeritur: Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae, sit ex parte Dei, vel ex parte rei fiendae? Quod ex parte Dei videtur, secundum Auctorem sex principiorum : Actio est secundum quam in id quod subjicitur, agere dicimur ; et ibidem, passio est effectus, illatioque actionis ; est igitur passio et effectus, quia est ab agente. Igitur quod effectus non potest effici, nec esse passio, hoc erit quia non potest esse actio, et per consequens quia agens non potest agere ; ideo non potest effectus effici.
Item, si Deus, daret creaturae capacitatem, creatura posset recipere ; igitur quod creatura non potest recipere nec fieri, hoc est quia non potest capacitas sibi dari.
Contra, Anselmus de casu diaboli cap. 3. Quia Deus dedit perseverantiam bono Angelo, ideo bonus Angelus habuit esse.
Ad hanc quaestionem dicitur uno modo secundum Gandavensem,
quod ea quae dicuntur de Deo, cadunt sub triplici differentia ; quaedam enim eorum dicunt perfectionem simpliciter ut attributa, quae conveniunt Deo non respectu ad extra, et hoc secundum rationem, cui imponitur nomen, licet non secundum rationem, a qua imponitur nomen. Alia autem dicuntur de Deo, quae important dignitatem, non autem perfectionem simpliciter, quae in quolibet melius est ipsum quam non ipsum ; et sunt illa quae conveniunt Deo respectu creaturae, ut Dominus et creator, et gubernator, et hujusmodi. Alia sunt, quae dicuntur de Deo privative, sive negative, ut immortalis, incorruptibilis, improducibilis.
Potentia autem activa non dicitur de Deo privative solum, seu negative, sed sic dicitur de eo respectu impossibilis, quia privat potentiam ; igitur oportet ut potentia activa dicatur de.Deo, altero duorum modorum. Potest enim potentia activa considerari dupliciter: Uno modo comparando eam respectu ejus in quo est. Alio modo comparando eam ad creaturam, ut ad objectum. Primo modo est perfectio simpliciter, quiain quolibet est melius ipsa quam non ipsa. Secundo modo non est perfectio simpliciter, quia nulla perfectio simpliciter convenit Deo in respectu ad creaturam. Hoc etiam probat per Anselmum Monolog.c15.
quod nulla relatio Dei ad creaturam dicit perfectionem, quia tunc Deus non esset talis, si creatura non esset talis, quia non existente extremo, non manet relatio ; est autem Deus perfectus ex se, non ex respectu ad creaturam. Quia igitur potentiaactiva est in Deo a se, ut dicit perfectionem simpliciter, ideo est potentia passiva absoluta in creatura; et quia ista potentia passiva absoluta est a potentia activa in Deo, ideo consequitur relatio potentiae passivae in creatura ad potentiam activam in Deo ; et quia creatura sic refertur ad Deum, e converso Deus secundum relationem rationis potentiae refertur ad creaturam, ita quod secundum potentiam activam Deus refertur ad creaturam, quia creatura refertur ad ipsum, ita quod primo est potentia activa ad se in Deo ; secundo potentiapassiva ad se in creatura ; tertio, est relatio consequens potentiam passivam creaturae ad Deum ; et quarto est relatio rationis potentiae activae Dei ad creaturam.
Patet tunc quod secundum relationem positivam potentiae, Deus dicitur ad creaturam, quia creatura dicitur ad ipsum, tamen quia est potentia activa in Deo ad se, ideo est potentia passiva in creatura, quam consequitur relatio ad ipsum Deum.
Sed quid de impossibili? Dicitur quod quae dicuntur de Deo negative in respectu ad creaturam, non habent primam rationem suam ex parte Dei, sed prima ratio quaerenda est ex parte creaturae, et secundum hoc primo est negatio in creatura ; secundo, consequitur relatio negativa creaturae ad Deum ; tertio, relatio negativa Dei ad creaturam. Primo igitur est impossibilitas passiva in creaturis ; secundo, creaturae ad Deum ; tertio, impossibilitas activa Dei ad creaturam, et caetera.
Alia est opinio ejusdem contraria, ubi dicit quod non est verum de impossibili simpliciter, quod Deus non potest facere illud, quia non potest fieri, sed potius non potest fieri, quia Deus potest facere, sicut etiam in affirmativa ; non enim dicitur Deum posse aliquid facere, quia illud possibile est fieri, sed e converso, quia Deus potest illud facere ; ideo possibile est illud fieri subjective aut objective.