F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
308 HABANEM.
ad omnium damnorum et expensarum refectionem. Huic sen- tentiae non acquiescens sacerdos Moreion et Curia Haba- nensis, illico declaravit se appellare ad S. Sedem et subsi- diarie ad tribunal Episcopale de Portorico. Acriter haec ap- pellatio impugnata fuit a Curia Metropolitana et sacerdote Redondo ob Breve Gregorii XIII Exposcit debitum an. 1578 quo ad preces Philippi II Hispaniarum regis concessum est privilegium, ut omnes causae ecclesiasticae in regionibus transmarinis Hispanicis inibi in ultima instantia unirentur. E contra sacerdos Moreion et Curia Habanensis ita Breve interpretabantur, ut non intelligeretur per hoc exclusa appel- latio ad S. Sedem. Interea acta causae ad S. Congregationem pervenerunt quae, praevio decreto diei 5 Augusti, ut pendente lite, Orator Redando rehabilitetur ad missae celebrationem, rem iussit discutí in plenario E E . PP. conventu.
D i s c e p t a t i o S y n o p t i c a
DEFENSIO SACERDOTIS REDONDO. Patronus praemisso quod sacerdos Redondo in dioecesi maxime benemeritus sit ex te- stimonio ipsius Ordinarii, in primis conqueritur de illegali forma iudicii, siquidem causa introducta fuit absque formali libello, sed ad simplicem instantiam sacerdotis Moreion pe- tentis coactionem clientis Redondo ad redditionem rationis 20 Cappellaniarum et solutionem 400 nummorum aureorum vulgo pesos, et evoluta, spretis elementaribus iuris regulis: sententia autem fuit nedum iniusta et arbitraria, sed etiam inspirata ex odio partis, quod argui bene potest ex modo quo executioni' fuit ab ipsa Curia iudicante demandata. Si- quidem eodem die quo edita fuit, iudex se contulit ad Col- lectoriae officium et dein ad domum paroecialem cum sua Curia stipatus a tribuno et decem militibus pro vigilantia accessuum indicens Redondo lecto ex infirmitate decumbenti paroecialem habitationem relinquere infra peremptorium ter- minum trium dierum, quamvis ex fide trium medicorum hoc impossibile foret: hinc Orator protestatur de laesa iustitia et humanitate et concludit advertendo quod tum ex enarratis