REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Recitatis duabus contrariis sententiis IIenrici, probat contra eum quod potentia activa in Deo non sit ratio quare potentia passiva sit in creatura, sed quod potentia formaliter est in creatura, et principiative ab inlellectu Dei. Probationes sunt clarae. Probat etiam eamdem impossibilitatem in crealura non esse respectum ad Deum, sed ad repugnans sibi formaliter, et refutat alia varia dicti Henrici.
Contra primam opinionem arguo, et primo contra illud quod dicit de potentia ; probo enim quod potentia activa Dei ad se non sit prima ratio potentiae passivae in creatura, quia potentia activa Dei est sua omnipotentia. Sed per omnipotentiam res creata primo non habet esse possibile; igitur ante potentiam activam Dei creatura habet esse possibile. Probo minorem, intellectus non est formaliter omnipotenlia divina, sive ponatur omnipotentia Dei esse voluntas, sive alia potentia executiva ; unde intellectus praecedit omnipotentiam in Deo. Sed crealura existente intelligibiliter in intellectu divino, formaliter habet esse possibile, quia hoc dicit sic opinans ; ponit enim quod lapis ex hoc quod est exemplatus a divino intellectu, formaliter habet entitatem quidditalivam, et per consequens est possibilis per hoc esse extra ; per hoc enim distinguitur entitas rata ab entitate fictitia secundum ipsum. Unde per hoc quod res constituitur in esse intellectuali, vel mente divina, est possibilis ; igitur ante omnipotentiam res est possibilis, et hoc est sic arguere: Ab illo habet lapis esse possibile principiative a quo habet esse in actu intelligendi divino, nam per actum intelligendi divinum lapis formaliter habet esse possibile. Sed ab intellectu divino lapis habet esse in intellectu divino, nam per actum intellectus constituitur in esse intelligibili ; igitur ab intellectu divino lapis principiative habet esse possibile. Sed intellectus divinus praecedit omnipotentiam divinam ; igitur lapis per omnipotentiam non habet primum esse possibile.
Item, omnipotentia divina non est principium alicujus, nisi secundum esse existentiae ; sed res ante suum esse existentiae habet suum esse possibile, quia secundum Avicennam tertio Metaphysicae suae, et 8. Nihil potest produci in esse a quocumque agente, nisi prius fuerit in esse possibile; igitur res ante actum omnipotentiae habent esse possibile ; non igitur per potentiam activam, volitivam scilicet, seu executivam in Deo, creatura habet primo esse possibile.
Contra aliam partem illius opinionis de impossibili, arguitur aliter, quia in causis praecisis si affirmatio est causa affirmationis praecise, et negatio negationis, patet alibi.
Confirmatur ratio, ex cujus ratione accipitur praecise ratio possibilitatis in possibili, ex ejus ratione accipietur ratio impossibilitatis in impossibili ; si igitur ratio possibilitatis in creatura possibili, praecise accipitur ex potentia activa in Deo, igitur ratio impossibilitatis in creatura impossibili accipietur ex impossibilitate potentiae activae in eo. Major probatur, quia si non, detur oppositum, quod ab alio accipiatur ratio possibilitatis in possibili, et ab alio accipiatur ratio impossibilitatis in impossibili ; igitur cum illud per positum, sit praecisa ratio possibilitatis, remanebit tota ratio possibilitatis ; ergo si remaneat possibilitas, remanebit impossibilitas.
Contra secundam opinionem arguo sic : Illud est simpliciter impossibile fieri, cui simpliciter repugnat esse; sed cui repugnat simpliciter esse, non repugnat propter aliquid extrinsecum, nec propter respectum ad aliquid extrinsecum, sed propter ejus formale esse ; ergo, etc. Probatio, repugnantia suis formalibus rationibus repugnant ; non igitur ex respectu ad aliud extrinsecum ; igitur quod impossibile sit hoc fieri, et quod sibi formaliter repugnet esse, hoc non est quod Deus non potest facere, ideo quantum ad hoc videtur prior opinio probabilior.
Item, impossibile simpliciter includit contradictionem, quia quod non includit contradictionem est possibile Deo ; ideo igitur est aliquid ipsi impossibile, quia contradictionem includit. Sed contradictoria sunt contradictoria non per respectum ad negationem extrinsecam, imo, et si Deus non esset, contradictoria contradicerent ; non igitur propter negationem aliquam in Deo, sunt aliqua contradictoria in creatura, et per consequens nec impossibilitas simpliciter est in creatura propter impossibilitatem ex parte Dei.
Ex praedictis infero aliqua corollaria, non quia falsa, sed quia sunt contra sic opinantem. Primum est, quod relatio terminetur ad absolutum sub ratione absoluti, quia ponit quod in tertio instanti potentia passiva in creatura referatur ad Deum, et tamen cum non sit intelligere relationem sine termino, quaero quid terminat relationem in isto instanti ? non aliquis respectus Dei ad creaturam, quia iste sequitur in quarto instanti ; igitur sequitur propositum, quod superius dictum est, quod Deus terminat relationem creaturae ad ipsum sine omni respectu rei aut rationis Dei ad creaturam, utpote sub sua ratione absoluta, cum tamen sic opinans in alio loco repetens opinionem Praepositivi de relatione Dei, corrigat eam per hoc quod Deus terminat relationem creaturae, secundum quod importat relationem secundum rationem, ei non secundum rem.
Secundo sequitur alia conclusio contra eum, dicit enim alibi, ut supra recitatum est, quod in omni ente, a quo est aliud, prior est respectus ejus ad illud aliud, quam e converso, et ita secundum ipsum, ibi prior est respectus Dei ad creaturam, ut patet de idea, quam e converso. Hic tamen dicit oppositum, quia prius est potentia absoluta in Deo, et secundo ex hoc est potentia passiva absoluta in creatura, et tertio respectus creaturae ad Deum, et quarto e converso, Dei ad creaturam ; igitur respectus ejus, a quo est aliud, est posterior respectus ; non igitur respectus causae, a qua est aliud, est prior respectu effectus ad causam.
Tertium corollarium, quod sequitur ex opinione sua, est, quod omnipotentia, sive potentia activa, ut est attributum, et absoluta, non dicit respectum, et per consequens potentia animae non dicit respectum ; igitur non constituitur in ratione potentiae per respectum ad objectum, quod tamen alibi negat.
SCHOUUM II.
Resolvit rea esse ex se formaliter possibiles, et ab intellectu divino principiati ve tales, ab omnipotentia vero neutro modo. Similiter incompossibilitatem esse ex parte rerum, non Dei, quia aliqua entia a Deo producta ex se formaliter inter se repugnant ; et explicat optime quomodo. Vide ipsum in Oxon. hic num. 2.5. et 6. et I. dist. 2. quaest. 2. et 3. et dist. 3. quaest. 3.
Respondeo igitur ad quaestionem, et primo quantum ad possibile, et secundo quantum ad illud de impossibili secundum processum opinionis praecedentis.
Quantum ad primum dico quod omnipotentia, sive potentia activa in Deo, secundum quod est perfectio absoluta, est prior creatura, secundum quodcumque esse creaturae, quia quod est ex se necessarium, est prius illo,quod non est ex se necessarium. Creatura secundum nullum esse suum, sive in existentia, sive in intelligi, est ex se necesse esse ; potentia autem activa Dei, ut est perfectio absoluta ejus, est ex se necesse esse sicut Deus ; ideo est prior creatura secundum suum esse possibile.
Sed qualiter est potentia activa in Deo prior potentia passiva in creatura ? Numquid quia hoc est principiative ab illa, ideo est prior activa in Deo ?
Dico quod potentia activa in Deo est prior potentia passiva in creatura, non quia potentia activa Dei qua dicitur omnipotens, sit prima ratio, per quam possibile est possibile in creatura ; sed est alia ratio prior, ut intellectus, quia per quodcumque in Deo creatura constituitur in esse intelligibili, illud est sibi prima ratio essendi possibile. Per omnipotentiam autem, ut distinguitur ab intellectu, non constituitur res creata in esse intelligibili, sed per intellectum ; ideo principiative non habet creatura esse possibile a potentia activa a Deo, quae dicitur omnipotentia, sed ab intellectu divino.
Secundo quantum ad illud de impossibili, dico quod non est imaginandum aliquod unum, quod est primum impossibile, nec aliquod aliud negativum, sive privativum, cui primo repugnat esse ; unde negatio nulla, nec affirmatio ulla, est impossibilis in entibus, imo nec negatio primi entis est impossibilis, ut non Deus, et per consequens nec aliqua alia negatio una est impossibilis. Nec etiam aliquid affirmativum unum est impossibile in rebus, quodcumque enim affirmativum unum, quod potest concipi, potest esse, et ideo nihil est simpliciter impossibile, nisi quod contradictionem includit et implicat, quod est ratio omnino in se falsa, sive impossibilis, ut homo est irrationalis. Impossibile igitur est impossibile propter contradictionem, et contradictoria seipsis includunt repugnantiam ; ideo impossibile simpliciter ex se est impossibile, nec omnino ratio impossibilitatis est quaerenda in Deo, quia contradictoria non sunt impossibilia propter aliquam negationem in Deo, nec propter aliquem respectum negativum ad Deum ; sed ratio impossibilitatis est incompossibilitas parti um, et sic impossibilitas totius reducitur ad incompossibilitatem partium, et non ad aliquam negationem in Deo. Haec igitur ratio impossibilitatis in creatura non est impossibilitas in Deo, sed incompossibilitas, sive repugnantia partium in ipso impossibili in creatura.
Sed quae est prima ratio hujus impossibilitatis ? oportet enim ponere aliquam primam rationem impossibilis, sicut et necessaria, ut patet ex 4. Met. nam impossibilia reducuntur ad aliquod primum, sicut et necessaria.
Dico quod impossibilitas in impossibili reducitur ad intellectum divinum, non quia impossibilitas in Deo sit causa impossibilitatis in creatura, sed quia in Deo respectu partium repugnantium est prima ratio principiationis, quae est intellectus ; quoniam incompossibilia ab intellectu divino primo habent sua esse formaliter possibilia, ut album et nigrum, secundum suas rationes formales sunt incompossibilia, ideo principialive ab intellectu divino habent incompossibilitatem, sicut et suas rationes formales ; ideo incompossibilitas hujus, album et nigrum, reducitur ad Deum, non ut ad causam privativam, sed ad causam positivam, quae est intellectus divinus, quae est tota ratio esse formalis partium, et per consequens impossibilitas totius.
Ex hoc patet quod decepti sunt qui concipiunt per ens fictum distinctum contra ens ratum, aliquod unum, nam fictitium non est concepfibile, nisi ab intellectu errante, ut chimaera, sicut nec contradictoria ; et ideo non habet ideam, nisi quia partes ejus habeant, et ideo solum partes ejus concipi possunt, sed ipsum non.
Ex dictis patet etiam quod ratior nes contra opinionem primam non sunt contradicta, ut illa de causis praecisis secundum affirmationem et negationem, quia sicut pono in Deo causam possibilitatis in creatura, ita et causam seu rationem impossibilitatis, quatenus intellectus divinus est causa partium incompossibilium, secundum earum esse possibile, quod in se habent.
Ad rationem primam, dicendum
. quod actio non est causa passionis, sed est simul natura cum ea ; sed agens est causa, quantum ex natura substrati.
Ad aliud, quod si Deus daret capacitatem creaturae, non posset recipere illam ad incompossibilia, ideo sequitur, ideo non recipit creatura capacitatem ad opposita, quia Deus non dat eam.