REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Explicat optime quomodo Deus potest non facere quae fecit, etiam pro eodem instanti, vel tempore quo Iacit, quia prius natura est causa euo effectu, in illo priori, si est liber, potest se determinare ad ipsum, vel ejus oppositum. Vide eum in Oxon. dist. 44. quaest, unic. ubi explicat differentium potentiae absolutae et ordinariae in Deo.
Ad quaestionem dico, quod sicut Deus potest velle et non velle libere aliud a se, sic potest velle quod non vult, et non velle quod vult, et quaelibet talis est distinguenda secundum compositionem et divisionem. In sensu composito, quaelibet talis est falsa: Deus volens hoc, potest non velle hoc, sive accipiantur extrema, ut denominantur universaliter pro eodem tempore, sive pro alio. Et debet exponi per duas categoricas, per primam de inesse, secundam de possibili. Si accipiantur extrema pro diverso tempore, patet quod utraque est vera ; si pro eodem, adhuc est utraque vera, quia simul est potentia ad omnia, et divisim pro eodem tempore. Et sicut est in voluntate nostra respectu effectus eligendi, quod est simul in potentia ad objecta divisim pro eodem instanti, et est ibi prioritas naturae, quae est causae ad effectum ; sic est in voluntate divina in aeternitate respectu omnium aliorum a se, et est ibi voluntatis ad effectum prioritas naturae, quae est causae, quia voluntas est prior, quam effectus suus, prioritate causae.
Ad rationem, cum dicitur, non potest facere nisi quod bonum est, dico quod verum est, non nisi quod bonum esset, si ab eo fleret. Si tamen intelligitur, quod non potest facere nisi quod bonum est, nunc nego, quia potest facere quod nunc non est.