F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
EX S. C. RITUUM 313
luculentissime fruebatur, profuse egenis largitus est, sibi tantum retinens, queis ad vivendum opus foret. Ad aulam Theodorici, Flandriae Comitis, advocatus, datusque moderator iuniori Prin- cipi, consiliis ac morum integritate, opere et sermone aulicis et famulis egregia praebuit exempla, quibus illi vitam coenobio potius dignam quam saeculo breviter agere visi sunt. Verum praepotenti solitudinis desiderio incensus Idesbaldus, mundum aularrique deserens, ad Ordinis Cisterciensis Dunense Monaste- rium se recepit: ubi constanti studio ad perfectionem incumbens, humilitate ac mitissima suavitate, omnium confratrum animos sibi devinxit. Ad cantoris munus electus, utpote qui canora praeditus erat voce, tanta sedulitate huiusmodi officio fungeba- tur, ut laudibus divinis unice vacans, illa etiam, quae ad vitam necessaria sunt, negligeret. Praeclari hominis virtutes sanctam- que vitam Monachi admirati, unanimi voto Idesbaldum Abba- tem Dunensis Monasterii elegerunt : quo in munere tanta pru- dentia atque omnigena virtute praestitit, ut ocius egregium monasticae vitae exemplar emicuerit, ac tamquam pater aman- tissimus a subditis merito coleretur. Postquam vero duodecim annos Abbatis munere functus esset, meritis ac sanctitate insi- gnis, brevi implicitus morbo , die decima octava Aprilis, anno millesimo centesimo sexagesimo septimo, placidissime obdor- mivit in Domino.
Ad ecclesiam, ubi eius cadaver erat expositum, ingens ci- vium ex omni ordine confluxit multitudo ; quorum alii Sanctum Idesbaldum praedicabant, alii pia direptione vestium particulas resve ad defunctum pertinentes auferebant, plerique vero in- tercessorem apud Deum implorabant, ut facilius quae peterent, assequerentur. Eius fama sanctitatis, ex virtutibus exorta, nun- quam intercidit; ac tam penes vulgus quam penes doctissimos viros ita percrebuit , ut elapso tot saeculorum cur su , quotidie solidior et latius pervulgata in dies increverit. Hinc sacellum Deo in Beati Idesbaldi honorem erectum, et solemnitas in ec- clesia, ubi sacrae eius exuviae asservantur, quotannis celebrata, adstante innumera gentium multitudine; hinc ad eius sepulcrum frequens populi concursus e finitimis etiam regionibus, atque a pretioso ipsius obitu usque in hodiernam diem cultus perseve- rans. Eapropter, instante Rev. P. Torquato Armellini, Societatis Iesu, causae Postulatore, processus super immemorabili cultu ecclesiastico eidem Idesbaldo praestito, a Rmo Episcopo Bru-