Reportata parisiensia liber primus.
Quaestio i. utrum essentia generet aut generetur ?
Quaestio iii. virum proprietas sit ipsa persona ?
Quaestio i. utram deus sit ubique?
Quaestio i. utrum deus velit mala fieri
Scholium.
Remittit responsionem ad scriptum Oxoniense sub hac ipsa distinctione quaest, unica, ubi ait posse Deum res aliter producere, quam disposuerat, in sensu tamen diviso, et de potentia absoluta, non vero in sensu composito, vel de potentia ordinata, ibique explicat clare modum qualiter Faciens contra regulam cui sub haec inordinate facit, non tamen si regulae non subsit, sed potius regula ipsi sicuti ordo, quem modo Deus servat, subest ipsi.
Responsionem ad quaestionem quaere alibi. Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur, quia iste ordo, secundum quem modo produxit, non est omnis ordo possibilis ; arguendo igitur sic, potest producere aliter, quam secundum istum ordinem ; ergo potest producere inordinate, sive aliter, quam secundum ordinem, est fallacia consequentis, arguendo ab inferiori ad superius cum nota alienitalis.
Ad aliud, dicendum quod potentia et scientia in Deo adaequantur, quantum ad objecta ; sed non oportet quod cujuslibet, cujus est scientia in actu, sit potentia in actu, quia potentia est ejus cujus est, ut objecti possibilis ; sed scientia cujuscumque est, est actualiter ejus ; ideo non est simile.
Ad aliud dicendum quod in aeternitate potest opposita divisim, non conjunctim, non tamen divisim pro diversis instantibus, sicut superius dictum est de scientia Dei circa contingentia.
Ad aliud, dicendum quod non est scientia, nisi ut in pluribus ; unde quia Deus ut in pluribus permittit causas secundas operari secundum ordinem dispositum, ideo et in pluribus est scientia: in morte tamen Christi fuit eclipsis contra principia Astrologiae.
Quantum ad aliud de scientia naturali, dico quod non dicit absolute plus de igne in tali parte caeli generari, sed quod appropinquante Sole plus generatur in illa parte, cui magis appropinquat.