REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum Deus possit meliora facere quam fecit.
Vide Doctores citalos quaest. 2. praecedentis distinctionis.
Quod non videtur, Augustinus 83. qq. quaest. 54. probat quod Deus Pater sibi aequalem Filium genuit, quia si non, aut quia non potuit, et tunc infirmus est ; aut quia noluit, et tunc
invidus est; sic arguitur in proposito : Si Deus non facit meliora quam fecit, aut igitur, quia non potuit, et tunc habetur propositum ; aut quia noluit, et potest, et tunc invidus est.
Item, Augustinus 3. de lib. arb. Quidquid recta ratione tibi melius occurrat,hoc Deum fecisse scias ; igitur, etc.
Contra Augustinus 11. super Ge- nes. Deus potuit fecisse hominem, qui non peccaret, et hoc esset melius ; igitur, etc.
SCHOUUM.
Resolvit Deum posse facere res multo meliores quam fecit, tam in perfectione accidentali intensive et extensive, quam in perfectione substantiali.
Respondeo, quod Deus potest facere meliora quam fecit, et hoc secundum omnem bonitatem rei compossibilem ; quod probatur prius de bonitate et perfectione accidentali. Et probo quod potuit sic facere meliora intensive, et secundo extensive. Primo sic, quoniam, cum omnes animae sint ejusdem speciei, aut omnes sunt aequales, secundum perfectionem, aut non ; si sic, igitur sunt aequalis capacitatis, non tamen sunt aequalis beatitudinis, sive aequalem beatitudinem habentes, quia beatitudo datur secundum merita, et non omnes habent aequalia merita ; igitur non tota capacitas in quacumque anima perficitur tanta gloria et beatitudine, quanta potest perfici. Similiter anima Christi habet majorem beatitudinem, quam alia anima ; igitur si omnes aequales sunt, nulla alia anima habet tantam beatitudinem, quantae est capax.
Si dicatur quod non sunt aequales, sed quod anima Christi sit perfectior, quod et volo, adhuc sequitur propositum, primo, quia non videtur, quod tantum distant ipsae animas in perfectione ad invicem, quantum gloria unius a gloria alterius. Dato etiam secundo, quod sit, adhuc sequitur propositum, quia anima differt secundum speciem ab Angelo, ita quod Angelus est nobilior species quam anima. Sed quando una species est nobilior quam alia, quodlibet individuum unius speciei est perfectius quolibet individuo alterius, aliter species haberent ordinem accidentalem ; igitur quilibet Angelus est nobilior secundum naturam quam anima Christi ; igitur nullus Angelus habet aequalem beatitudinem cum anima Christi ; igitur nullus Angelus extensive habet tantam beatitudinem, quantae est capax.
Ex hoc etiam concluditur propositum de corporalibus, quoniam si illa, quae immediate ordinantur ad Deum, ut ad finem et beatitudinem, potest Deus facere meliora quam fecit, dando eis majorem perfectionem accidentalem, quam habent, multo magis videtur de corporalibus, de quibus non tantum curat, quod non tantam perfectionem accidentalem dedit eis, quantam potest dare ; et ideo potest Deus facere meliora quam fecit, conferendo plures perfectiones accidentales, et ita potest facere meliora extensive quam fecerit.
Hoc patet primo in spiritualibus, nam Beati plura possunt cognoscere quam cognoscunt, non enim cognoscunt infinita in Verbo ; igitur non cognoscunt omnia quae cognoscit Verbum. Potest autem Beatus quaecumque cognoscere, licet non similiter: ergo potest eis revelare ; et sic possunt aliqua cognoscere, quae non cognoscunt, et si Beati, multo magis non Beati.
Hoc etiam patet de corporibus caelestibus, licet enim non recipiant peregrinas impressiones corruptivas, tamen sunt receptiva impressionum accidentalium, ut luminis ; unde luna recipit lumen, et si medium esset ita magnum, quod posset projicere umbram suam ad stellas, tota sphaera stellarum posset eclipsari et obscurari ; lumen igitur est perfectio accidentalis eis. Sed omne diaphanum luminosum est melius non luminoso: ergo potest Deus plures perfectiones accidentales eis conferre quam contulerit. Et quantum ad hoc de lumine, non potuit Averroes vitare, qui dicit quod , solus motus potest perpetuari, et non esset necessarium ex se, quia ejus esse est ab alio ; hoc enim non solum verum est de motu, quod sic est ab alio, sed etiam de lumine, quod est forma tota simul.
Quantum vero ad bonitatem et perfectionem substantialem rerum, dico quod Deus posset facere ea meliora intensive secundum suas substantias, si quaelibet istarum in sua substantia suscipiat magis et minus, de quo non est hic perscrutandum. quia est. difficilius proposito.
Ad primam rationem, dicendum quod non sequitur invidiam esse in Deo, si non fecit meliora quam fecerit, et potest ea facere, quia invidia est abstrahendo bonum ab aliquo in quo tenetur sibi; Deus autem tantum ex mera liberalitate sua confert perfectionem rebus. Tamen si Deus non produxisset filium sibi aequalem, sequitur quod esset invidus, quia ex quo confert naturam suam Filio, quod est sibi debitum ex conditione naturae, quae est ex se talis, ut ad eam sequitur confecta aequalitas, ideo si conferret naturam, et non aequalitatem, non conferret Filio, quod est sibi debitum ex conditione naturae, et ita esset invidus. Ad aliud, dicendum quod recta ratione tibi quaecumque occurrunt, non sunt modo meliori, nisi inquantum sunt volita a Deo, et ideo alia, quae si fierent, essent meliora, melius tibi occurrent, hoc scias Deum fecisse, quia nihil est melius recta simpliciter ratione entibus ; et ideo auctoritas Augustini non est aliud quam dicere, quod quidquid Deus fecit, hoc scias Deum fecisse recte, omnia enim quaecumque voluit, fecit.