F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
Eme et R m e Domine mi Observantissime. Litteris diei 17 Februarii pp. signatis quaerebatEminentiaTua: I o Is qui levavit e sacro fonte aut tetigit in confirmatione
duos aut plures filios eiusdem matris, habetne cum illa tot impe- dimenta compaternitatis spiritualis, quot eius filios sic tenuit?
esse in petitione dispensationis exprimenda, affirmant Sánchez, 1. VIII, disp. xxiv, n. 4 et 5 ; Salmanticenses, De Matrimonio, c. xiv, n. 69 et 5 1 ; S. Ligorius, 1. vi, n. 1138; et alii. Et hujus afferunt probationes: I o Causae sunt distinctae, aut etiam diver- sae , scilicet plura sacramenta et plures pueri. Ergo et effectus seu impedimenta sunt diversa. - 2° Is, qui rem habeat cum duabus intra secundum gradum consanguineis sponsae, duplex impedimentum affinitatis habet cum ea. Ita hic duos eiusdem matris filios tetigit in confirmatione, dupliciter illi spiritualiter iunctus est. - 3° Is certe cum unoquoque puero habet cogna- tionem spiritualem; ergo et cum eorum matre ex duplici vario capite. - 4° Plura haec impedimenta sunt in petitione dispen- sationis declaranda; majus enim efficiunt impedimentum, et graviorem exigunt causam ad dispensandum.
Nostri hodierni scriptores fatentur duo quidem esse impedi- menta spiritualis cognationis et ea in libello ad dispensationem esse declaranda, si unus fuit patrinus filii alterius et ista vicissim matrina filiae prioris; item, si quis eumdem filium e sacro fonte levavit et in confirmatione tenuit. Quidam vero negat duo aut plura esse impedimenta, si quis duos aut plures filios alterius tenuit in baptismo, vel in confirmatione; aut saltem unum tunc esse declarandum impedimentum affirmat; quin tamen huius rationem afferant.
Nullum de hoc decretum Sacrarum Congregationum inveni. Unde humiliter ad Sanctitatis Vestrae pedes provolutus,sequen- tibus responsum a Sancta Sede expostulo:
I .Ts , qui levavit e sacro fonte, aut tetigit in confirmatione duos aut plures filios eiusdem matris, habetne cum illa tot impe- dimenta compaternitatis quot eius filios sic tenuit?
II. Haec omnia impedimenta suntne in libello supplici enun- tianda, ut valeat dispensatio ?
Datum Ruthenis die 17 Februarii 1894. Sanctitatis Vestrae addictissimus filius et creatura vestra.