REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Utrum voluntas in Deo sit essentia divina ?
Vide auctores citalos quaest, praecedenti.
, Juxta hoc quaeritur : Utrum voluntas divina sit essentia divina? ? Quod non videtur, quandocumque aliqua sunt eadem essentialiter, quod convenit uni, convenit alteri, si debito modo significetur. Si igitur voluntas sit essentialiter essentia, ergo cum voluntas sit principium spirandi, essentia erit principium spirandi ; sed hoc est falsum, quia tunc Spiritus sanctus produceretur per modum naturae.
Item, quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem. Sed si voluntas sit essentia, eadem ratione intellectus erit essentia ; igitur intellectus est voluntas. Sed hoc est falsum, quia tunc non Deus magis diceret per intellectum, quam per voluntatem nec magis spiraret per voluntatem, quam per intellectum, cum essentia sit objectum voluntatis, et objectum et essentia essent idem.
Item, si voluntas divina sit sua essentia, igitur primus actus voluntatis divinae erit actus reflexus. Consequens est falsum. Probatio consequentiae: Ubicumque potentia et objectum sunt idem, ibi est actus reflexus. Sed si voluntas et essentia sunt idem in Deo, igitur primus actus volendi Dei esset actus reflexus.
Contra, Augustinus 11. de Civit. cap. 10. Deus simplex est, quia est quod habet, excepto eo quod relative
dicitur, et non est ipsum ; igitur, etc. Item, si voluntas non esset essentia in Deo, cum non sit perfectior ipsa essentia, quia nihil est perfectius ipsa essentia, sequitur quod voluntas sit imperfectior essentia, et per consequens non esset principium communicandi essentiam, quia nunquam imperfectius est principium communicandi perfectius.