F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
320 A P P E N D I X . 111.
cessarla; suaderi tamen poterit, nisi rei christianae aliquod ex ea da-
mnum oriri facile posse praevideatur. Hisce principiis missionarius quae-
stionem solvere facillime poterit de salutationibus ethnicis hominibus
faciendis occasione qua bonzii fiunt, et tempore quo pannum induunt
bonziorum.
Relate ad cooperationem ad ritus superstitiosos haec tenenda re-
gula es t : si cooperatio pars fuerit ritus superstiti osi, tunc formalis cen-
senda erit, intrinsece mala; et numquam fieri licita poterit. E contra
censenda erit materialis, si pars non fuerit ritus superstitiosi. Grave
aliquod damnum quod oriatur cooperanti, si ab hac materiali coope-
ratione abstinere voluerit, licitam eam faciet, etiamsi scandalum ad-
fuerit quod pusillorum dicitur a theologis; quia ex lege caritatis ne-
mo tenetur cum gravi suo damno scandalum istud removere. Quamob-
rem si missionarius praeviderit christianis, qui adlaborare iubentur ad
costruendum rogum, de quo in proposito dubio, grave damnum ori-
turum si illius constructioni adlaborare recusent, etiamsi scandalum
adfuerit pusillorum nuncupatum, christianos illos peccati reos declarare
non poterit.
Quod spectat ad christianos milites qui vocantur ad comitandum
et custodiendum regem de medio turbarum euntem ad accendendum
rogum, tenenda est Tertulliani doctrina Lib. de Idololatria cap. 5.m-
quientis: «Ut inam nec videre possimus quae facere nobis nefas est.
» Sed licebit adesse in quibusdam quae nos homini, non idolo officiosos
» haben t . . . Si propter sacrificium vocatus assistam, ero particeps ido-
» lolatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator
» sacrificii. » Cum vero christiani milites, de quibus in proposito dubio,
non propter ritum superstitiosum vocati eidem adsistant, sed comitandi
et custodiendi regis causa de medio turbarum, id eos non idolo sed
homini officiosos facit ; eos non superst i t iose ritus, sed alia causa regi
coniungit superstitiosum ritum peragenti: ideo participes non sunt su-
perstitionis, sed spectatores tantummodo ritus superstitiosi, ac propterea
immunes a peccato.