REPORTATA PARISIENSIA LIBER PRIMUS.
QUAESTIO I. Utrum essentia generet aut generetur ?
Tertio causa perfectissima nihil requirit secura ad Agendum.
et idem esse cum dicere praecedit volitionem. Scotus autem manifeste docet intelligere dicere,
Haec propositio continet duos modos habendi unum, quo aliquid dicitur habere aliud formaliter
Locum hunc et doctrinam citat, et transcribit Ariminen. hic art. I.
Respondeo igitur ad quaestionem secundum quod dictum est dist. 20. quaestione ultima. esse esse
QUAESTIO III. Virum proprietas sit ipsa persona ?
QUAESTIO I. Utram Deus sit ubique?
scientiam et potentiam, et in Sanctis per gratiam.
QUAESTIO I. Utrum Deus velit mala fieri
Scholium.
Punit tres insignes instantias contra distinctionem formalem voluntatis ab essentia. Ad primum bene explicat dictum sancti Augustini dicentis : Non eo Pater quo Deus, tamen concedentis identitatem attributorum cum Deo. Vide eum clarius ad hoc in Oxon. dist. 8. quaest. 4. num. 23. Ad secundum negat ex infinitate formali inferri identitatem formalem, sicut ex infinitate reali realem, quia sine hac esset compositio, quae non sequitur negata identitate formali. Ad tertium, etsi nullus Sanctorum posuerit duo Praedicamenta in divinis, explicat quomodo ibi omnia dicuntur secundum substantiam vel relationem,de quo in Oxon.I. dist. 8. quaest. 3. num. 24.
Sed contra praedicta arguitur tripliciter, primo sic : Eo modo quo Augustinus negat identitatem paternitatis ad essentiam, non eo Deus quo Pater, concedit eodem esse Deum et sapientem, etc.
Item, Deitas non esset realiter infinita, nisi esset realiter eadem sapientiae et voluntati ; ergo si Deitas sit formaliter infinita, est eadem formaliter voluntati.
Item, in Deo non manent nisi duo Praedicamenta secundum Boetium et Augustinum ; et si maneant in Deo sapientia et bonitas secundum suas rationes formales, quibus distinguuntur, quae non sunt secundum istam opinionem ratio substantiae, nec ratio relationis, manerent in Deo plura Praedicamenta quam duo, scilicet ratio Substantiae, et ratio Relationis, cum tamen secundum Augustinum quidquid est in divinis, dicitur secundum substantiam, vel secundum relationem ; unde in Deo secundum istam opinionem, videtur esse res plurium Praedicamentorum quam Substantiae et Relationis.
Ad primum dicendum quod multiplex est non identitas ex natura rei secundum quid, quaedam est non identitas adaequationis, quae est triplex, vel secundum praedicationem, vel secundum virtutem et perfectionem, vel secundum mutuam identitatis rationem ; proprietas autem est non eadem essentiae non identitate formali, unum enim non est de formali ratione alterius. Nec etiam sunt eadem identitate adaequationis secundum praedicationem, quia proprietas non est nisi in una persona, essentia autem est in tribus. Nec etiam sunt eadem secundum perfectionem, quia essentia est formaliter infinita, proprietas vero non. Nec etiam sunt eadem identitate adaequationis, quia est secundum mutuam rationem identitatis, quia in proprietate relaliva non est ratio identitatis ad essentiam, sicut e converso, quia enim essentia est formaliter infinita, ideo quidquid est in ea, est idem sibi.
Ista autem ratio non est in proprietate, quia non est formaliter infinita ; igitur quadrupliciter proprietas non est eadem essentiae. Sed -voluntas est eadem essentiae tripliciter, quia secundum virtutem et perfectionem, secundum etiam adaequationem praedicationis, et secundum mutuam rationem identitatis, quia utrumque est formaliter infinitum ; sed tamen non est ejus identitas formalis ad essentiam, quae non identitas communis est voluntati ad essentiam, et proprietati relativae ad essentiam. Patet igitur quod proprietas est non eadem essentiae quadrupliciter, et de numero illorum modorum ; perfectio attributa-Iis est eadem essentiae tripliciter, et sic patet ad Augustinum, quomodo non eo Pater quo Deus, et tamen tripliciter eo Deus quo sapiens ; sed arguere ex hoc ad omnem identitatem, est fallacia consequentis.
Ad secundum dicendum quod licet sequatur, si voluntas non esset eadem essentiae realiter, igitur non esset realiter infinita, non tamen sequitur quod voluntas non sit formaliter infinita, si non sit formaliter eadem essentiae, quia non omne quod est idem infinito, est formaliter idem sibi ; tamen quidquid est compossibile infinito, est realiter idem infinito. Unde cum dicitur, sapientia est formaliter bonitas, potest distingui, prout ly formaliter determinat compositionem vel extremum. Si autem intelligatur determinate extremum, vera est addendo quaecumque talia, nam bonitas est sapientia vere, realiter, perfecte, formaliter, quia bonitas est sapientia, quae in Deo est ut formaliter secundum rationem suam formalem, et ita formaliter sapientia est in Deo sapientia, sicut si tantum ibi esset sapientia ; non tamen est vera prout additur ad compositionem, non enim formali praedicatione praedicatur voluntas de essentia, sed praedicatione identica.
Ad tertium, dicendum quod secundum Augustinum et Boetium, in Deo sunt duo modi praedicandi, scilicet modus praedicandi ad se, et ad alterum ; non autem dicuntur res aliquorum generum esse in Deo, nec res, nec modus alicujus Praedicamenti ; sed tantum modi praedicandi similes modis praedicandi duorum praedicamentorum manent in Deo, et modus praedicandi ad se continet sub se quidquid praedicatur in divinis non ad alterum, et sic attributa praedicantur ad se, et dicuntur secundum substantiam, non prout substantia dicitur essentia, sed prout dici secundum substantiam distinguitur contra dici secundum relationem, quomodo loquitur
Augustinus 5. de Trinit. cap. 5. et ideo non sequitur plures modos praedicandi manere in divinis quam duos ; tamen cum hoc stat quod formaliter in Deo sit sapientia et bonitas, et magnitudo ; sed omnia ista continentur sub modo praedicandi ad se.
Ad primam rationem principalem dicendum quod quia in voluntate creata actus volendi non est idem cum voluntate, ideo oportet quod recipiatur in voluntate ad hoc quod dicatur velle per voluntatem, quia non potest actus voluntatis habere majorem identitatem cum voluntate creata, quam recipi in ea, ut perfectio ejus. Sed si posset actus voluntatis esse idem realiter voluntati creatae, verius diceretur creatura rationalis velle voluntate quam modo, et ideo Deus, in quo idem sunt realiter voluntas et velle, verius dicitur velle voluntate, quam si reciperetur in ea, utquid distinctum realiter.
Dices forte, si propter identitatem realem actus volendi in Deo ad suam voluntatem, diceretur Deus velle voluntate, cum actus volendi in Deo sit idem realiter cum intellectu, diceretur tunc Deus per intellectum velle.
Respondeo, qualem ordinem habent aliqua, ubi sunt distincta realiter, talem ordinem habent, ubi sunt distincta secundum rationem ; et ideo voluntas respectu actus volendi in Deo, est immediate in suo ordine, sicut si distingueretur ; et sicut aliqua exeunt ab essentia, ita redeunt ; et ideo non dicitur velle per intellectum,licet sint eadem realiter.
Ad secundum dicendum quod in
Deo tamen est ibi habitudo objecti ex natura rei, quia actus in Deo licet coexigat objectum, non objectum voluntatis ex natura rei, non tamen dependet ; unde est ibi bonitas ex natura rei, sed non relatio objecti ; illud igitur quod est objectum, est ibi ex natura rei, ut essentia, sive bonitas, non tamen ratio objecti est ibi ex natura rei.
Ad aliud, dicendum quod illud quod est finis, est objectum voluntatis divinae ; non dico finis ejus, sed quod est finis omnium Unibilium.
Ad primam rationem alterius quaestionis, dicendum quod non sequitur, quod quidquid convenit uni, conveniat alteri, si non sint eadem formaliter, quamvis sint idem realiter. Unde distinctio praedicta, quae non est tantum secundum operationem intellectus, sufficit ad salvandum, quod non omnia praedicata, quae formaliter attribuuntur uni, attribuantur alteri.
Ad secundum, conceditur quod in Deo intellectus sit voluntas, sicut sapientia est bonitas, non tamen sequitur, igitur voluntate intelligit, sicut intellectu intelligit, quia quando accipitur in ablativo, denominatur esse principium formale actus ; et ita accipitur ibi secundum rationem suam formalem, secundum quam distinguitur ab intellectu, propter quod non sequitur conclusio.
Ad tertium, dicendum quod voluntas divina habet essentiam pro objecto, quae est eadem realiter cum voluntate, non tamen est eadem formaliter, quod tamen requireretur ad hoc quod actus primus voluntatis divinae esset actus reflexus.