F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX III. 321
S. C. S. Officii 20 Iunii 1866 - Vic. Ap. ad Gallas Dubitatur an presbyter catholicus adesse possit nonnullis caeremoniis
Incolae Kafae licet christiano nomine glorientur, et servent eccle-
siastica ieiunia, amentque a p resby te r i s obviam factis benedicta aqua
aspergi, longissime tamen absunt a professione christiana, et plerumque
ne sunt quidem baptizati. Colunt praesertim S S . Georgium, Michaelem,
et Gabrielem, eiusque vota etiam nuncupare solent. Qui votum alicui
ex his sanctis per annum voverunt, festo eiusdem die ad ecclesiam
pergentes offerunt presbytero candelam, thus et vaccam vel ovem.
Presbyter haec omnia nomine Sancti acceptat, candelas quidem accen-
dendo super altari, et thus adolendo, vaccam autem vel ovem (manu
tangendo. Deinde vaccae, vel oves sic oblatae trahuntur ad locum ec-
clesiae proximum, ibique in honorem Sancti coram populi multitudine
immolantur. Immolari autem debent per manus diaconorum qui cae-
libes sint. Adeps animalium immolatorum totus plerumque ad quandam
holocausti speciem comburitur. Carnes convivio apponuntur, cui ac-
cumbunt offerentes, curatores fabricae ecclesiae et presbyteri. Tantam
vero virtutem et efficaciam huic candelae, thuris et animalium obla-
tioni attribuunt, ut sese hac una oblatione iustificari et sanctificari fir-
missime persuasum habeant, quidquid contra declamet catholicus mis-
sionarius. Quando eorum aliquis moritur, propinqui, die ut plurimum
duodecimo ab obitu, presbyterum adeunt eique candelam et çervisiam
offerunt, rogantes ut exequias defuncto persolvat. Cui postulationi an-
tequam presbyter consentiat, quoddam a propinquis tributum pro sui
muneris functione paciscitur caut ionesque exigit. Tum candelam ac-
cendit, certas aliquas preces e libro recitat, cervisiam bibit. Simili
modo instaurantur exequiae die vigesimo, trigesimo ac quadragesimo.
Quo postremo die habetur solemne convivium funebre quod appellant
tezkar. Presbyter nimirum accedit ad domum defuncti, factisque super
ipso sepulchro exequiis, benedicit convivio, solidam diem laetissime
cum defuncti propinquis transigit, suique laboris satis amplam merce-
dem, aliquas nempe vaccas, quodam veluti decimarum iure reportât.
Convivium lezkar tam abissinis, quam kafinis summopere cordi est.
Kafini illud habent pro eximio religionis officio, in eoque magnam col-
locant fiduciam; abissini, si convivium hoc omitterent, arbitrarentur se
in paradisum ingredi non posse. Neque praetereundum est kafinos ad-
dictissimus esse magicae superstitione Et sane magi apud eos opibus
et potentia plurimum valent, coalescentes in quoddam veluti sodalitium,
cui rex ipse praeest. Spiritum vero magiae quo se .magi pervasos exi -
Aeta, Tom. XXVII. fase. O OC XVIII. 21