F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
APPENDIX III. 323
intermiscent. Haec enim sunt ipsissima Vicarii Apostolici verba : « Se
» il prete cattolico... . possa ricevere le candele, bruciare l ' incenso , co-
» me funzione religiosa fatta da gente che non è cristiana se non di
» nome, tanto più che anche in questo non mancano di avere molte
•» superstizioni miste nelle lore idee tradizionali. » Verum cum eiusmodi
superstitiones locum quidem habere, dicantur, sed minime explicentur,
idcirco Emi Patres dilata praesentis dubii resolutione iusserunt, ut lau-
datus Vicarius Apostolicus clare distincteque referat, in quo consistant
multae illae superstitiones candelarum, thurisque oblationem comitantes,
et quae sint ideae traditionales, unde multae illae superstitiones emanant.
(Ad 2 . ) Quoad functionem in dubio 2. memoratam, qua scilicet
animalia quaedam in honorem S S . Georgii, Michaelis aut Gabrielis of-
feruntur, Sancti nomine a presbyteris acceptantur, et postea a diacono
coelibe prope ecclesiam immolantur, ea certe, prout exponitur, non
licet, neque ullo pacto in christifidelibus toleranda est, nisi remove-
antur omnia superstitiosa vel superstitionis speciem praeseferentia; po-
tissimum vero quaecumque sacrificii intentio, mactatio per diaconum
caelibem, et adipis combustio ad instar holocausti. Quod enim anima-
lium mactatio nulli alii demandetur quam diacono eidemque caelibi,
et quod totus adeps holocausti instar comburatur, id manifestam con-
tinet superstitionem ; ad quam proinde quomodocumque concurrere
nefas est presbytero catholico. Atqui concurreret si animalia sacrificiis
destinata acceptaret. Neque eum excusat aut protestatio adversus impia
animalium oblatorum sacrificia, aut quaesita opportunitas praedicandi
in has superstitiones. Nam et talis protestatio nihil prodest, utpote con-
traria facto, quum presbyter sponte sua, nulla cogente necessitate,
cooperetur , et absurdissimum est communicare quempiam posse in ritu
superstitiose, ut nanciscatur occasionem improbandi ritum eumdem co-
ram populi multitudine; siquidem, monente S. Augustino, ea quae
constant esse peccata nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono
fine, nulla velut bona intentione facienda sunt (Lib. contr. mendae.
Cap. VII). (Ad 3 . ) Negative pariter respondendum est ad dubium 3. si asper-
sio vel petatur cum intentione superstitiosa, vel afferat periculum con-
firmandi aut fovendi vanam perniciosamque fiduciam ex eadem asper-
sione conceptam. At si constet, illam intentionem et hoc periculum
prorsus abesse, neque scandalum timeatur, nihil vetat quominus lu-
strari possint aqua benedicta homines solo licet nomine christiani :
quandoquidem ipsae irrationales et inanimae creaturae simili modo lu-
strantur.